Adamus_Perseniae_cps2, Epistolae, 1HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 1'
>>> Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA II. AD EUMDEM. De septem feriis et septem liquefactionibus. hide dictionary links

EPISTOLA PRIMA. AD OSMUNDUM MONACHUM COENOBII MORTUIMARIS IN NORMANNIA. De institutione novitiorum.

(PL 211 0583B)

Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO Mortuimaris monacho, frater ADAM, talis qualis abbas Perseniae, bene vivere et valere in Domino.

Solerter prudentis animi consideratio pensat ut quod postulati animum possit offendere aut vires excedere requirere non praesumat. Taedii nimirum mater est importunitas; quae tanto onerosius petitioni suae insistere non desistit quanto omne quod affectat opportunius esse credit. Unde, obsecro, unde hoc tibi ut maiorem quam sim me existimes, et ita tuo importunus factus es dilectori? Diligeris (0583C) siquidem, sed non forte ea mensura qua existimas; quia, etsi fortassis dignus es diligi, non eam tamen amoris mensuram impendere possum homini quam nec ipsi valeo impendere Conditori. Diligo tamen utcunque quod esse diligendum hactenus possum cognoscere. Sed non semper effectus operis sufficienter affectum protestatur amoris. Ille facile quod petitur potest exsequi in quo respondet ex aequo affectus effectui: sed non eo usque mereor divinitus innovari ut hoc utrumque bonum penes me valeat inveniri. Dilectio est mihi modica, scientia tenuis, occupatio multiplex, dolor animi plurimus, labor mentis et corporis ultra vires. Quid igitur sollicitudini Marthae et otio Mariae? Aut quomodo in Lia, quae laboriosa est et lippis oculis, Rachelis (0583D) elegantiam tu requiris? Tua te, fili, fallit opinio et nimis de me tua praesumit dilectio; nec interim tibi conferre poterit suppositio Liae quod optas de Rachelis obtutibus obtinere. Nondum recesserunt vetera de (0584B) ore meo, nondum mihi abrasa est vetustas ab animo; et tu me compellis de novitate vitae philosophari, quomodo scilicet noviter conversi de saeculo in novum hominem valeant reformari. Revera necesse est ut convertentes de saeculo multa diligentia novae vitae splendoribus informentur, ut secundum sui nominis rationem deposito veteri homine, recte novitii nominentur. Sed quomodo a me posset hoc doceri, qui nunquam in ordine novitius fui, nec per experientiae magisterium hoc merui percipere vel aliis impendere documentum. Non nego certe me magistrum novitiorum aliquando exstitisse. Sed sufficienter non potui instituere novitios de regulis artis huius, qui hoc usurpavi ministerium inexpertus. Verumtamen ad hoc opus sex (0584C) necessaria esse puto, quibus habitis et observatis mutare potest Aethiops pellem suam et in beatam albescere novitatem. Primum, est fidei fervor; secundum, Dei timor; tertium, sapientiae amor; quartum, religiosa magistri conversatio; quintum, pia eiusdem circa novitium sollicitudo; sextum, amica et frequens de spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio. Fides expellit ignorantiam, et intelligentiam praestat. Unde Isaias: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII). Qui enim non credit, divinae cognitionis lumen non percipit; ac per hoc illius timore vel amore non afficitur cuius intelligentiam non meretur. Divini timoris duplex est effectus; quia et terminat malitiam, et sapientiam inchoat. De primo effectu scriptum est: Timor Domini (0584D) expellit peccatum (Eccli. I). Et iterum: Timor Domini mala non operatur (Prov. VIII). De sancto timoris effectu Psalmista dicit: Sanctum et terribile nomen eius. Initium sapientiae timor Domini (Psal. (0585A) XI). Recte ubi sapientia incipit, malitia facit finem, quia sapientia vincit malitiam. Quam felix est sapientiae initium, quod totius est negligentiae et insipientiae expulsivum! quia, sicut scriptum est: Qui timet Dominum, nihil negligit (Eccle. VII), ac per hoc malitiae non segniter se opponit. Amor sapientiae, qui tertio loco ponitur, dum his quae scienda vel facienda sunt ex affectu diligentiam impendit, alacriter iustitiam consummat et perficit. Animi nimirum innocentiam, quam timor reparat, amor conservat: cui dum iustitiam addit operum, etiam ad contemplationem provehit aeternorum. De caetero amator sapientiae huius recte potest et debet appellari philosophus, quia, dum ei splendor illuminat veritatis, etiam oblectat amor virtutis. Quarto loco (0585B) ponitur religiosa magistri conversatio, quae quasi in speculum est adhibenda novitio; quia, dum ei exemplum honestatis e vicino proponitur, ad imitationis studium efficacius provocatur. In monte quippe Moysi est exemplar ostensum cuius instar debuit componere tabernaculum, quia tam sublimis debet esse vita praesidentium ut ad exemplum ipsius formetur conversatio subditorum. Quinto ponitur loco pia magistri circa novitium sollicitudo, per quam probet et experiatur utrum ad opus Dei ad perferendum opprobrium, ad obedientiae bonum potens et voluntarius habeatur. Certe si ad illa tria ipsum magister paratum invenerit, si in opere Dei ipsum fervere cognoverit, si bono et laeto animo bonum obedientiae superioribus, coaequalibus, inferioribus (0585C) exhibentem; si ad perferenda opprobria patientem, potest intelligere quod vere Deum quaerit, si tamen felici perseverantia felix initium claudere non omittit. Doceat eum magister ferventer insistere divino operi, ut sibi caveat ab illius sententia maledicti quam Spiritus sanctus omnibus imprecatur qui fraudulenter et desidiose Dei opera exsequuntur. Nonne est in Dei opere fraudulentus in quo a sono linguae dissonat animus, et cum videatur Deum labiis honorare, non veretur ab ipso otiosis aut voluptuosis seu etiam malitiosis cogitationibus elongare? De huiusmodi improbis laudatoribus conqueritur Spiritus sanctus per prophetam, sic dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum (0585D) longe est a me. Unde sine causa colunt me (Matth. XV). Laudantis Deum labia debent esse cymbala bene sonantia. Sed cymbala non bene sonant quando cordis intentio et affectio labiis laudantibus non concordant. Laudator enim est desidiosus qui negligenter se agit in Dei laudibus. Nec mirum si adest illi torpor desidiae qui a corde mortuus Dei laudes solo prosequitur sono linguae. Qui sic se in Dei laudibus agit, promulgatum a Spiritu sancto maledictum incurrit. Unde et novitii sunt vehementius admonendi, ne qui ad percipiendum Dei benedictionem venerunt, recidant in huius foveam maledicti. Debet etiam pia magistri sollicitudo instituere novitios de obedientiae bono, quod et maioribus tanquam Deo de iure regulae, et coaequalibus ex (0586A) fraterna charitate, et inferioribus ex humilitatis virtute est exhibendum. Iam qui fratres diligit ex charitate, et seipsum abnegat ex humilitate, non multum curat se illatis opprobriis affici; quin potius crucifigens se Christo, gaudet se crucis eius ignominiae sociari. Itaque in fervore divini operis ostendit se diligere Dei cultum; in exhibendo obedientiam, ostendit se diligere proximum; in patienti opprobriorum perpessione, ostendit se abnegasse seipsum. Sexto loco ponitur amica et frequens de spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio. Noviter conversi de saeculo, quantalibet devotione polleant, acediae tamen vitio saepe laborant, ac per hoc amica et frequens collocutio magistri fastidio, quod ex acedia nasci solet, debet opponi. (0586B) Interdum de spiritualibus debet esse colloquium scilicet aut de mysteriis Scripturarum, aut de exemplis sanctorum, seu de coelestibus praemiis, quomodo acquiruntur operibus bonis, vel certe de tormentis gehennae, quae divinae iustitiae nimis formidanda severitas his qui immunditiae et iniustitiae deserviunt se minatur inferre. De his frequenter colloqui, ista iugiter meditari, multum movet animum et accendit, ut et vitiis et peccatis supersedeat, et virtutum operibus inhianter intendat. Nascitur etiam ex amica frequenti et honesta collocutione commendabilis quaedam familiaritas, per quam magister efficitur ad corripiendum audacior, correptus ad disciplinam patientior, uterque ad intelligentiam Scripturarum eruditior, novitius exercitatior in (0586C) observantia regulari. Ex hoc iam magister secundum regulam debet ei, non inferre quidem, sed praedicare dura et aspera per quae itur ad Deum. Hoc ei praedicare non est aliud quam ex Scripturis aut ex propriis exemplis ostendere arctam et arduam esse viam quae ducit ad vitam, quam viam procul dubio non incedit qui intrare per angustam portam iuxta praeceptum Domini non contendit. Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam (Luc. XIII). Et idem alibi: Ardua et arcta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII). Et David sanctus: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Quid, obsecro, durius esse potest in via Domini quam seipsum abnegare, crucem suam tollere, totam (0586D) voluntatem suam voluntati subiicere alienae? Quid, inquam, asperius esse potest in via qua itur ad Deum quam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis affligere, quam sibi mundum et mundo seipsum crucifixum exhibere? quod sine dubio cuncti faciunt qui esse veraciter Christi volunt. Qui autem sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V). Igitur magister novitio dura et aspera per quae itur ad Deum praedicat, cum ei viam salutis arctam et arduam esse et exemplo operis et verbo praedicationis demonstrat. Haec siquidem salutis via tam arcta, tam ardua, Dominus Christus est: arcta, propter assumptae carnis humilitatem; ardua, propter peccati immunitatem. Peccatum quippe non (0587A) fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Hanc viam penitus non incedit qui ad humilitatis eius imitationem parvulus non exstiterit; nec poterit ad arduum vitae istius ascendere qui se peccatorum oneribus aut visibilium rerum amoribus voluerit sarcinare. Hinc est quod hominibus subsarcinatis huiuscemodi Babylonis oneribus inclamat per Prophetam Spiritus sanctus: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote quia misit Dominus Sanctum suum (Psal. IV). Recte sanctus est et a Domino mirificatus, qui ab oneribus mundanae miseriae non comprimitur; ut dum ei nihil libet in vanis et transitoriis, cuncta mente transiliens accipiat spiritum libertatis. Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas; (0587B) libertas, inquam, a peccato, a necessitate, a miseria. Spiritus iste a Deo emittitur, recreantur mores, terrae facies renovatur; et ut de novitiis tuis gaudere poteris, cum virtus ex alto participes eos faciet huius mirabilis novitatis. Tunc recte novitii vocabuntur cum de novitate hac vestis eis nuptialis aptabitur; nec de caetero eiicientur de nuptiis Agni, cum ad honorem sponsi et sponsae veste fulgeant nuptiali. Vestis haec nuptialis internae splendor est et gloria novitatis. Conficitur autem vestis haec ex tribus, scilicet ex corporis castitate, ex cordis dilectione, ex elegantia disciplinae. In hac veste castitas est quasi pannus, qui conficitur ex lana, quae exprimit castitatem, eo quod corporis nesciat passionem. (0587C) Dilectio pellibus comparatur, quae panno, ut vestis fiat calidior, assuuntur. Has pelles contulit nobis passibilitas et immortalitas Agni immaculati, qui pro dilectione, quam erga nos habuit, pellem pro pelle, et cuncta quae habere potuit pro anima sua dedit, id est pro Ecclesia sua liberanda, quam ut animam suam, imo plusquam animam suam dilexit. Limbus qui ad ornatum ponitur in veste, est splendor et elegantia disciplinae; quae, dum irreprehensibiliter observatur exterius, significari per hoc videtur et castimoniae et dilectionis affectus. Hanc sibi vestem sponsa aptaverat, cui in libro Sapientiae sic sponsus exclamat: O quam pulchra est casta generatio cum charitate! (Sap. I.) Nam sic in psalmo de disciplina se postulat edoceri, bonitati (0587D) continentiae et charitatis eam desiderans adaugeri: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi (Psal. CXVIII). Et assecuta aliquando disciplinam quam petierat, Praeveni, inquit, in maturitate, et clamavi (ibid.). Maturum quippe reddit hominem disciplina quae est membrorum omnium motus ordinatus et compositio decens in omni habitu et actione. Ut igitur breviter recapitulemus quae dicta sunt, necesse est ut novitius a fide incipiat, quae vere mentem a tenebris ignorantiae eruit et Christo incorporat. Incorporatus Christo, credulus efficitur et fidelis, credulus ad fiduciam promissorum, fidelis ad custodiam mandatorum. Timor et de praeteritis malis poenitentiam condignam indicit, et malis tentantibus (0588A) cordis aditum interdicit. Amor sapientiae reparatam per officium timoris innocentiam diligentissime custodit, et ipsi innocentiae addere aequitatem officiosissimae liberalitatis studio non desistit. Religiosa magistri conversatio exemplo suae probitatis provocat novitium ad studium aemulandae virtutis. Pia ipsius circa discipulum sollicitudo diligenter quantum potest interioris et exterioris hominis statum considerat, ut secundum quod in eo viderit, applaudere vel condescendere illi sciat. Hinc enim scriptum est: Diligenter considera vultum pecoris tui (Prov. XXVII). Amica et spiritualis collucutio consulte, ut dictum est, opponitur acediae morbo; quia, quanto amplius anima sanctis colloquiis assuescit, tanto eam vehementius ignita locutio liquefacit. (0588B) Unde sponsa divinis eloquiis assueta sic ait: Anima mea liquefacta est, ut locutus est (Cant. V). In hoc certe senario tota pene consistit devotae mentis eruditio, ut in his sex quae nominata sunt probationis tempore se exerceat, et probatione completa, ad illa tria quae in forma professionis expressa sunt se restringat. Stabilitas enim et conversio morum et obedientia secundum regulam in votivae professionis formula solemniter promittuntur, et in his tribus ex saepedicto senario provenientibus quaedam perfectio continetur. Per lorum quippe promissae stabilitatis tanquam pia iumenta ad coeleste praesepium religamur. Per conversionem morum pietati angelicae simulamur. Per exhibitionem obedientiae ipsa angelica ministeria imitamur. (0588C) Fides itaque et timor respiciunt ad firmandam stabilitatem. Virtutum dilectio et magistri imitatio ad morum conversionem. Intenta sollicitudo magistri et amica confabulatio spiritualis colloquii ad exhibendae obedientiae pertinent informationem. Dum enim per spirituale colloquium acediae torpor diffugit, mens ad fervorem obedientiae reviviscit. Caeterum quaestioni ultimae, quam tu ipse tibi proposuisti, satis sufficienter, ut arbitror, respondisti. Saepe enim a Deo et ab his, qui secundum Deum aliis praesident, dispensatorie agitur, ut coram pestilente mansueti patientia flagelletur. Nonnunquam cum id bono animo factum fuerit, duplex inde fructus provenit, quia et patienti de correptione (0588D) augmentum meriti generatur, et ille tali sanatur exemplo, qui prius incorrigibilis videbatur. Sic Apostolus a Domino permittitur colaphizari, non ut modo in eo humilitatem colaphizatio huiusmodi custodiret, sed ut universa Christi Ecclesia ad conquirendam sibi humilitatem exemplo consimili flagella Dei aequanimiter toleraret. Sed et ipsum caput Ecclesiae Christus nonne in oculis solis flagella, opprobria, crucem, mortem, quae non meruerat, toleravit, et ita per exemplum suae passionis et pretium sui sanguinis a morte perpetua perditos revocavit? Attende etiam Iob innocentis patientiam, quantis attritionibus, Deo dispensante, subiicitur, non ut modo iusti patientia invincibilis valeat comprobari, sed ut infelix mundus iustissimis eius (0589A) exemplis possit ad patientiam in suis adversitatibus informari. Caeterum si ad gloriam Dei quandoque flagella contingunt, sicut Dominus Christus in Evangelio caeco nato asserit contigisse, nonne innocens utiliter a Deo vel homine poenis afficitur, quando de luce eius patientiae Dei gloria declaratur? Luceat, inquit Dominus, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Saepe ita fit ut doctor illum de cuius confidit patientia dispensatorie arguat durius in perversorum praesentia; quia, dum Deum in sanctis suis mirabilem per patientiam quam praeferunt, et innocentiam quam gerunt, mali homines intuentur, per pietatis teneritudinem in virum alterum a perversitate pristina transmutantur. (0589B) Ecce, frater, ad instantiam tuam compulsus aliqua dixi, sed forte exspectationi tuae minime satisfeci. Non enim de tenui vena fluenta possunt effluere largiora. Verumtamen si, ut habet assertio tua, vere in Christo me diligis, intercede, obsecro, apud Deum pro iniquitatibus meis, et illis attentius me commenda quos secundum conscientiam tenet et afficit pietas Christiana. Saluta novitios tuos ex meo nomine, et eos mone ex parte mea sic sanctae intendere novitati ut corde et animo mundanae renuntient vetustati.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 1'
>>> Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA II. AD EUMDEM. De septem feriis et septem liquefactionibus.
2299w 3.4851531982422 s