Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 2HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 2'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, I. <<<     >>> III.hide dictionary links

(144) II.

Erat nimirum vir genere nobilissimus, honore primo Halverstatensis prepositus, ingenio acri et instructo, multarum artium suppellectile; in divinis et humanis prudentiae magnae et ad ea, quae auditu vel studio collegit, retinenda et proferenda memoriae celebris, eloquentiae singularis. Tum preterea, quod forma corporis erat spetiosus, castitatis amator fuit. Largitas eiusmodi, ut petere haberet indignum, tarde aut humiliter acceperit, prompte vero hylariterque sepe non petentibus largiretur. Humilitas in eo dubia videbatur, quam solis exhibuit servis Dei, pauperibus et peregrinis, adeo ut sepe, antequam cubitum iret, XXX et amplius mendicantibus ipse genu flexo pedes lavaret. Principibus autem seculi et coaequalibus suis humiliari nullo modo voluit. In quos etiam tali zelo exarsit aliquando, ut hos luxuriae, illos avaritiae, quosdam infidelitatis arguens nulli demum parceret, quem notabilem cognovit. Itaque multis virtutibus in unum vas congregatis poterat vir talis esse dicique beatus, nisi unum vicium obstaret, cuius deformitas omnem decorem presulis obnubilarat, hoc erat cenodoxia, familiaris divitum vernacula. Ea prudenti viro talem invidiam peperit, ut multi etiam bona, quae fecit plurima, dicerent (145) fieri pro mundana gloria. Sed videant huiusmodi, ne temere illum iudicent, hoc scientes, quod in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, et: 'in quo alterum iudicas, te ipsum condempnas'. Nobis autem, qui cum eo viximus cotidianamque viri conversationem inspeximus, notum est aliqua illum sicut hominem fecisse pro honore seculi, multa vero pro Dei timore sicut bonum hominem. Et quamvis largitas eius in cunctos modum excederet, inveni tamen eam largiendi rationem, quod pro ditanda ecclesia sua quosdam studuit obsequiis placare sicut reges et eorum consilio proximos; alios autem, qui ecclesiae suae aliquo modo nocere videbantur, acerrimo persecutus est odio sicut duces nostros et nonnullos episcopos. Audivimus eum sepenumero pro lucro ecclesiae suae se suosque parentes devovisse: 'Adeo', inquit, 'nemini parcam, nec mihi, nec fratribus, nec pecuniae, nec ipsi ecclesiae, ut episcopatus meus aliquando liberetur a iugo vel par ceteris efficiatur'. Quae omnia [melius] in ipso hystoriae textu pandentur, ut videant sapientes, quam coacte et non temere, immo probabili ratione fecerit aliqua, in quibus desipuisse vel insanisse videtur a non intelligentibus.

337w 2.1109979152679 s