Adamus_Perseniae_cps2, Epistolae, 13HOME > 'moleste' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 13'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XII. AD MARGARITAM VIRGINEM. Eius precibus se commendat <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD AMICUM. Excusat se quod eius petitioni non possit facere satis. hide dictionary links

(PL 211 0624C) EPISTOLA XIII. AD GUILLELMUM HELIENSEM EPISCOPUM. Dehortatur eum tacite a regis servitio.

GUILLELMO Heliensi episcopo dominique regis Anglorum cancellario, frater A., salutem in spiritu veritatis.

(0624D) Quod sublimitati vestrae tam frequentibus litteris vel nuntiis importuni sumus, partim facit familiaritas vestra, qua immeriti fruimur, partim necessitas nostra, qua gravamur. Verumtamen neutra res apud liberales animos moleste accipitur, quia et familiaritati ne in contemptum veniat, providet congratulantis amicitiae veritas, et necessitati misericordiae compassio non negatur. Ex utroque igitur sumens audaciam, non vereor oculis vestris litteras etiam solito prolixiores ingerere, licet illos sibi detineat tam varia, tam multiplex rerum occupatio, quae etiam sibi deesse animum non patitur nec ad horam. In tanta igitur tamque communi (0625A) ruina rerum labentium animum habere perdidisse est, quia ubi per omnia discrimen virtutum imminet, vix poterit virtus ulla subsistere, quam solum diligimus in amicis; ubi nimirum illa perierit, amicos habere desinimus, et quae conservata poterat de amico generare laetitiam, amissa tristitiam ingerit et dolorem. Felix amor! cui sola virtus in causa est; et laudabilis est amicitia, quae sicut aliunde quam de virtute animi non habet summarium; sic nec aliunde sibi flagitat incentivum. In illa et ad illam venerationis vestrae personam diligimus; et utinam mundanae vanitatis diluvium, cuius tam periculosae innatatis gurgitibus, hoc nobis bonum non invideat in amico. Amicum sane vos dixerim, quandiu nobis animi virtus infuerit, ut (0625B) vel ipsam adhuc habitam intentione servetis sollicita, vel elapsam quanto citius maturetis ad integrum reparare. Quam difficile est incedentem per lubricum non titubare saepius, aut prolabi! Quam difficile est eum qui in obscuris graditur, non saepius pedibus suis offendere, corruere gravius, duriusque elidi! Praeter morem est per crepidinem montis gradu fluctuare pendulo, et vento perflante et inflante, fortius de sublimibus ad infima non extrudi. Facile istis illa eveniunt quos amor virtutis non solidat, nec illustrat cognitio veritatis. Ubi haec duo defuerint, res est in periculo, nec aliud est vita talium, quam abyssus: abyssus, inquam, terra est, cuius facies tenebris tota obvolvitur, ubi minime virtutis studio veritatis cognitio suffragatur. (0625C) Quam felix anima, quae thesauros huiusmodi habere non negligit, quam rerum talium sursum trahit ambitio, nec inferiorum et vitiorum foeditatibus patitur implicari! Eius quippe dignitatis est animus, ut sit ei proprium sublimiora appetere, si tamen suo iudicio non fallatur. Ad hoc veritatis splendor est utilis, qui cum de rationis aere totius nebulas erroris abduxerit, etiam in fulgentem sibi sine fraude penset et aestimet veritatem. Nulla deinceps ratione splendor ille tam feliciter infulgens animo seipsum aestimanti viluerit; sed agitur in eo quasi post matutinum meridies, cum de splendoris aspectu et usu in amoris desiderium inardescit. Ex hoc amor virtutis splendori veritatis adiungitur, (0625D) et exsultat in mente dies una quae nota est Domino, dies laetitiae, dies festivus. Haec est dies quam fecit Dominus, dies exsultationis, dies festus et dies laetitiae, cuius non merentur felices experiri radios tenebrarum filii infelices. Tenebrarum filios dicimus, qui de subterraneo miserae carnis non exeunt, qui in carceribus corporum tenebrosis deservientes operibus, nunquam alibi quam in sepulcris concupiscentiae commorantur. O misera servitus, et omni fonte lacrymarum plangenda subiectio, esse sub sensibus putare delicias, processum et impunitatem malitiae credere gloriam, licentiam criminum, virtutum praeponere libertati! Quam longe sunt ista a filiis lucis, a coeli civibus, a contemptoribus saeculi, a iustitiae dilectoribus, a sectatoribus Crucifixi! In (0626A) Aegypto sane Israelitici non permanent, nec luti et lateris peccata affectant servilia, multo minus apud Aegyptios apostatare aemulantur. Non deterret eos maris Rubri transitus, nec solitudinis inexperta asperitas, quominus ad promissae delicias suavitatis aspirent. Quid de Moyse duce Israelis dixerimus, qui non modo Pharaonis abominatur obsequia, verum etiam populum officiosa persuasione sollicitat ad fluentem lacte et melle manantem patriam anhelare? Non decet ducem populi, Ecclesiae praesidem terreni regis inservire satellitio; potius est opus eius de Aegypto progredi, et ingredi viam quam repatrians Israel imitetur. Crucis Christi baiulum tanquam ductorem itineris convenit in capite processionis procedere, et ad perferendas pro salutis (0626B) adoptione cruces quaslibet exemplis praeeuntibus animare sequaces. O infelicia tempora nostra! O dolendos hominum mores! O plangendos illos, maxime quos habere debuimus defensores! Ductores populi terrae promissionis obliti sunt, et voluptuosae servitutis illecti dulcedine, se et suos Pharaonis dominio pene inevasibiliter subdiderunt. Utinam aliquando haec vobis Aegypti servitus prae desiderio verae libertatis displiceat, et quod vobis collata scientia vos nescire non patitur, forti animo diligatis. Forti quippe animo, et masculinae virtutis substantia in Aegypto non vivere feminam, ubi a Pharaone decretum est Hebraeorum masculos iugulari. Felicius est in virtutibus vivere quam effeminari in vitiorum mollitiem, cum falsae dulcedinis metuenda (0626C) extremitas in aeternae amaritudinis absynthium commutetur. Hoc optime novit vestra discretio, et si mundus vobis imperans vos de rebus huiusmodi philosophari permitteret, et pleniorem scientiam et efficaciorem facundiam haberetis, faceretis et vos aliquando quod faciendum esse cognoscitis, et quod in his qui faciunt approbare videmini et laudare. Si laudabiles sunt apud vos quos vitae venerabilis forma reddit laudabiles, dignum laude est ut eis quos laudabiles creditis, vos vitae laudabilis consortio copuletis. Si morituri regis curia curis plena vos impedit, vestri potius curam cogitate officii, in quo vobis tanto opere dum creditis curae vestrae ovibus est curandum. Caeterum, Pater, sicut vere optamus vobis quae bona sunt, ita (0626D) sumus pro vobis orantes assidue. Utinam orationibus nostris nihil obviet, quo sui efficacia vacuentur! Latorem praesentium quem ad praeceptum vestrum consensimus transfretare in Angliam, liberalitati vestrae commendamus attentius, ut de ipso sollicitudo vestra provideat, ne (quod absit!) in dispendium gloriae vestrae, et in nostrae filialis amicitiae laesionem, tanti itineris labor, praesertim cum dispositione vestra arreptus sit, sine fructu remaneat exspectato. Vale.


HOME > 'moleste' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 13'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XII. AD MARGARITAM VIRGINEM. Eius precibus se commendat <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD AMICUM. Excusat se quod eius petitioni non possit facere satis.
899w 8.3114287853241 s