Adamus_Perseniae_cps2, Epistolae, 18HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 18'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XVII. AD B. CANONICUM TURONENSEM. Exponit quomodo Maria Dominum magnificaverit. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD QUEMDAM AMICUM. Hortatur ad mundi contemptum. hide dictionary links

(PL 211 0644A) EPISTOLA XVIII. AD FRATRES SUOS. Commendat eis humilitatem et mansuetudinem, hortaturque ad portandum Domini iugum.

Fratribus et amicis in Christo dilectissimis, quos et Christi amor fecit unanimes, et Dei gratia nominis unius consortes, frater ADAM peccator, in re sui nominis permanere.

Alterius vestrum devota me compellit instantia vos aliquibus de virtute animi commonere, et certe cum utrumque vestrum sinceritate diligam, et nos in multa sinceritate diligatis alterutrum, ego autem refundi in me plenius vestrae bonum sinceritatis (0644B) experiar; quid aliud vobis loqui potero, quam quod amorem sapiat et virtutem? Verum de puteo aquarum viventium mihi hauriendum est quidquid per me sitis vestra sibi meruit propinari. Puteus aquarum viventium Christus est. Abyssus inaccessibilis luminis, inattingibilis gratiae plenitudo. Altus est puteus, nec humilitas mea in hoc in quo hauriat habet, nisi vicem funis oratio iugis exhibeat et pro hydria sit desiderium me immergens. O felicem illum qui hinc extrahere potuit fluenta sapientiae salutaris! Arida est anima quam putei huius fluenta non irrigant. Non virtutum est idonea ubertati. Fons iste convallibus influit et emissiones sui mellifluas consuevit humilibus elargiri. Experitur animus humilis quantae sit suavitatis infusio, (0644C) quanta ubertate corda tali rore respersa pinguescant. Quam familiaris est Sapientiae coelesti humilitas, quam ferax virtutum, quam locuples meritis, quam capax est coelestium secretorum! Tota quippe acclinis est actio, tota aviditate aquis incumbit viventibus, nec aliquo pacto respicere patitur quidquid sibi vitae desiderium non accendit. Viventes sane aquae putei sunt, dona multiformis gratiae Christi, aquae sunt quia lavant, quia refrigerant, quia refocillant; viventes sunt, quia negotium mortis exterminant; in puteo sunt, quia secretum divinae elationis et causas tam secretae ordinationis omnibus non revelant. Hae quippe absconditae a sapientibus et prudentibus, et parvulis (0644D) revelantur, solis nimirum humilibus eorum cognitio vera datur et perceptio, quam praesumens de se superbia non meretur. Felix itaque est humilitas, quae in his aquis meretur habere lavacrum, ne quid in ea contaminationis appareat vel remaneat. Meretur refocillationem ut in omni certamine fortis existat. Nec enim verus humilis sine certaminibus tentationum esse potuit: praesertim cum superbia semper contrariae sibi humilitatis et si non speciem tamen gloriam aemuletur. Nil quidem humilitate gloriosius, cuius gloriae sublimitatem licet superbia usurpative appetat, humilitatis tamen speciem, quia abiectior est, vix usurpat. Usurpat tamen aliquando, cum sine illa vane gloriari non praevalet, a quo astutius humilitatis praetextu (0645A) se palliat secretius, ad cuius expletionem elationis prorumpat intentio. Discite filii esse humiles, et ab illo discite, qui huius magister est efficax disciplinae Christus, siquidem disciplinae huius magister est, quam non modo verbo et lingua praedocuit, sed opere et veritate tenenda esse monstravit. Tollite, ait magister bonus, tollite iugum meum super vos, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), etc. Quatuor tibi, homo, discenda esse proposuit, si bene intelligis, et retines quae mandavit. Proposuit tibi quid discere, a quo discere, quomodo discere debeas, et quo fructu. Discere debes esse mitis et humilis corde, et ab illo discere qui est mitis et humilis corde; discendi modus est tollere iugum eius super te, discendi fructus est animae tuae requiem (0645B) invenire; et invenietis, inquit, requiem animabus vestris (ibid.). Ars igitur quam discere debet Christianus et Christi discipulus, imo quae facit Christi discipulum mitis humilitas sive mansuetudo humilis appellatur. Peritia huius artis non in multitudine verborum, non in sermonis elegantia, non in quaestionum perplexitatibus, non in conflictibus disputationum, sed in morum experientia et in purioris conscientiae testimonio retinetur. Mansuetudo enim tranquillat mores, animumque componit, neminem laedit, neminem concutit, nemini patitur calumniam irrogare, contemptum saeculi delicias reputat, terrenae strepitum fastidiens actionis, peccatorum occasionem praestruit, intercludens aditus vitiorum, corporalium sensuum ianuas sollicitudini (0645C) disciplinae committens, intus agit Sabbatum innocentiae in pacis aeternae feriis solemnizans. Mansuetudo quippe dum suspectum habet omne quod foris est, ad sui largitoris manum consueto more se colligit desursum, ut de intus inde reficiatur exspectans. Mansuetudo quae manus suetudo dicitur, quia sic ad Christi manum facta est, ut ad aliud quam ad eius gratiam non aspiret. Humilitas vero comes individua mansuetudinis, et ipsa piae tranquillitatis eius ferias aemulatur. Hinc est quod inter iniuriarum molestias quas plerumque pati necesse est, satagit non irasci. Parum dixi, satagit non irasci; quin potius in tribulationibus vera humilitas gloriatur. Humilitas Pauli libenter in infirmitatibus gloriatur, nec reputat (0645D) gloriam, nisi quod redoleat Christi crucem. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Galat. VI). Sicut mansuetudo applaudit innocentiae, sic patientiae fidit humilitas, per quam omne gaudium existimat cum in tentationes varias contigerit incidisse. Igitur et ipsa humilitas pressa pondere sui nominis, humi laeta residet: cui omnis fere suspecta est altitudo: humi siquidem residere non confunditur, non erubescit terram se fateri et cinerem, ut cum elegerit abiectiorem locum, ad digniorem quandoque cum gloria provehatur. Scriptum est enim: Qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII). Humi residens scandalorum spinas, tentationum tribulos non veretur: quae ad ipsam compungendam de humo saepius proferuntur; adhaerens (0646A) quippe terrae, teritur et conteritur, et contritionis utilitas conculcatam laetificat, ut in vocem exsultationis erumpat, et dicat: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L). O me miserum! o me infelicem! huius artis expertem, huius felicis prophetiae ignarum faciunt me cordis impuritas et iniquitas actionum, adhuc perfecte cum illis me habere sentio, quibus inclamat Dei Spiritus terribiliter in Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV)? Plumbei cordis gravitas, et multivolae vanitatis dilectio falsae iucunditatis apud me mendacio delectantur. Specie tenus veritati deservio, sed timeo ne revera virtutem non habeam pietatis. Orate instantius, vigilate instantius et sollicitius, (0646B) ne nostra charitas suae existimationis damnum sentiat in amico. Sed iam ad magistrum a quo discendum est, sicut lingua, ita et animo revertamur. Iste magister est Dei ipsa Sapientia omnium artifex, quae essentiam dedit universis et formam. Ipse est Verbum omnipotens, qui docet hominem scientiam. Ipse est Patris unigenitus, primogenitus nostrae Virginis, qui sacrificio praefert misericordiam: est enim plenus gratiae et veritatis, a quo omne animal accipit benedictionem, sicut scriptum est: Et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV). De magistro hoc considerandum est, unde venerit, quid passus sit, quo abierit, quid promiserit, quid minatus sit. Ex corde Patris venit, sicut Pater ipse loquitur, dicens: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. (0646C) XXXIV). In cor Virginis venit, sicut eidem Virgini dicitur: Dominus tecum (Luc. I). Cor suum nobis aperuit, cum semetipsum exinanivit, ut nos humilitatis doceret exemplum. Cor nostrum sibi quaesivit, cum se amatorem et habitatorem cordium esse ostendit, dicens: Deliciae meae sunt, esse cum filiis hominum (Prov. VIII). Constat igitur quod qui ex corde nascitur, in corde matris Virginis conversatur, ex corde loquitur, se mansionem cordium diligere protestatur, sicut nonnisi mundo corde videtur, ita nonnisi mundo corde sentitur. Si igitur viri cordati estis, si habitatorem cordium Iesum intra vos sentire diligitis, necesse est ut omni custodia corda vestra servetis, sicut scriptum est: Omni custodia serva (0646D) cor tuum (Prov. IV). Hanc custodiam cordis habuerat, et in cor suum cordium dilectorem attraxerat qui dicebat: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII). Ecce unde venit, unde processit vita cordium, magister cordatus, scilicet a corde. Eiicienda est proinde de corde nostro omnis impuritas, ut sentiri possit dulcor, unicum gaudium singulare. Concupiscentiam carnis eliminet veritas castitatis; concupiscentiam oculorum longe faciant disciplinae gravitas et internae desiderium puritatis. Elidant superbiam vitae, paupertatis amorem, contemptus honoris. Ideo Verbum per carnem venit, ideo hunc veniendi modum elegit, ut in carne quam accepit intra Virginem, dediscat caro vitae carnalis amorem, nec debuit Verbi divinitas se sine carne (0647A) offerre carnalibus, nec melius potuit in hominibus amor rerum carnalium emori, quam si eos de coelestibus instrueret Verbi praesentia incarnati. Iam quid de tanti negotii doctrina dicemus? Doctrinam ipsius commendant indubitata veritas, et coelestis altitudo Sapientiae. Vitam, cui doctrina testimonium perhibet, praedicant consummatae iustitiae opera, et summa viscera misericordiae. Honorant passionis obedientiam summae innocentiae puritas et humilitas patientiae singularis.

De caetero illuc rediit unde venit, naturam vestram mortis triumphatione, in qua paulo minus ab angelis minorari voluit, ultra omnes angelorum altitudines in consessu paternae dexterae sublimavit. Ecce ibi sumus, ibi vivimus, ibi regnamus. Regnamus plane (0647B) ubi substantiam nostram regnare gaudemus. Minime illinc abesse possumus, ubi iam potiorem nostri partem capit hominis. O felices nos, huius capitis membra sumus, si huic capiti unitate fidei et amoris compagine cohaeremus! In hoc iam promissionis arrham accepimus, quia ipsum dixisse in Evangelio minime dubitamus: Volo, Pater, ut ubi sum ego, illic sit et minister meus (Ioan. XII). Cum promisisset se suis gratiam daturum et gloriam, et interim gratiam tribuat confidite, et gratia bene utentibus gloriam parat. Tamen nec in tempore gratiae sancti sine gloria vivunt, sed de testimonio conscientiae cum Paulo gloriantur, et dicunt: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Verum, ne quis de promissione gloriae nimis confidat, (0647C) aut de gratiae successibus insolescat, memor semper divinae comminationis existat. Vae, ait, his qui perdiderunt subsistentiam (Eccli. II). Et in Evangelio: Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram. Vae qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI). Igitur a virtute deficientibus et de praesentis vitae solatiis confidentibus, fletum oculorum et stridorem dentium comminatur, qui mites et humiles interim de testimonio conscientiae, et pro modo de perfruitione gloriae consolatur. Haec sunt, filii, quae discenda et scienda sunt de magistro, a quo discendum est quidquid utiliter est sciendum; verum ab ipso minime discit, qui discendi modum tenere contemnit. Discendi modum magister ipse describit, dicens: Tollite iugum meum super vos (0647D) (Matth. XI): iugum enim eius tollere super se, est discendi modum tenere. Et quid iugum eius, nisi amor eius? Iugum, inquam, eius est amor permanens, fidelis, et sanctus, et suavis, rectus et dulcis. Iugum, inquit, meum suave est, et onus meum leve (ibid.). O amoris iugum, quam delectabiliter oneras! quam dulciter capis! quam suaviter ligas! quam leniter premis! Hic amor, hoc iugum idcirco iugum dicitur, quia, Verbi et animae suave coniugium iungens, nullo divortio patitur separari. Non sentis animam tuam novitate fidei adolescentulam, confessione lotam, innocentia candidam, casti timoris pudore verecundam, humilitate maturam, custodia disciplinae compositam, patientia roseam, charitate (0648A) iucundam, pietate amabilem, amictu iustitiae decoratam, Verbo Dei quodam contractu fidei desponsatam? O cum ad id loci pervenerit anima, cum in cellam hanc vinariam introducta fuerit, quid non deinceps poterit de sponso cognoscere, aut in quo dilectae suae se poterit ille celare? Hic iam requiem sibi anima felix invenit, et iam disciplinae suae percipit fructus, cum iam discendi remanet labor nullus. Hic locus speciosus ad videndum, spatiosus ad manendum, et ad pausandum quietus, cum usque pervenerit anima, et hanc sibi requiem beatam invenerit, tunc laetabunda et laudans clamabit: Haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI), etc. Tunc innixa super dilectum suum, totaque illi adhaerens, sicut non poterit aliud quam illum diligere, (0648B) sic nec poterit, nec oportebit aliunde gaudere. Tunc speciosa et suavis et tota deliciis affluens, suave illud epithalamium iucunditate mirifica decantabit: Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. I). Ipse illi plena laetitia, ipse integra gloria illi erit, cum ad quietis huius felicitatem perveneritis, sive interim, sive raptim, et transeuntes per desiderium, sive felicius per mentis excessum, sive beatius per vitae terminum, rogate, quaeso, me gloriae vestrae fieri participem, quem hic habetis in amore consortem. Estote interim de animi virtute servanda solliciti, quia per virtutis indeficiens exercitium, ad praemium pervenitur aeternum. Nunc igitur quia vester sum, quidquid boni est in vobis reputans meum, nunc de me in Christo estote solliciti, qui in ipso esse non (0648C) possum immemor vestri. Valete.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 18'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XVII. AD B. CANONICUM TURONENSEM. Exponit quomodo Maria Dominum magnificaverit. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD QUEMDAM AMICUM. Hortatur ad mundi contemptum.
1859w 9.2679271697998 s