Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 15HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 15'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XIII. <<<     >>> XVI.hide dictionary links

(155) XV.

Cum haec ibi gesta essent, christianissimus rex Sueonum Iacobus migravit e seculo, et successit ei frater eius Emund pessimus. Nam iste a concubina Olaph natus erat, et cum baptizatus esset, non multum de nostras religione curavit. Habuitque secum quendam episcopum (156) nomine Osmund, acephalum, quem dudum Sigafridus, Nortmannorum episcopus, Bremae scolis docendum commendavit. Verum is postea beneficiorum oblitus pro ordinatione Romam accessit indeque repulsus per multa loca circuivit erroneus, et sic demum ordinari meruit a quodam Polaniae archiepiscopo . Tunc veniens in Suediam iactavit se a papa consecratum in illas partes archiepiscopum. Sed cum noster archiepiscopus legatos suos ad Gamulan regem dirigeret, invenerunt ibi eundem girovagum Osmund, archiepiscopali more crucem pre se ferentem. Audierunt etiam, quod barbaros adhuc neophitos non sana fidei nostrae doctrina corruperit. Quorum ille presentia territus solitis populum regemque impulit dolis, ut legati repellerentur, quasi non habentes sygillum apostolici. 'Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati'. Erant autem legati fratres Bremensis ecclesiae, quorum potissimus fuit Adalwardus senior, olim nostri claustri decanus, verum tunc Sueonum genti ordinatus episcopus. De cuius viri virtutibus multa possent diei, nisi properaremus ad alia. Legatis igitur tali modo a Sueonibus repulsis fertur quidam, nepos an privignus regis ignoro, prosecutus esse cum lacrimis, (157) suppliciter se commendans orationibus eorum. Nomen ei Stinkel. Is solus misericordia motus super fratres optulit eis munera transmisitque eos per montana Suedorum salvos usque ad sanctissimam Gunhild reginam, quae a rege Danorum pro consanguinitate separata in prediis suis trans Daniam commorata est, hospitalitati elemosinisque vacans et ceteris operibus sanctitatis insistens. Ea legatos cum ingenti honore quasi a Deo missos recipiens magna per eos xenia misit archiepiscopo.

274w 1.9746351242065 s