Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 78HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, 78'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXVII. <<<    hide dictionary links

(225) LXXVIII.

Eodemque studio benignitatis utebatur erga Romanae sedis legatos, quorum clientelam et contubernium in summo coluit amicitiarum loco, pariter gloriatus se duos tantum habere dominos, hoc est papam et regem, quorum dominio iure subiaceant omnes seculi et ecclesiae potestates; illos nimirum sibi esse timori ac honori. Apparuit hoc in fide viri, quam ita integram servavit utrisque, ut auctoritati apostolicae nihil preponens antiqui honoris privilegia sedi apostolicae contenderet integra servari debere eiusque legatos summo recipiendos amore censeret. Maiestatem vero imperatoriam quanti faceret, episcopatus eius testis est, ideo vel maxime destructus, quod a fidelitate regis sui nec minis nec blandimentis principum rescindi potuit. Formidolosa est enim malis regia potestas. Unde etiam frequentes in regno conspirationes fieri solent, quibus ipse tamen nec in verbo communicare unquam voluit. Pro cuius fidei (226) merito a rege quidem ut maior domus in palatio constitutus, dono eius multa bona lucrabatur Bremensi ecclesiae, de quibus supra plenius dictum est. A papa vero meruit hoc dignitatis privilegium, ut totum ius suum domnus apostolicus in illum transfunderet successoresque eius, adeo ut ipse per totum aquilonem, in quibus locis oportunum videbatur, sepe invitis regibus episcopatus constitueret ordinaretque episcopos ex capella sua, quos vellet electos. Quorum ordinationes vel sedes, quoniam huc usque distulimus, non incongruum videtur simul etiam de situ Daniae vel reliquarum, quae trans Daniam sunt, regionum natura describere].

217w 1.2137668132782 s