Adamus_Parisiensis_cps8, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 7, p15HOME > 'praetor' in 'Adamus_Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 7, p15'
Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 7, Ad Vesperas Antiphonae. <<<     >>> Ad Magnificat. Antiphona.hide dictionary links

(504) Capitulum Stabunt Iusti. Hymnus


Eia sancte Discipule
Apostolorum Principis
Faveto nobis hodie
Laudes tuas canentibus.
Ab ipso missus Praeside
Primus Salonas Pontifex
Et fide Christi reparas
Errore malo perditos.
Infirma quoque corpora
Verbo sanas, et mortuum
Matri ploranti filium
Ad vitae lucem revocas.
Cum Pyrgo palam disputas,
Qui videbatur sapiens
Sibi, sed vere nescium
Religionis approbans.
(505)
Non furens Maurilius
Praetor te minis terruit,
Spernis saeva supplicia,
Dum Christum cunctis praedicas.
Ille cervicem gladio
Secare quidem potuit,
Sed separare minime
Te nunc a tuo Domino.
Nunc coronatus gloria
Nos Praesul noster aspice,
Per te adepti gratiam
Ut vivamus perenniter.
Amen.

v.

Ora pro nobis Beate Domni. Allel.

R.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Al.


113w 1.0096471309662 s