Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 27HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 27'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVI. <<<     >>> XXVIII.hide dictionary links

(170) XXVII.

Nam et dux eo tempore relicto veteri castello Hammaburg novum quoddam presidium sibi suisque fundavit infra Albiam flumen et rivum, qui Alstra vocatur. Ita nimirum cordibus vel mansionibus ab invicem divisis dux novum, archiepiscopus vetus coluit oppidum. Diligebat sane pontifex eum locum sicut omnes predecessores sui, eo quod metropolis sedes fuerit omnium septentrionalium nationum et caput suae parrochiae. Ideoque dum adhuc pax fuit trans Albiam, omnes fere sollempnitates paschae ac penthecosten itemque Dei matris ibi celebrare voluit, collecto ex singulis congregationibus maximo cleri numero, precipue his, qui vocalitate sua populos mulcere poterant. Et tunc plenario gaudens ordine ministrorum omnia divinae servitutis officia cum magna iussit reverentia compleri et gloria etiam exteriori. Cui nimirum gloriae tantum ipse indulsit, ut iam non Latino more vellet ecclesiastica obire mysteria, sed nescio qua Romanorum sive Grecorum consuetudine fultus per tres missas, ubi astitit, XII modulari officia precepit. Omnia magna quaerens, omnia mirabilia, omnia gloriosa in divinis et humanis, et propterea dicitur fumo delectatus aromatum et fulguratione luminum et tonitruis alte boantium vocum. Quae omnia traxit a lectione Veteris Testameriti, ubi maiestas Domini apparuit in monte Synai. Et alia multa facere solebat, rara modernis et ignorantibus scripturas; cum tamen sine auctoritate [scripturarum] ipse nil fecerit, iam tunc scilicet meditatus ecclesiam suam divitiis et honore ceteris anteferre, si papam et regem suae (171) haberet voluntati morigeros. Eos igitur complacare [sibi] properabat omnibus modis.

227w 1.326817035675 s