Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, [Dedicatio] <<<     >>> [INSULE BRITANNICE].hide dictionary links

(281) M. ADAM EPILOGUS AD LIEMARUM EPISCOPUM.

(280) Suscipe magne tui presul munuscula servi, Quae tibi et ecclesiae fert pleno cordis amore. Parva quidem sunt haec et vix, me iudice, digna, Quae possint oculis relegenda placere Catonis. Nam cum rethoricis sermones floribus ornes, Cum tua lingua sacrae sit clavis bibliothecae, Cum divina patrum scrutere volumina cautis Indiculis, quid verba putem tibi balba valere? At cum multa Deo placuissent dona potentum Sepe minuta duo viduae laudata memento. Et confido etiam, quia commendatio scripti Carior inde [tibi] manet, dum nil ibi fictum Externumque vides, sed quaevis pagina veram Ecclesiae laudem canit hystoriamque Bremensem. Omne decus sponsi [est], ubi fertur gloria sponsae. Cumque per innumeros librorum curreris agros, Scire decet, quod ubique legis, hoc esse aliorum: Iste uber tuus est totusque revolvitur in te, Tempus ad usque tuum perducens acta priorum. Ergo fave votis, parcens iuvenilibus ausis. Effice, quaeso, tuo ne spes foret irrita servo, Qui pro laude tua non erubet esse poeta. Nempe tibi fateor, venerabilis et bone pastor, Si bene non potui, certe veracia scripsi, Testibus his utens, quibus haec notissima res est. (282) Nec mihi scribendo laudem vel munera quaero, Quippe placere tibi, reor hoc satis esse labori. Tum perpende tuo non esse ignobile claustro, Quod minimus fratrum perfecit maxima rerum, In quibus ecclesiae lucent primordia nostrae, Arctoumque salus populorum scripta tenetur, Et decessorum pinguntur facta tuorum. Tempus erit, quo facta tuae celeberrima laudis Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum Pangemus maiore lyra, si vita superstes. Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem, Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis. Quem nam preteriit felix electio, qua te Prisco more patrum pastoris nomine dignum Electumque Deo prodebat Spiritus index, Cuius tunc festum recolebat turba fidelis. O quantis lacrimis populi te vidimus emptum, Dum prius oppressi votis communibus omnes Te talem cuperent, immo longe meliorem, Quam spes ulla foret vel nostra fides meruisset. Tu solvis duram populi a cervice catenam, Fasciculosque graves ab onusta plebe repellens Afflictae gentis merorem in gaudia vertis. Tu clerum iniusta raptorum fraude gravatum In sua restituis, tu nos errore veterno Eximis atque suo reddis sacra templa decori. Tu pacem terris antiqua lite fugatam Ecclesiis revocas; iam tercia prelia surgunt, Et discordantes [tu] iungis ad oscula mentes. (283) Si quid adhuc superest, quod gaudia publica turbet, Per te sedari tribuat Deus, adiciatque, Ut Brema cum Hammaburg per te redimi mereantur, Quae diuturna sui flent tempora carceris ambae; Haec a paganis oppressa, haec clausa tyrannis. O Liemare pater, faveat tibi gratia Christi, Nosque tuae pecudes tibi corde et voce favemus.

420w 0.74675583839417 s