Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 82HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 82'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXXI. <<<    hide dictionary links

(139) LXXXII.

Archiepiscopus eo tempore in Fresiam iter egit. Is conflagratione templi audita mox pedem (140) retorsit, iactisque sequenti aestate fundamentis ad formam Coloniensis ecclesiae disposuit huius nostrae magnitudinem perducere. Et profecto credimus, si longiorem sibi vitam fata concesserint, omne opus ecclesiae finiturus erat paucis annis. Tanta erat presulis animositas et instancia in omni opere, precipue vero in templi aedificatione. Porro sola aestas, quae inceperat hoc opus, fundamenta ecclesiae iacta, columpnas et arcus earum lateraque in altum erecta vidit. Transacta hyeme, cum iam festivitas immineret paschalis, beatissimus pontifex Alebrandus [pridie ante cenam dominicam], credo non inscius vocationis suae, ab ecclesia Scirnbeki, nudis pedibus accessit Bremam. Ubi multa oratione cum lacrimis effusa Deo et sanctis eius commendavit ecclesiam. Cumque iam febribus tangeretur, navigio delatus est ad Buciensem preposituram, ibique supervixit dies VII. Sic terrenum phase celestibus mutans azimis anima eius gaudens transivit ad Dominum. At vero corpus antistitis cum ingenti luctu sequentium et occurrentium per alveum Wissulae fluvii Bremam deportatum in medio novae, quam ipse orsus est, basilicae tumulatum est. In quo scilicet loco primum altare maius (141) situm fuerat iuxta mausoleum sancti patris Willehadi. Per idem vero tempus apud Magedburg felicis memoriae Hunfrid archiepiscopus obiit; illique successit Engilhard, reiecto illo, qui sprevit episcopatum, Winthero. Anno Domini MXLIII. contigit depositio dilecti patris nostri Alebrandi, circa diem XVII. kal. Maii. Haec est indictio XI. Vale in Christo, pastor amabilis, et tuo gregi nunquam obliviscende. Transi ad pascha celorum, ubi cum agno paschali epuleris in azimis sinceritatis et veritatis. Recipere feliciter in aeterna tabernacula, ubi cum angelis indeficua laeteris beatitudine. Quamdiu enim temporali nobiscum fruebaris vita, pastoralis curae officia nobiliter implesti; vita et doctrina, omnia nobis dulcia. Nunc autem 'raptus es, ne malicia mutaret intellectum' tuum; ideoque pius Dominus 'properavit educere' te 'de medio iniquitatum', ut fructum laborum tuorum pleniter reciperes, etiam si non feceras omnia bona, quae voluisti. Ergo iusticia tua manet, et memoriale tuum non derelinquetur in seculum seculi.

315w 2.4206531047821 s