Adamus_Perseniae_cps2, Epistolae, 26HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 26'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XXV. AD SANCTI MARTINI CULTORES. Probat sanctum Martinum apostolis similem congrue dici. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD COMITISSAM CARNOTENSEM. Ad rerum mundanarum contemptum, et Dei amorem eam accendit. hide dictionary links

(PL 211 0672C) EPISTOLA XXVI. AD R. ABBATEM DE VERNUSIA. Informat eum de poenitentia seu de confessione.

Domino et amico suo venerabili R. abbati de Vernusia, frater ADAM omnium monachorum minimus, eis in Vernusia vernare floribus quos non vitiorum flamma defloret.

(0672D) Rogasti me saepius, amantissime, ut de poenitentia tibi aliquid scriberem, quod me fateor facturum promisi. Verum dum vires pensarem, dum metirer ingenium, poenitere me coepit obligationis meae et suscepti oneris, quod portare non possem. Eligebam magis siquidem in defectu meo verecundiam pati, quam sub imposita sarcina periclitans temerarie incurrere praesumptionis discrimen. Ecce tu proposito meo impune obvias, quieti reniteris, mensuram cogis excedere: dumque rerum natura non habet, de vena tenui speras affluentiam fluentorum, et res quidem quam postulas utilis est valde et necessaria, maior quam meis conatibus conveniat, (0673A) exiguitati autem meae nimis difficilis et ardua supra modum; verumtamen, orante Christoque largiente auxilium, aggrediar loqui quod nescio, docere incipiam quod non didici, confidens quod vires quas imperitia denegat, et obediendi humilitas, et tua charitas et larga Dei benignitas ministrabunt.

Universitatis Conditor sicut unus est omnium Dominus, sic unam fieri voluit omnium servitutem. Hebetato itaque ex lippitudine peccati humanae rationis oculo, cum iam non sufficeret creatura visibilis, et per substantiam carnis fieri voluit ut patriam spirituum iungeret corporum patriae. Ut utramque in unam rempublicam ordinaret, qui huius reipublicae gubernator existens et dominus, sic superna contemperavit infimis, ut superioris patriae (0673B) divitias terrenis communes faceret, et patriae inferioris inopiam de superioris abundantia relevaret. Maiestas igitur imperatoria de coelestis aulae sublimibus, ad suae domus inferiora descendens, locum videlicet humanae habitationis pro tribunali carnis assumptae residens, tria proponit et proponi facit edicta.

Primum edictum est sapientia; secundum est poenitentia, tertium est gloria. Primum proposuit hominem assumendo; secundum inter homines praedicando, tertium homines iustificando. Edictum sapientiae sonuit de nube carnis, edictum poenitentiae de visceribus intonuit pietatis, edictum gloriae promulgat amplitudo divinae charitatis. Egrediamur iam in plateas Scripturarum, si forte audiamus ibi (0673C) proponentes haec edicta praecones. Edictum sapientiae proponitur, cum Christus Dei virtus et Dei sapientia Mariae per angelum nuntiatur. Edictum poenitentiae promulgatur, dum veritas mendacis mundi malitiam arguens, humanum genus ad poenitentiam exhortatur. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Iam per sapientiam illustratis, iam per poenitentiam emendatis, edictum gloriae multifariae inculcatur, cum miraculorum operatione, corporis resurrectione, gloriosa ascensione Dei gloria manifestissime declaratur. Primo venire sapientiam oportuit, quae et mundi sapientiam fatuam faceret, et humanae menti suas tenebras indicaret. Hanc itaque ex vestigio sequitur (0673D) prima. Dum enim sapientiae inflantis typus expellitur, mensque ad lucem divinae sapientiae seipsam conspicit, iam nimirum in turpitudinis suae usu confunditur, quae se ante male metiens pulchram sibi se mentiebatur. Ex hoc iam sibi displicet quae male sibi placet primitus, et cogitat eradere turpitudinem, quae nobiles illuminati cordis oculos offendit; hoc displicere est poenitere, poenitere corrigi, corrigi est iustificari, iustificari est ad gloriam reparari. Sapientia itaque homini suum languorem demonstrat, demonstratum poenitentia curat, sanatum et salvatum gloria in salute conservat. Lux sapientiae cor illustrans est Christi imitatio, dum in Christi imitatione tanquam in speculo vitae nostrae vulnus conspicimus, quid in nobis reprehensibile, (0674A) quid correctione dignum sit invenimus. Nunc igitur quia primum regis nostri edictum audivimus, ad tonantem in Christo Dei sapientiam fide cucurrimus, quantisque subiaceat malis vita nostra, ipso nos docente, didicimus. Quid restat, nisi ut curari valeat languor noster, poenitentiae remedium assumamus? Unde quia naufragium passis loquimur, quid sit, ubi sit, qualiter inveniri possit portus poenitentiae, quantum Deus donaverit disputemus? Poenitentia cognoscentis seipsum dolor est animi, qui cum emendationis proposito plangit, et persequitur quidquid in se Deo noverit displicere. Dolere nimirum non potest, nisi is prius ex vera sui cognitione sibi ipsi viluerit? Vilescere non potest, nisi noverit se; se nosse non potest, nisi ad lucem venerit; (0674B) ad lucem non veniet, nisi Dei sapientiam, hoc est Christum vitae humanae speculum et fide et imitatione secutus fuerit; sed nec sequi potest, nisi liberum arbitrium praevenerit gratia Redemptoris. Respectus itaque gratiae generat in corde humilitatem, humilitas dolorem. Humilitas quippe est virtus, qua homo verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, cui contrarium operatur superbia, per quam homo supra se elatus, dum propriam excellentiam inordinate diligit, maiorem se quam sit mentitur. Dolor itaque cordis quo poenitet hominem quod peccaverit, punit in homine quidquid a veritatis linea distortum reperit, et ferens in manu sua radium illustrantem, de respectu gratiae miserentis accensum, per omnes angulos cordis, sedulus malitiae (0674C) persecutor discurrit, nec solum portat secum radium cognitionis, sed et stimulum compunctionis, et malleum contritionis. Dolor nimirum poenitentiae circa animae vulnera morem medici gerens, primo cor pungit, secundo conterit, tertio ungit. In pungendo acuitur, in conterendo malleo ferit, in ungendo emplastrum apponit. Primo ergo compunctionem, secundo contritionem, tertio devotionem operatur. Videamus quibus iam stimulis cordis punctio sive compunctio fiat. Poenitentia certe triplici aculeo cor pungit, ut non simpliciter pungi, sed compungi, hoc est ex omni parte pungi dicatur. Primus est pudor oriens ex considerata turpitudine operis; secundus anxietas quam parit offensa multiplex (0674D) Creatoris; tertius formido poenae infernalis. Confunditur ergo, quia turpiter egit; anxie dolet, quia benignitatem Dei male vivendo exacerbavit; et quia malorum ultor est Deus, vehementer expavescit. Putasne, elicietur sanguis, nisi tot stimuli cordi altius infigantur? Sanguinem puncti cordis intellige lacrymas apparentes in oculis. Pennatae sunt lacrymae istae, nil in se habentes carnalis ponderis miro divinae sapientiae artificio statim de corde ascendunt ad oculos, et de oculis volant ad coelum.

Vis videre quod volant ad coelum? Regem saeculorum attende, quid dicat: Gaudium est, ait, angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Quam impetuosa est aqua de abysso (0675A) cordis erumpens! uno eodemque momento animam lavat, oculos rigat, coelos pulsat, laetificat angelos, spoliat inferos; quia, sicut per compunctionis lacrymas flamma divini amoris accenditur, sic flammae inferi exstinguuntur. Huius itaque fluminis impetus laetificat civitatem Dei, dum beati cives supernae Ierusalem poenitentium lacrymis delectantur. Adeo, inquam, impetuosus est torrens compunctionis, ut Deum commoveat, animae sordes amoveat, et linguam moveat ad cordis accusationem, ad peccati exprobrationem, ad oris confessionem in facie sacerdotis. Certe lacrymae istae amarae sunt et dulces, et per hoc efficaces: amarae sunt, in quantum eas extorquet vehementis doloris violentia; dulces sunt, in quantum ex eis speratur indulgentia. Sic sic necesse (0675B) est ut antidoto amaritudinis sanetur venenum ex parte delectationis. Vidisti quid sit actus compunctionis, vide et malleum contritionis; utrumque timor est, sed ex diverso respectu. Timor initialis acus est, sed malleus est timor perfectus. Acus initialis timoris pungendo, cor ad sanitatem aperit, et saniem insani tumoris emittit; malleus autem contritionis, dum cor penitus mundo mortuum reddit cum proposito non peccandi, etiam amorem mundi in corde occidit. Initialis itaque timor in corde generat odium mali, et ex parte amorem boni. Perfectus timor facit ex integro contemnere mundum, et toto desiderio sequi Christum. Quatuor sunt in quibus perfectus amor consistit, scilicet odium peccati, contemptus mundi, contemptus sui, amor (0675C) solius Dei. Initiali timori sufficit odisse peccatum, diligere bonum; contemnere autem mundum, abnegare seipsum, nonnisi cordis est, cuius omnis grossitudo malleo perfecti timoris est attrita, ut dicere veraciter possit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I). Et iterum: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L); quia conteritur, comminuitur, et redigitur in pulverem. Tunc cor in pulverem malleo contritionis redigitur, quando prorsus deposito tumore, homo se vere lutum existimat et fatetur. Pulvis est, sed quem non proiicit ventus a facie terrae. Pulvis est, in quem spuit Iesus, et saliva sapientiae salutaris humectat. Pulvis iste de coelo pluvia devotionis infunditur, (0675D) ne vento diabolici turbinis aliquatenus agitetur. Devotionis enim lacrymae de coelo sunt, quia non ex puteo extrahuntur tumoris, sed ex nube descendunt amoris. Puteus est timoris compunctio, nubes amoris est devotio. Ideo nubes est devotio, quia pluit, et umbram facit; pluit irriguum superius; umbram ne urat aestus facit. Irriguum superius est in lacrymis, quas scindit devota mens ex magnitudine amoris. Aestus est concupiscentia carnis. Igitur postquam mens fuerit initialis timoris acu perforata, et postmodum perfecti timoris malleo comminuta; tertio irrigui superioris imbribus irrigata, iam super se venientem bibens imbrem, generat herbam opportunam. Quid est hoc? statim veritas de terra cordis ideo fructuosi, quia devotionis (0676A) imbre compluti exoritur. Ecce de bona terra fructus optimus. Fructus hic veritatis, est verax confessio criminis, confessio est voluntaria et verax accusatio animi et peccatorum ordinata manifestatio in facie sacerdotis; voluntaria, non tormentis extorta; ordinata, ut fiat cui debet, et de quibus debet. Illi tantum confiteri debes, qui in rebus huiusmodi super te acceperit potestatem, vel cui ipse permiserit. Tua enim confiteri debes, non aliena peccata, et ea simplicitate qua te fecisse commemoras, nil ex falsa humilitate adiiciens, nil ex fallaci iustitia, vel ex inordinato pudore subtrahens. Timorate, non irreverenter; humiliter, non superbe; simpliciter, non iactanter; modeste, non procaciter; privatim, non publice; sacerdoti tuo tantum, (0676B) non cuilibet; coram Deo, non coram hominibus est confessio facienda. Quocirca de quibusdam scriptum est: Quia peccatum suum sicut Sodomae praedicaverunt, non absconderunt (Isai. III).

Notandum tria genera esse confitentium. Confitentur quidam non habentes propositum desistendi a peccatis; confitentur quidem alii propositum emendationis habentes, sed cum tempus tentationis advenerit minime persistentes; confitentur tertii, qui se quidem a peccatis continere proponunt, et per auxilium gratiae propositum ad finem perducunt. Eorum qui sine proposito emendationis sunt, alii propriam iniquitatem in tantum diligunt, ut nolint a peccato desistere, etiamsi possint; alii quidem vellent iniquitatem deserere; sed consuetudine (0676C) peccati, quasi inviti retinentur in peccati oblectatione. Illi miseri, isti miserabiles; illi mortui Lazari et sepulti morte et sepultura signati, isti viventes sepulti sunt, qui, etsi quia inviti portant lapidem malae consuetudinis, sub lapide tamen vivunt per desiderium liberationis. Illi difficillime liberantur, pro eo quod exasperant in sepulcris. Exasperare in sepulcris, est teneri in profundo mortalis peccati, et tamen contemnere suscitari. Illi facilius et frequentius revocantur, quos etsi vinciens catena consuetae voluptatis fortiter ad interitum trahit, et fragilitas naturae proclivior, quia ad malum, ad mortem compellit, frequenter tamen ad cor redeunt. Saepe post tergum respiciunt, si (0676D) forte respectum gratiae eius qui educit vinctos in fortitudine sua, aliquatenus mereantur. Unde et in ipsis flagitiis positi, multa bona plerumque faciunt, operibus misericordiae insistunt, esurientes pascunt, nudos vestiunt, hospites colligunt, indigentibus officia humanitatis impendunt: a Deo, tam precibus, quam operibus implorantes, ut peccata sua quae nimis diligunt, quibus carnali voluptate contra conscientiam suam adhaeserunt, pro quibus ad mortem se pertrahiscunt, quae per se nullatenus deserere possunt, divina tandem inspiratione dexterae Excelsi mutatione per veram poenitentiam conversi relinquunt. Dicendum est istis, quia regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI); et quia in revincenda consuetudine prava summa (0677A) violentia opus est. Qui enim male blandientibus illecebris vim inferre, Deo auxiliante, noluerint, poterunt quandoque per Dei gratiam ad poenitentiae remedium de profundo iniquitatis emergere, et redire in gratiam Patris misericordiarum, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Alioquin si, quod absit! eos computrescentes in stercoribus suis hora mortis invenerit, eis utique et pro eis dolendum est; quoniam hinc male exeuntes, mala invenient, et quos diutius ad poenitentiam Dei pietas exspectavit, non conversos durius severitas divina condemnabit. Non confidant omnino in bonis operibus quae viventes inter etiam sua ipsa flagitia faciunt; quia, etsi nullum bonum irremuneratum, tamen non omne bonum (0677B) meritum est ad salutem. Unde bonorum quae fecerunt, aut in vita sua a Deo receperunt temporalem retributionem, aut si post mortem reservata sunt, non erunt quidem remunerabilia ad salutem, sed ad aeternae poenae aliquantulam mitigationem. Vae illis qui in vita sua de bono opere quod fecerunt, receperunt mercedem suam! Receperunt autem multi, aut in salute corporis, aut in dono sapientiae litteralis, aut in divitiis, aut in quibuslibet aliis successibus terrenae et transitoriae felicitatis: quae etsi temporalia sint, et bonis malisque communia, tamen ab aeterno et iusto Deo miseris mortalibus conceduntur. Diximus aliqua de his quorum voluntas in tantum captiva est, ut malae quidem consuetudinis patiantur tyrannidem; suam tamen (0677C) rogant mutari in melius voluntatem, id est quodam modo volentes, dum et vellent nolle quae carnaliter volunt, et tamen carnali voluntati vim inferre non volunt. Sed quid dicendum est de illis qui, etsi malam voluntatem omnino se gerere norunt, velle tamen corrigere nolunt? qui in tantum proprias tenebras diligunt, ut non solum non velint corrigi, sed nec velint habere voluntatem hoc volendi. Talis voluntas diabolica est; diabolus enim non solum non habet voluntatem bonam, sed nec vellet habere. Verumtamen cum hoc in diabolo corrigi non possit, corrigi potest homo, quandiu vivit. Mutet voluntatem, et inveniet gratiam; imo ipsam voluntatem per gratiam immutari oportet. Verum (0677D) cum sine gratia boni esse non possumus, non est tamen culpandus Deus, si gratiam noluerit elargiri. Si mali sumus, culpandi sumus; si boni, laudandi minime, quia a nobis non sumus quod boni sumus. Laudandus est Deus de bono nostro, non culpandus de malo; nos econtra de malo culpandi, sed de bono minime laudandi, quia a nobis malum quod sumus, a Deo autem quidquid boni in nobis, vel habere possumus vel habemus. Iam ad illud confitentium genus, qui cum emendationis proposito ad iudicium sacerdotis accedunt, sed in eodem proposito non persistunt, animum revocemus. Laudandi sunt isti, quia bene incipiunt, quia contra diabolum arma assumunt, qui vitiis suis certamen indicunt, quia cum diabolo conflictum inveniunt, quia Iesum (0678A) peregrinum prius et hospitem intra se per poenitentiam colligunt, quia se coelesti medicinae sanandos offerunt, sed vehementer arguendi sunt, quia tam cito a pugna desistunt, arma reiiciunt. Iesum quem susceperant a se tam irreverenter expellunt, sanata per poenitentiam vulnera cuspide iniquitatis redivivae confodiunt, valentes utique dicere cum Propheta: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII). Igitur nil profuerunt eis lamenta praecedentia, ubi replicantur peccata. Recurrant ad fontem misericordiae, innovent lamenta poenitentiae, tanto amarius ingemiscentes, quanto Dei gratiam superbius irritasse noscuntur. De caetero, omnem locum suspectum habeant, eventuum occasiones, temporum opportunitates (0678B) formident, nulli aetati se credant, omni studio consortia devitent, aspectus, colloquia personarum quas peccati sui complices habere consueverunt; in cibis et potibus teneant modum, magis insistentes operibus charitatis quam amplificationibus terrenae facultatis. Hoc modo poterunt sanari vulnera eorum, quae sunt eis tanto periculosius inflicta, quanto delectationis toxicatae cuspide saepius ad irritationem medici innovata

Veniendum est ad eos quorum est compunctio efficax, confessio verax, propositum perseverans. Ex occasione istorum, de confessione plenius agendum. Sacerdos vicem Christi tenens, cum viderit saucium secus viam, non pertransire miserum immisericorditer (0678C) debet; sed Samaritani, hoc est Iesus, gestu, voce, officio, affectu, debet praetendere, et ostendere viscera misericordiae, se coaptare vivum semivivo, oleumque vulneribus instillare; et cum utrumque sit necessarium, oleo primitus demulcenda sunt vulnera, ut cum se, ob levitatem olei experti tractabilem vulneratus exhibuerit, postmodum infundi securius vini austeritas possit. Debet itaque sacerdos, id est custos animarum existens, poenitentem benigne suscipere, diligenter de modo confessionis instruere, spe veniae confovere. Ecce oleum, per cuius levitatem peccator attrahitur, ne vel timore pavefactus refugiat, vel pudore confusus confiteri quae fecerat erubescat. Instruendum est diligenter quid sit, quantum valeat, quo (0678D) ordine facienda sit confessio, siquidem debet esse in corde gemitus, in ore singultus, in oculis fletus. Debet esse in contritione cordis malorum omnium recordatio, in labiis accusatio, in proposito emendationis satisfactio. Debet vere poenitens humiliter et veraciter confiteri Christi vicario, hoc est sacerdoti, quod fecerit, modum quo fecerit, quoties fecerit, ubi et quando fecerit. Si de luxuria agitur, in quem sexum deliquerit, cuius professionis, aut ordinis, aut legis fuerit, per, aut cum qua deliquerit. Haec omnia a discretis in vera confessione consideranda sunt; et cum multa sint peccandi genera, exprimendum est peccati genus, et utrum sit ex ignorantia, aut ex infirmitate, aut industria perpetratum. De modo peccandi dicendum est, quia etiam (0679A) in naturali luxuria, qua solummodo inter coniuges licita est, modus exsecrabilis esse potest. Notandum est hic quia luxuria alia non naturalis, et per haec omnino non licita, alia naturalis et illicita, alia naturalis et licita. Turpe quidem est loqui de talibus, sed turpius est talia operari. Si non facerent homines quae turpia essent, et omnino reprehensibilia, nec nos reprehendere, nec de turpibus turpia loqui oporteret. Nunc autem turpissima opera hominum incorrepta relinquere, turpe quidem est, quia Deo odibile est, et quia gratum est Deo, ideo pulchrum humani operis turpitudinem reprehensionibus quibus possumus emendare.

Luxuria itaque non naturalis, et ideo illicita in pari sexu, vel in sexu dispari, etiam inter coniuges (0679B) membris non ad hoc concessis abuti: naturalis et illicita in scortationibus; naturalis et licita in coniugibus, si tamen consuetum modum teneant, si in hoc ipso modum custodiunt, si loco et tempore mutuae infirmitatis debitum solvant. Non enim quia aliquo modo licet, statim omnimodo, omni loco, omni tempore licet. Observandus est locus, ne sacratus sit; tempus quoque gravidi ventris, tempus separationis praescriptum, tempora quoque quibus est divinis observantiis insistendum; quae omnia si inter coniugatos neglecta, valde reprehensibilia sunt, et offendunt Deum. Quid putas offensae erit, si exerceantur in abominabili luxuria scortatorum? pro modo itaque, loco et tempore de facto iudicandum est. Cumque rebus semper illicitis haec etiam (0679C) ad augmentum iniquitatis adiuncta fuerint, debet in auctores spiritualis iudicis pia severitas acrius commoveri.

Verumtamen in omnibus iudiciis anteponenda est misericordia, et qui propriae iniquitatis est conscius, in sua debet pensare, et metiri infirmitatem alterius, ne, dum manu minus discretae severitatis de fragili vase rubigo abraditur, vas fragile penitus conteratur. Sic oleo vinum, sic vino oleum vicissim, et temperate miscendum est, ut nec sola olei levitas per mollitiem remissionis timorem evacuet, nec vini austeritas per exacerbationem terroris nimiam veniae lenitatem elonget. Numerus quoque inquirendus est, tantoque puniri debet districtius (0679D) malum, quanto fuerit saepius repetitum. Iam in sexu haec est habenda discretio. Inquiratur utrum clericus aut laicus fuerit; si laicus, utrum liber ab uxore necne; nam si personae a lege tori liberae sint, restat ut peccatum sit simplex fornicatio, inter consanguineos et affines incestus. Raptus vero est quando vim inferunt castitatis praedones, plusquam adulterium inter religionis cuiuslibet professores. Si de clerico agitur, inquirendum est cuius ordinis, utrum diaconus vel sacerdos; tanto enim quis magis, vel minus deliquit, quanto eum sacri ministerii dignitas magis vel minus sanctitati addicit. Inquiratur itidem de muliere utrum coniugata fuerit an non, utrum virgo vel vidua, utrum votum continentiae fecerit, utrum habitum religionis habuerit, (0680A) utrum denique pretii cupiditate, an solius voluptatis amore consenserit ad peccatum. Haec omnia inquirere ad discretionem pertinet sacerdotis. Confiteri humiliter, distinguere subtiliter, emendare salubriter, ad contritionem pertinet confitentis. Non enim sufficit innotescere medico, ubi doleas, aut quomodo langueas, nisi morbi causam et languoris efficaciam manifestes. Iam expositis vulneribus, sapienti incumbit medico, ut oleum infundat et vinum, circumliget medicamentum, imponat in iumentum, ducat in stabulum. Oleum est misericordia Dei, quae dolorem poenitentiae per spem veniae lenit. Vinum est austeritas divinae iustitiae, quae peccata nullatenus inulta dimittit. Oleum infundimus, cum Deum tantae misericordiae dicimus, ut ex (0680B) iustitia eius commissa mala puniri oporteat. In hoc est oleum quod vere poenitens aeternaliter non damnatur; in hoc vinum intellige, quod necesse est ut perpetrata iniquitas, aut hic temporaliter, aut post mortem graviter puniatur. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Melius est enim ut mala tua, dum vivis, tu ipse punias, quam ea post mortem divinae ultioni reserves. Si tu punire volueris, ipse ex misericordia parcet: non enim iudicabit bis in idipsum. Si malis tuis parcere vis, ipse ex iustitia districtius puniet, quia malorum non est amator Deus, sed ultor. Post infusionem olei et vini, vulnera alligantur: tunc medicamenta circumligantur, cum propositum vitae melioris assumitur. Iumentum in quod levatur, est adiutorium (0680C) gratiae, quo per profectuum varios gradus defenditur. Stabulum in quo ponitur, est propriae humilitatis utilis recordatio, quae praeteritae felicitatis immemorem animum esse non patitur.

De caetero sacerdoti ministerii sui clavibus utendum, ut ei quem videt educi divinitus de lacu faecis, festinet aperire thesauros salutis. Claves istae duae sunt, scilicet iudicandi scientia, et potestas ligandi et solvendi. Hae sunt claves regni coelorum, quae collatae sunt Petro, et cuilibet sacerdoti. Debet itaque iudex spiritualis diligenter audire, et examinare prudenter, subtiliter agere, ut, quantum possibile est, cognoscat animum et propositum confitentis. Interpres nimirum contritionis est gemitus, (0680D) dimissi et afflicti vultus verecundia, testificatio promissionis spontaneae, humilis ad omnem satisfactionem subiectio, certa sunt indicia vere poenitentis. Cum igitur sit in corde ad Deum contritio, foris appareant signa contritionis ad hominem. Contritio vero omnino esse sine charitate non valet. Iam manifestum est huius per gratiam suscitatum esse interius peccatorem, consecutum veniam, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Denique scriptum est quia quacunque hora ingemuerit peccator, de peccato salvus erit. Perpendens haec iudicis scientia, suspendat iudicium; interim timeat inferre sententiam, ubi tantam mirari potest Dei misericordiam, quia non est arctandum satisfactionis iniunctae vinculum, quantam misericorditer (0681A) absolvit divinae bonitas pletatis. In multis enim de Dei misericordia praesumendum est, praesertim cum quis toto corde converti cognoscitur ad eum qui iustificat impium. Ubi quippe Spiritus Domini, ibi libertas, ubi libertas, nulla necessitas: unde Veritas in Evangelio: Si Filius, ait, vos liberaverit, vere liberi eritis (Ioan. VIII). Quid igitur in huiusmodi poenitentibus non habent sacerdotes potestatem ligandi et solvendi? Tu dicis quia ligandi non sunt per satisfactionis impositae necessitatem, quos Deus et a vinculo peccati absolvit, et debito poenae aeternae per veram cordis contritionem; sed iterum quid sacerdotis auctoritas solvit, si, ut asseris, contriti vere cordis charitas quaelibet iniquitatis vincula rupit? Si ergo sacerdos nil ibi ligat, aut (0681B) solvit, ubi sunt claves quas accepit? Videtur etiam oris confessio superflue fieri, si ante confessionem constat per solam cordis contritionem peccata dimitti. Quod autem dimittantur in compunctione, testatur Psalmista dicens: Dixi: Confitebor adversum me iniustitias meas Domino, etc. (Psal. XXXI.) Non ait, confessionem feci; sed de facienda confessione in corde contrito deliberavi, et tu misericors, remisisti impietatem peccati mei, et illud quod supra posuimus: Quacunque hora ingemuerit peccator de peccato suo, salvus erit (Ezech. XXXIII). Frustra ergo sacerdos quaeritur, frustra peccator confitetur, frustra Christi sacerdotibus ligandi et solvendi potestas datur. Sed ecce, si sola cordis contritio peccata diluere creditur, (0681C) cur confessio oris, tam corpore, quam corde facienda iubetur? Interim enim oris confessio poenitentibus dicitur esse necessaria, ut qui tempus habens confiteri, neglexerit, indulgentiam peccatorum consequi omnino non possit. Ecce quomodo, non una, sed multiplex, solvat nodos eius qui omnium habet scientiam. Dicendum est itaque quod contritio cordis peccata diluit, et tamen oris confessio facienda sit. Si quaeras quare facienda sit confessio, cum sufficiens sit peccata delere contritio, respondeo tibi, quia praeceptum est ut fiat. Si praeceptum est, obedire teneris; si teneris, et non obedias cum possis, contemnis; si contemnis, superbus es; si superbus es, tibi resistit Deus, quia alta a longe (0681D) cognocens, non nisi humilia respicit. Quod si etiam praecepti causam requiras, humilitati tuae satis esse debuerat Dei cognoscere voluntatem, non inquirere rationem. Ideo ergo praecepit, quia sic voluit; ideo voluit, quia sic nobis expedire cognovit: unde nec similiter praecepit, sed etiam in praecepto isto remedium spirituale nostrae saluti constituit. Quare hoc voluerit Deus, ut in hoc praecepto salutis nostrae summam poneret, sicut est non credere perniciosum, ita inquirere praesumptuosum. Voluit quippe Deus, ut quod per se agit, in corde infundendo gratiam compunctionis, manifestum fiat vices suas agentibus in Ecclesia per confessionem oris. Quare hoc? Ut videlicet mysteriorum coelestium dispensatores, rectores animarum, sacerdotes quos noverint solutos (0682A) interius per gratiam Dei, solvant et ipsi per potestatem ministerii; quos autem solvant, solutos sciant; pro solutis habeant, solutos pronuntient. Solvant denique a metu poenae, quos absolvit charitas a vinculo culpae. Hoc est enim sacerdotem solutos ostendere, quos per se dignatio divinae pietatis absolvit. Denique Dominus per se Lazarum ad vitam reducit, per se de sepulcro suscitatum educit; sed apostolis resuscitati et educti solutionem indicit, dicens: Solvite eum, et sinite abire (Ioan. XI). Prodierat quippe vivificatus, sed tamen ligatus institis. Tres sunt institae quibus ligantur mortui, etiam postquam fuerint a Deo invisibiliter suscitati, infamia scilicet, quam peccando publice crudeliter neglexerunt; horror gehennae, quam dum se meruisse (0682B) non ambigunt, relaxatam sibi per contritionem ex nimio pavore diffidunt; sacramentorum participatio, qua se indignos iniustitiam operando fecerunt. Prima instita solvitur, dum testimonio sacerdotis eius medicatur conversio, qui infamis antea in populis habebatur; secunda solvitur, dum, sacerdote docente, quanta sit verae contritionis efficacia, promissae spei sola solvitur solatio, amaritudo in spirituale gaudium commutatur; tertia solvitur, dum sacerdos vere contritum, vere emendatum ad sacramenta accedere fiducialiter exhortatur. Ligat quoque, dum doctrina religionis diligenter informat, ne ulterius dissolutus per vana desideria effluat. Hoc modo solvit et ligat iudex ecclesiasticus poenitentes. Eos autem confitentes, (0682C) qui pluribus quidem criminibus involuti, minus compuncti inveniuntur, fortius ligare, fortius condignae satisfactionis vinculis arctare debet, ut quod minus efficit dolor cordis, saltem suppleat labor carnis. Potest quidem dolor contriti cordis sufficere ad omnem emendationem, etiam sine labore corporis, sed nunquam potest sufficere labor poenitentiae exterioris, si omnino defuerit dolor cordis. Cum autem poenitentia sacramentum sit; sacramentum vero sit invisibilis gratiae visibilis forma; hic vere poenitentiam agere dicitur, qui et rem sacramenti habet interius in compunctione cordis, et sacramenti speciem visibilem foris repraesentat in labore satisfactionis. De satisfactione vero dicendum est (0682D) quod, secundum modos peccatorum et diversitates peccantium, mensura satisfactionis imponenda est: quod discretioni relinquitur sacerdotum, in cuius rei discretione etiam ligandi et solvendi habent potestatem, dum poenitentes et satisfactione debita ligant, et iterum solventes de poenitentia aliquid misericorditer relaxant. Sunt et alii ligandi et solvendi modi, de quibus nil ad praesens pertinet, ut cum anathematis vinculo stringitur, et iterum ab eodem vinculo per sacerdotalem indulgentiam liberatur. Sed de his hactenus.

Caeterum de poenitentia multa dicenda erant, quae nos, aut causa brevitatis omittimus, aut fortasse ideo quia ad prosequendum singula ingenii sufficientiam non habeamus. Hoc tamen nosse velim (0683A) eos, qui poenitentem suscipiunt pluribus irretitum criminibus, non posse poenitere de uno, dum perdurat in aliis, quia Deus illius satisfactionem non approbat, qui unum dimittens, in aliis perseverat. Ut igitur digne Deo satisfaciat, confiteatur de singulis, et dimittat. Militibus etiam illis constitutis officiis, quae sine peccato agi non possunt, et ex quorum occasione multa flagitia perpetrata sunt, dicendum est quod dignos poenitentiae fructus facere non possunt, nisi peccati differentes officia, mutent vitam. Peccata semel exposita humili confessione, et congrua satisfactione iuxta iudicium sacerdotis multata, non sunt ulterius in confessione repetenda, nisi causa humilitatis voluerint qui confitentur. Solent tamen abrenuntiantes saeculo (0683B) habitumque religionis assumentes in ingressu monasterii, omnem vitam suam spirituali patri per ordinem humiliter explicare. Poenitentibus in extremis non est iniungenda satisfactio, sed innotescenda. Incendiarii et homicidae dioecesani episcopi sunt iudicio reservandi. Sunt et alia multa, et forte necessaria, quae salubriter scribi de poenitentia possent; sed haec interim tibi, Pater venerande, sufficiant, usquequo uberioris fontis tibi venas aperiat, qui emittit fontes in convallibus, qui sitientes iustitiam potat aqua sapientiae salutaris. Suscipe itaque munusculum, et contra magniloquos rusticanum excusa sermonem, sciens profecto quod non multum curavi de nitore verborum, aut de subtilitate sententiarum, dummodo aliquatenus viderer (0683C) implesse promissum.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Epistolae, 26'
Adamus Perseniae, Epistolae, EPISTOLA XXV. AD SANCTI MARTINI CULTORES. Probat sanctum Martinum apostolis similem congrue dici. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD COMITISSAM CARNOTENSEM. Ad rerum mundanarum contemptum, et Dei amorem eam accendit.
4327w 42.282909870148 s