Adamus_Parisiensis_cps8, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 18, 1HOME > 'multa' in 'Adamus_Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 18, 1'
>>> Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 18, § II. Insulae Diomedaeae antiqua S. Domnii religione insignes a viris sanctissimis cultae et nobilitatae.hide dictionary links

(505) § I. Cultus S. Domnii per B. Ioannem e Fulgineo Monachum ac Martyrem in Diomedaeas insulas allatus esse videtur.

B. Ioannes natus est Fulginei anno secundi saeculi circiter vigesimo, loco honesto, et oppido Umbriae in primis nobili, unde illi a Fulgineo cognomen obvenit. Is anno quarto et sexagesimo eiusdem saeculi Ioannes a Fulgineo in Diomedaeas insulas se recepit. cum ecclesia sub Marco Aurelio crudelem in modum exagitari rursus coepisset, patria profugus se recepit in hasce insulas, ab littore Apuliae haud ita late interiecto mari disiunctas, quas olim Veteres appellabant Diomedaeas, quod illuc Diomedes Rex Aetoliae post Troiam excisam appulerit, ibique, postquam aliquot annos regnasset, ut ferunt, diem suum obierit. Deinde vero cum tres numero essent, modico interfluente Euripo discretae, ex eo Trimitum, seu Trimitarum insulae nominari coeperunt; quamquam verius eas hoc vocabulo appellatas dixeris ab una earum principe, quam Tacitus Annal. lib. 4. Trimerum vocat. Tenet fama, litterisque multorum est memoriae traditum, hunc Ioannem a Fulgineo fuisse illum ipsum Eremicolam, de quo in tabulis Trimitanis mentio fit sane honorifica. Huic ergo, ut illae tabulae memorant, nocte quadam vigilanti augustissima specie, ac beatissimo lumine fulgens Virgo Deipara sese palam ostendit, eumdemque iussit in hasce insulas traiicere, ubi solitariam vitam ageret, Deique parentis nomen ac religionem propagaret. Quo illi viso, iussuque mirifice laetus nihil morae interposuit, quin extemplo Virginis mandata exsequeretur. Ergo simulatque locum sibi divinitus ostensum pervenit, nihil prius sibi faciendum censuit, quam ut templum exstrueret, quod Deiparae in coelum assumptae titulo exornavit. Hoc templum deinde saeculo quarto iam inito Alexander quidam Episcopus veteri solemnique ritu consecravit, cum S. Sylvester Romanum Pontificatum gereret, imperium vero Constantinus Magnus administraret. Ioannes autem asperrimae vitae institutum aggressus brevi apud incolas magnam virtutis et sanctimoniae laudem sibi conciliavit. Quocirca celebritatem hominum, famamque sanctitatis ut vitaret, in patriam redeundi consilium cepit; quo cum venisset, egregiam religionis causa mortem oppetiit. rediit in patriam, et Martyrii palmam adipiscitur. Ex Antonio Beatillo de Sanctis Umbriae Tom. I. pag. 63. et Tomo 3. pag. 239. sub die 29. Decembris. Iam vero haud est improbabile B. Ioannem a Fulgineo virum eximia religione et sanctitate primum auctorem Trimitantis fuisse, ut S. Domnium praecipuo quodam studio ac veneratione prosequerentur. Ioannes auctor cultus S. Domnii in Diomedaeis insulis. Etenim cum antiquissimus sit cultus, qui ab illarum insularum incolis S. Domnio hodieque adhibetur, et omnem superiorum temporum memoriam antecedat; nisi eius initium ad B. Ioannem referatur, nihil usquam reperies, unde eiusdem originem repetere possis. Quocirca coniectari licet ab ipsomet Ioanne una cum Deiparae templo aediculam exstructam fuisse S. Domnio, cui etiam construxit aediculam. quem et ipse ingenti honore coleret, et ab aliis pari religione cultum esse vellet. Ioannis inde auctoritas et exemplum apud posteros valuit. Credibile porro est ipsimet Ioanni Salonitanos auctores fuisse colendi S. Domnii, quippe cum ad eas insulas e regione obversas littori urbique Salonitanae, sive commercii causa, sive ex itinere appellare consueverint. Praeterea a quibus de sanctitate et miraculis S. Domnii multa et praeclara accepisset, ab iisdem, ut opinari fas est, exemplum sumpsit eiusdem cultus cum Deiparae Virginis religione coniungendi. Nam Salonitani iampridem corpus S. Domnii in urbem illatum in eodem templo perhonorifice condiderunt, quod et auspiciis augustissimae Coelitum Reginae ab ipsomet S. Domnio consecratum fuerat. Huc accedit, quod per idem tempus S. Domnii sepulchrum, ut eius Acta testantur, multorum atque illustrium miraculorum gloria florebat, quorum celebritas et fama longe lateque vulgata, in has insulas ab ipsis Salonitanis ultro citroque commeantibus deferri potuit.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 18, 1'
560w 2.630331993103 s