Adamus_Perseniae_cps2, Epistolae, 8HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 8'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA VII. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM, Tota est de amore et humilitate. Sub finem gratias agit de charitate duabus mulieribus impensa tempore famis. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD COMITISSAM PERTICENSEM. Praeclaram ei vitae formam praescribit. hide dictionary links

(PL 211 0603B) EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM CARTHUSIENSEM MONACHUM, ET PRIOREM DE PORTIS. De meditanda Christi infantia et passione.

Fratri et amico sibi in Christi amore verissimo STEPHANO, monacho Carthusiensi, et priori de Portis, (0603C) abbates de Caroliloco, et de Sarnaio, et novissimus omnium de Persenia, in Spiritu sancto amare feliciter et fideliter reamari.

Ex litteris tuis, amantissime, sumpta est tibi rescribendi occasio, in quibus postulas ut per unum ex nobis tibi uni trinae nostrae dilectionis unio se tibi uniens, de unico illo bono, aliquid consolationis rescribat. Et id quidem ex animo facimus, annuentes petitioni, et congratulantes affectui, nisi quod parcius laudare debueras, quos interius non vidisti. O quam tutum non est eorum insistere laudibus, quos adhuc conscientia peccati cauteriat, ne sic laudatum, quod facile evenit, tentet elatio, sicut notare consuevit adulatio laudatorem! Verum apud (0603D) impuras mentes hoc agitur, quas non elimat sancti amoris sinceritas, quemadmodum tua elimari et liquefieri in nos felici experientia comprobamus. Igitur quia nos tres artificio sancti Spiritus in funiculum casti amoris triplicem intorsisti, quo se tua innodaret affectio sicut in se, cum triplex sit, facile non poterit rumpi, sic a te, cum tenax sit, difficillime poterit denodari. Spiritus sancti artificiosa dignatio funiculum istum intexuit, qui tanto est in se ex glutino individuae charitatis tenacior, quanto eius constructio suavior est colligatis. Quam felicius est his astringi nodis, his vinciri nexibus, his a theatrali (0604A) mundi petulantia vinculis retineri, quam saecularibus implicari negotiis, quam vitiorum arctari perplexitatibus, quam carnis illecebris retineri! O sancti amoris iugum, quam dulciter capis, quam gloriose illaqueas, quam suaviter premis, quam delectabiliter praemiis honoras, quam feliciter uris, quam fortiter stringis, quam erudis sapienter! O felix amor, ex quo eruditur strenuitas morum, affectuum puritas, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, claritas operum, virtutum fecunditas, meritorum dignitas, sublimitas praemiorum! o felix amor, cui est in mundi contemptum ambitio, in vitia zelus, in peccata odium, in carnem pugna, in prosperis moderatio, in adversis patientia, concupiscentia in promissis aeternis! Hic amor nos unit, hic (0604B) nostrae unioni te copulat, et qui unius moris in domo Dei nos efficit, ad unum vineae unius denarium de sanctae unanimitatis perseverantia per Dei gratiam aliquando promovebit. Verum interim nutriendus est amor, pascendus est alimentis sapientiae, matris gratiae blandimentis dulcioribus confovendus. Parvuli sumus, lacteis opus habemus sorbitiunculis; sed quae nostrae Virginis . . . insumatur. Ideo ad partum huius consulte refugimus, de diversorio parientis eligentes non regredi, ut ad sacrosanctum pectoris virginalis sacrarium plena ubera ebibamus. Mater nostra est, et mater dulcissima; abesse a tanta dulcedine teneritudo lactentium non valeret. Alibi interim non possemus esse tutius, nutriri dulcius, confoveri suavius, custodiri firmius, instrui (0604C) melius, sanctius renovari. Quam iucundum est Verbi infantis se coaptare cunabulis, praesepi assistere, locum non habere alibi quam in diversorio, ubi puerperae non est locus! Non erat, inquit, ei locus in diversorio (Luc. II); ideo eum in praesepio reclinavit. Non contingat nobis a diversorio illo divertere, ab illo averti praesepio, ubi in hordeum animalium frumentum versum est angelorum. Ex quo enim granum frumenti coelestis in terra cecidit, quasi in se hordei saporem et spem piis iumentis exhibuit, dum et Deitatis suae medullam tunicavit folliculo mortalis corporis, et se necessitatum mearum exasperavit aristis. Sed et nunc figuris quasi quibusdam pallearum folliculis medulla involvitur veritatis. (0604D) O cum ad statum venerit homo mortalis angelicum, nulla tunc cibo eius asperitas inerit, quem nuda Veritas ex adipe frumenti plenissime satiabit. Sed quid nos perfrui et fragiles de iumentorum oneribus, aut angelorum honoribus dicimus, qui prae teneritudine infantiae nostrae maternis adhuc delinitionibus indigemus? Satis est nobis, si materno incumbere pectori, si permittatur inter ubera commorari. Inde fluenta gratiae, inde nutrimenta humilium, inde fluentis fluminis impetus civitatem Dei laetificans, inde lac et mel summae suavitatis erumpunt, inde in virum perfectum noster adolevit parvulus, (0605A) qui se in puerum de magnitudine coelesti abbrevians, nos sibi in collactaneos adoptavit. Putasne amantissimus puer collactaneis suis invidet viscera matris, aut matris ubera, qui ideo ipsam elegit in matrem, ut esset etiam ipsa humilibus in nutricem? Cum igitur asperitate hordei vesci non soleat teneritudo infantium, et minus sit ad esum frumenti idonea; interim nutriantur uberibus, et moltiori matris gremio foveantur; discant se Verbi coaptare cunabulis, piae simplicitati colludere, balbutientis commutire vagitibus, adiocari infantulo corridenti.

Tota haec est philosophia simplicium, dum interim defuerit aetas virtutis provectior, quae solito cibo uti idonea, perferendae sit accommoda passioni. (0605B) Si huiuscemodi ludis Odonem tuum adhibere volueris, non solum non abnuimus, sed etiam cum laetitia suscipimus huic innocentiae colludentem. Est enim ipse amator simplicium, et nostri dilector verissimus, licet tu in amorem ipsius privilegium merueris obtinere. Assume tecum hominem, et intra Verbi diversorium, ipsum nobiscum constitue, ut de nostrae Virginis partu pari laetitia iucundentur. Si pastores advenerint inter signa deferentes angelica sine nobis, de tantae rei mysterio non mirentur; si stella magos adduxerit, advenientium participentur laetitiae, et illis mystica deferentibus, nos quae illis signata sunt offeramus. Nec dubium apud te aurum abundare quod offeras, qui prae auro Hierusalem (0605C) sterquilinium Babyloniae contempsisti. Providendum est tibi ut de auri tui copia tui suppleas cantoris inopiam, qui adhuc specietenus huic mundo deserviens videtur et ipse ex animo lutum saeculi calcare. Felicius erit desiderium cordis habitu praetendere corporis, et Dominicae stigmata passionis praeferre in facie actionis. Verum multa est illi in auro tuo fiducia, nec potest nobis laetitiam suae bonae voluntatis abscondere, quod te quasi thesaurum in agro abscondito meruerit invenire. Ubi enim coelestis sapientiae splendor rutilat, ubi ignitae charitatis fervor, vel fulgor efferbuit, aurea sunt ibi saecula, ibi abundat quo regii pueri dignitas honoretur. O si incensum divinae orationis Verbi offeramus incunabulis, et ita divinum illud thurificemus (0605D) altare, ut totum puerperae Virginis diversorium bono impleamus odore! Ibi certe dignum est non solum flamma fervoris devotae orationis incendere thura, sed et igne amoris virtutum concremare aromata, ut testimonio aromatizantis conscientiae non desit suaveolentia bonae famae. Felix qui aurum et thus puero nostro obtulit, felix qui sacrificio tali myrrham adiungit! Vides quia puer noster interim myrrham non offert, sed suscipit, et nos qui ei collactanei sumus, quomodo passionum amaritudines offeremus? Offeremus tamen, cum eo nos usque gratia eius provexerit, ut dura pati et aspera aetas virtutis robustior possit. Interim passionis asperitas, amaritudo myrrhae tenerae aetati non congruit, nisi quod myrrha arcere vermes a conditis corporibus (0606A) consuevit. Ergo in fide passionis et mortificatione carnis myrrham magis suscipimus, quam offerimus, qui etsi ad fortia mittere manum non possumus, nos tamen utcunque intra Christi diversorium a vitiorum vermibus, a peccati putredine custodimus. Iucundum est nobis philosophari de talibus, et merito in his solemnizat festivitas cordium, ex quibus habet solemnis laetitia incentivum. Merito trinae unioni nostrae tuum compaginasti binarium, dum cantorem tuum, qui noster est tecum afferens augmentasti multipliciter festum nostrum. Dum enim tribus duos in charitatis compagine coniunxisti, quasi quinque virgines inter non fatuas effecisti. Quinque, ait, ex eis erant fatuae, et quinque prudentes (Matth. XXV). O si a quinario (0606B) nostro illa excludatur fatuitas, quae a sponsi nuptiis illas quinque fatuas dicitur exclusisse! Fatuum prorsus est de titulo se virginitatis extollere, et in virtute animi rem nominis non habere. O si quinque prudentes fuerimus, et quinquepartitam sensuum continentiam incorrupta fidelitate servemus! Incorrupta fides, immotumque continendi propositum faciunt mente virginem, facit autem amor iustitiae sapientem. O prudens virginitas! o prudentia virginalis, quae, dum studio charitatis suae actitat, recte virgo, id est fide mentis integra perseverat! Felix cui datum est huius gloriae virginitatis iungere lilium corporis virginalis! Vernat intus, vernat et foris virgo carne et spiritu, praeferens rosam amoris, (0606C) carne lilium castitatis. Prudens virginitas unctioni est amica, oleo non caret laetitiae, sine lampade et oleo non procedit, et lampadem quidem habet de perspicuitate puritatis vitream, de paupertate voluntaria strictam, deorsum et clausam, de concupiscentia aeternorum latam, superius et apertam. Sed unde habebit oleum, nisi se contineat intra puerperae nostrae diversorium, nisi se colligat ad Virginis partum. Ipsa quippe est oliva fructifera; oliva, inquam, speciosa in campis, ut gratia eius et misericordia omnibus sit communis. In campis posita florem campi protulit, ex cuius amoenitate pulcherrima campestria sibi humanae turpitudinis nuditas procuravit. Campestria sunt perizomata velamenta turpitudinis, quae dum flore isto sibi consumit, quicunque (0606D) per fidem et amorem virginei partus criminum verecunda deponunt. Cavendum est nobis, ne simus expertes olei, ne de fatuis virginibus reputemur. Habemus puerperam nostram quasi olivam fructiferam: quae, cum sit mater misericordiae, oleum lampadibus nostris infundit, et cum sit regina iustitiae, ignem dilectionis accendit. Acceptis iam et accensis lampadibus, ad nuptiale Simeonis gaudium occurramus. Honestas certe sanctae conversationis gerit in nobis vicem lampadis, cum sit paupertate stricta et castitate clausa inferius, perspicua puritate interius, charitate superius dilatata, coelestium contemplatione aperta. Acceptis itaque, ut dictum est, lampadibus nostris, accepto oleo de visceribus matris Virginis, mutuato luminis radio a (0607A) stella maris, in laetitia cordis iungamus nos laetitiae Simeonis. Nunquid sine nobis parvulus noster in templo praesentabitur, aut sine nobis Simeon de nostra consolatione laetabitur. Non expedit nobis parvulum illic abeuntem deserere, vel Simeonis illuc praeconia non audire. Totum quippe quod agitur in nostrae festivitatis laetitiam dedicatur. Sed nunquid qui puero nostro aurum, thus et myrrham cum magis obtulimus, pro eodem retrahendo columbam, et turturem offeremus? Non deerunt etiam nobis hic columbina simplicitas, et de incolatus prolongatione castitas, quibus si paritas geminae charitatis infuerit, Iesum sibi nostra devotio retinebit. Ubique pueri puerum sequuntur, si eum in munditia corporis et cordis innocentia commutamus. (0607B) Ipso proficiente aetate et sapientia apud Deum et homines, nos quoque incrementa sumamus de consimilibus alimentis. Semel ei adhaesimus, collactaneos suos in omni tribulatione non deseret, et inter tentationum molestias confortabit. Quos fecit in se crescere, non sinet in se deficere, sed perficere, et occurrere in virum perfectum solita largitate praestabit, si in his quae in illo vidimus, aut de illo audivimus facta per ipsum et audita ab illo sedula intentione vixerimus, quantum putas in fide eius et dilectione crescemus? Sic opus est certe ad crucem properantibus, quia nisi solidiori cibo et largiori usi fuerint, timendum est ne passionis pondus sustinere non possint. Hic iam intueri libet (0607C) iuvenem nostrum summam patientiam in patibulo praeferentem, quem vidimus puerum in praesepio summam innocentiam demonstrantem. Quam dignum esset, ut quos habere voluit collactaneos in infantia, commilitones haberet in poena? Qui ergo astitimus vagienti in cunis, cur non patienti assistamus in clavis? Cur non ruimus in oscula et amplexus pendentis, cum nos ad hoc brachiis invitet extensis? Propter nimiam charitatem, qua nos immeritos diligit, ad clavorum confixionem manus et pedes extendit. Caput spinis coronandum sine contradictione exhibuit, quod vix tremebundus Baptista tangere ausus fuit. A sputis et colaphis beatam illam faciem non avertit, in qua insatiabiliter sublimitas angelicae puritatis intendit: insatiabiliter (0607D) dico, quia, etsi dum Iesu visioni plene reficitur, nullum tamen ex satietate fastidium generatur. Est eis in plena satietate plenum desiderium, et in plenitudine desiderii omnium satietas est bonorum. Libentius forte audires nos loquentes de talibus, sed in magnis et mirabilibus super nos ambulare timemus. Revertamur potius ad id quod pro tempore congruit; nobis redeamus ad consolationem victimae salutaris. Considera quia os Verbi incarnati innoxium, ex quo sapientiae coelestis flumina profluunt, in sua siti fellis potatur amaritudine et (0608A) aceti. Miro modo Rex iustitiae totum se exponit iniuriae et nocentis lancea militis latus transfigitur innocentis. Non attendis in virgineo Agni corpore aperiri quinque virginibus fontes quinque. Quam feliciter quinque sumus, si, ut supra dictum est, prudentes virgines non fatuae existamus! Habent enim prudentes virgines duos fontes in Agno pedibus, in quibus ex spe misericordiae cordium diluantur affectus. Habent et duos in confixione duarum manuum, ex quibus largiter et magnifice profluunt munera gratiarum. Fons quintus ex Agni latere profluit, qui de profundiori abysso ex parte cordis oriens, profusionis gratiae fluvium mittit. Inde nimirum effluit et supereffluit, ubi omnes sapientiae et scientiae thesauros in se absconditos (0608B) Christi plenitudo custodit. Huius fluminis impetus totam Dei civitatem laetificat, totam terram ad germinandum inebriat, nec esse potest in ea aliquid boni germinis, nisi de irrigante irriguo huius fontis. Utinam, frater charissime, unio nostra intendat haec studiose mirari, meditari assidue, pie venerari, ardenter diligere, contemplari subtiliter, fideliter exoptare! Si in cellis cordium nostrum huic philosophiae perseveranter institerimus, si huic uni bono individua mentium unione adhaeserimus, vere erimus monachi, nostrae unionis quinarium unientes uni sanctae et individuae Trinitati. Ipsa enim beata Trinitas et trina Unitas est unica sanctorum exspectatio, et laborum sanctorum felix remuneratio (0608C) in cuius desiderio nos faciat unanimiter vivere, qui nos fecit per amoris compaginem unum esse. Verum quia peccatores et miseri sumus, et procellis expositi magni maris, ad maris stellam leva oculos cordis, ut quae nobis Solem iustitiae protulit, iniustitiae nostrae quaerere veniam nunquam desit, amicos nostros, quos in Spiritu sancto diligimus, orationibus tuis et tuorum commendamus attentius, non solum eos quos meruisti cognoscere, sed quos te constat in nostris cognitionibus possidere. Habeat hic epistola finem, sed finem non habeat amor, et probet effectus operis quam intentus sit affectus amoris. Amen, amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 8'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA VII. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM, Tota est de amore et humilitate. Sub finem gratias agit de charitate duabus mulieribus impensa tempore famis. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD COMITISSAM PERTICENSEM. Praeclaram ei vitae formam praescribit.
2086w 2.6885600090027 s