Adamus_Perseniae_cps2, Mariale, 4HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Mariale, 4'
Adamus Perseniae, Mariale, SERMO III. DE PARTU B. VIRGINIS. <<<     >>> SERMO V. IN ASSUMPTIONE B. MARIAE.hide dictionary links

(PL 211 0726B) SERMO IV. IN PURIFICATIONEM B. MARIAE.

Obtulerunt pro eo Domino par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II). Ad festum Luminis mente luminosa colendum invitat Pater luminum filios lucis. « Accedite ergo ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII). » Siquidem ipse « qui habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI), » dignanter factus est accessibilis, ponens nubem carnis descensum suum, ut infirmus et infimus haberet accessum. O descensum misericordiae! « Inclinavit coelos, » hoc est excelsa divinitatis, « et descendit » (0726C) per praesentiam carnis, « et caligo sub pedibus eius (Psal. XVII). » Pedes quibus ad nos venit, sunt misericordia et veritas. Quod carnem nostram accepit, pes misericordiae fuit; quod sine mendacio peccati accepit, veritas fuit. Attamen sub pedibus eius caligo fuit, quia in corpore, quod assumpsit ex misericordia et veritate, hoc est sine culpa, similitudo carnis peccati apparuit. Hinc alibi scriptum est: « Nubes et caligo in circuitu eius (Psal. XCVI). »

Nubes et caligo, quia in nube caligo, hoc est in carne, peccati similitudo. O caliginem reparando lumini necessariam. Certe dum carnis nubem peccati similitudine caliginosam sibi lux vera adhibuit, (0726D) per obiectum huius caliginis, et mundi sapientia, et malitia hominum, et daemonum astutia caligavit. Inde caecitas contigit in Israel (Rom. XI), et dum Dominum gloriae non cognovit (I Cor. II) lucem veram tenebras reputans, redemptionis nostrae negotium nesciendo peregit. Unde ergo lux vera posuit carnem latibulum suum, inde auxerunt tenebras suas filii tenebrarum. Accedat ergo caro ad carnem, in qua dediscat quae carnis sunt, et sic de carne paulatim transire in spiritum doceamur. Accedat, inquam, et nunc maxime, quia iam aliquatenus plus solito iubar suum Sol novus exerit, et qui hactenus apud Bethlehem inter angustum praesepium paucis cognitus claudebatur, hodie in Ierusalem in templo Domini coram pluribus (0727A) praesentatur. Usque nunc tu Bethlehem, communi luce sola gavisa es, et, insolitae novitatis superba privilegio, splendoris paritate ipsi etiam contendere poteras orienti: imo (mirabile dictu) in angusto praesepi apud te plus erat luminis, quam proferre soleat oriens mundani solis. Quid tu ergo communes radios universitati existentium invidebas? Vix lucem illam paucis pastoribus ostendisti. Vix tres Orientales viros ad praesepium novi luminis admisisti. Sed iam de absconditis tuis Sol, totum orbem illustraturus, progreditur, utrum apud te aliquid reliquerit tenebrarum, tu videris.

Hodie itaque offertur in templo templi Dominus, et offeruntur pro eo aves superius nominatae. In hac enim praesentatione gemina celebratur (0727B) oblatio; una fit de ipso, altera pro ipso. Et cum pro eo aves offeruntur, oblatio oblatione redimitur. Pretio avium, pretium nostrum redimitur, et Redemptor noster redimitur antequam nos redimamur ab ipso. Digna plane et singularis oblatio, vilium quidem avium pretio interveniente redempta, sed tempore opportuno genus humanum impretiabili sui sanguinis pretio redemptura! Et hic habemus tertiam oblationem, qua Agnus Dei pro salute mundi in ara crucis se obtulit Deo Patri. Facturus est etiam quartam oblationem in fine mundi, quando, sicut scriptum est, offeret et tradet regnum Deo Patri (I Cor. XV). Habemus itaque quatuor oblationes (0727C) distinctas, quarum prima facta est de ipso a parentibus, secunda pro ipso de avibus, tertiam fecit ipse de seipso, quartam faciet pro se de suis. In his omnibus instruimur quid credere, quid imitari, quid sperare debeamus. Prima oblatio de humilitate nos instruit, cum humiliter legi subiicitur legislator et iudex; secunda ad paupertatem voluntariam nos invitat, cum universitatis Auctor et Dominus hostiam pauperum pro se offerri elegit; tertia ad pietatis viscera nos emollit, cum pius Dominus mori pro impiis per manus nocentium et crucis supplicium non refugit. Iam in quarta oblatione praemium nostrum est, si quintam de nobis exhibeamus ad meritum. Quintam de nobis facimus, si nosmetipsos et in legis observantia humiles, (0727D) et in contemptu mundi voluntarios pauperes faciamus, et in compassione proximi misericordes exhibeamus. Si in his tribus obtulerimus nosmetipsos, imitati Dominum, ad quartam pertinebimus quam de suis faciet in gloria per seipsum. Verum cum prima et secunda magis insigniant diem istum, ad illarum considerationem et linguam et animum revocemus. « Obtulerunt, inquit, pro eo Domino par turturum aut duos pullos columbarum. » Bene et congrue pro agno aves offeruntur. Reservetur, obsecro, agnus in Pascha; aves interim immolentur. Non huius loci vel temporis est immolare agnum: id melius fiet in Pascha, cum Pascha nostrum immolabitur Christus (I Cor. V). Agnus quippe Christus est, cuius innocentiae singularis merito de vitiis ad (0728A) virtutes fit transitus, qui Paschae nomine designatur. Hanc nobis innocentiam turtur et columba reservant. Turtur significat castitatem, columba simplicitatem. Castitas excludit luxuriam, malitiamque simplicitas. Castitas amica est virginitati, et veritati simplicitas. Est autem virgo et veritas Virginis nostrae Filius, Agnus noster innocentia omnis. Per oblationem igitur turturis et columbae nobis Agnum servamus, si per munditiam carnis et simplicitatem cordis veram animi innocentiam custodimus. In hac oblatione duo avium paria commemorantur, duae scilicet turtures et duae columbae. Duo paria geminam dilectionem Dei et proximi significant. Primum par significat per genus volucrum castitatem, per numerum charitatem. Est (0728B) enim turtur avis casta, quae, amisso pari, alium non recipit, solitaria volat, et pro cantu gemitum habet. Talis est sancta viduitas post coniugium, talis est castitas per continentiam reparata post lapsum. Dum dilectae castitati metuunt, secretum appetunt, turbas fugiunt, et de prolongatione incolatus gemunt, et dicunt: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX). » Candida nimirum, et angelici splendoris amica castitas. Dum Cedar habitantibus, id est, tenebras voluptatum amantibus cohabitare metuit, merito de exsilii prolongatione luget et gemit. Binarius ad charitatem refertur, quia nonnisi ad alterum charitas proprie haberi (0728C) dicitur. In pari igitur turturum figuratur dilectio Dei, quam nonnisi caste viventes servare possunt; in pari columbarum dilectio proximi, quam nonnisi columbina simplicitate viventes custodiunt. Adverte oblationis sacratae mysterium, et offer, tu, Domino similia in acquisitione virtutum. Par certe turturum et duos pullos columbarum obtulisti, si casto corpore, si simplici corde, si fervens charitate, vitae novitatem induisti. Recens quippe aetas in columbarum pullis spiritualiter significat infantiam novitatis. Quod si etiam pauperem esse hanc hostiam attendamus, quid aliud, quam de appetenda et diligenda paupertate monemur? « Beati enim pauperes spiritu (Matth. V). » Ecce quanta nobis loquitur in mysteriis oblatio Verbi infantis! O dignum (0728D) omni admiratione miraculum! A regalibus sedibus veniens omnipotens sermo (Sap. XVIII), infans in carne vagit in cunis, qui immensus regnat in coelis, et quod interim non valet eloqui per aetatem carnis, docet et clamat in mysteriis prophetarum, in sacramentis. Ecce mutas aves per pietatem fidelis intelligentiae divinae philosophiae interpretes et habemus et tenemus. Misceamus vagitibus immensi parvuli et planctum turturis et gemitus columbinos. Utraque enim avis gemitum pro cantu habet. Offeramus in carne nostra turturem castitatis, offeramus in mente columbam simplicitatis. Non sit turtur sine gemitu, non sit castitas sine peccati luctu, ut dicere valeamus: « Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. 2.) » Quid est vox turturis « in terra (0729A) nostra, » nisi luctus caste viventium in carne misera, in carne terrena, adhuc a bonis patriae per miseriam aliena! Aliena quippe terra est caro nostra, in qua non iubilum, sed gemitum; non cantum, sed planctum [dare] debemus, iuxta vocem cuiusdam gementis et dicentis: « Quomodo cantabimus canticum Domino in terra aliena? » (Psal. CXXXVI.) Vere aliena, in qua « peregrinamur a Domino (II Cor. V). » Attamen turtur nec apparere, nec gemere solet, nisi tempore florum et renovatione vinearum. Unde postquam dictum est, « vox turturis audita est » sequitur Scriptura dicens: « Flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt (Cant. II) » . Dum enim in casto corpore sonat gemitus cordis de dilectione quietis, (0729B) interim vernant flores bonorum operum, in quibus sperari fructus debeant praemiorum. Quemadmodum enim in flore fructum sperat agricola, sic in meritis ex occultis divinae gratiae prodeuntibus fructum aeternitatis per spem odoratur conscientia. Vineae florentes sunt decore, colore et odore illustratae virtutum laboriosae actiones. Quam felix, quam pura est anima, quae se Deo talem obtulerit turturem in nido carnis, columbam in solitudine quietae mentis. Quanta puritas, ubi nulla carnem libido inquinat, nulla mentem malitiae amaritudo exasperat. Qui talis est, idoneus est Purificationis solemnia celebrare. Sic enim praesentis diei solemnitas appellatur. Quid ergo? (13) Purificari hac credendum est purissimam Domini matrem, (0729C) cuius tam singularis et in partu et post partum fuit puritas, ut totius puritatis nobis proferret auctorem? Quid impuritatis, quid sordidum contrahere potuit, ex qua omnis puritas emanavit? Dicatur iste dies purgatio Mariae, sive purificatio, non quod in eo beata Dei Genitrix purificata sit, quae ab ipsa conceptione Verbi, sicut nullatenus peccato consensit, ita nullam prorsus carnis repugnantiam sensit. Sed quia per partum eius, vel oblationem partus, purgatus est homo peccato pollutus. Aut certe, ut dies iste Purgatio Mariae dictus sit, fecit legis consuetudo, fecit vulgi opinio, devini partus miraculum secretique mysterii consilium nescientis. Caeterum (14), non Mariae, sed (0729D) nostra per Mariam purificatio facta est, quae dum sine omni peccato Dei Filium concepit et peperit, nostras impuritates detersit. Unde si partum eius fide non ficta amplectamur, si oblationis hodiernae mysterium animi virtute in templo piae mentis exsequimur, nos magis in hac celebritate purgamur. Si enim per veram fidei confessionem veri Iudaei sumus, sex lapideas hydrias ad purificationem nostram positas habemus in Domini hac oblatione. Quid tu non vides in paupercula hostia exemplum voluntariae paupertatis, in turture signari continentiam carnis, in columba simplicitatem cordis, in duplicato binario typum geminae charitatis, et sequentem ex his novitatem, quae figuratur in pullis? Iam saepe ista commemorata (0730A) sunt. Sex hydriae dici possunt, quia aqua sapientiae salutaris plenae sunt usque ad summum. Udor graece aqua dicitur, unde hydriae nuncupantur; lapideae sunt, non propter duritiam, sed ob perseverantiae firmitatem. Vade iam, et lavare in eis, et purgaberis, ut pure celebres internae solemnia purificationis. Aut si forte alias ad purificandum cor hydrias quaeris, de lapide Christo excide tibi sex opera illa misericordiae, quae ipse lapis angularis Christus (Ephes. II), per Evangelium nobis proponit. Primum est esurientem pascere, secundum sitientem bibere, vel potare; tertium nudum vestire; quartum hospitem colligere; quintum infirmum visitare; sextum carceratum redimere. His eleemosynis animae purificantur, et in templo (0730B) pacifici cordis verae purificationis festivitas celebratur. Nam et eleemosyna, quae mentem lavat, ex aqua nomen trahit. El enim Deus, moys aqua dicitur. Recte eleemosyna dicitur aqua Dei, quia peccatum est ignis diaboli. Aqua exstinguit ignem, et eleemosyna peccatum excludit (Eccli. III). « Date, ait Dominus, eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). » Adhibe tibi huius aquae lavacrum, et « si fuerint peccata tua ut coccinum, quasi nix dealbabuntur (Isai. V). » Et quid, inquam, facturus est claustri incola, qui has hydrias ad manum habere non potest? Habentibus enim mundi substantiam sex illa opera misericordiae proponuntur. Quid ergo faciet (0730C) pauper spiritu, qui cum rebus mundi, etiam desideria reliquit habendi? Iste talis priores sibi hydrias habeat in affectu et actu; istas etiam in affectu. Nam internus arbiter, qui de voluntatibus iudicat, etiamsi bonae voluntati implendae facultas defuerit, tamen praemium non negabit. Non enim multa operantibus, sed bonam voluntatem habentibus angeli pacem repromittunt. Cum in ortu Salvatoris canunt, et dicunt: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). »

Quod si in aquis Siloe, quae « fluunt cum silentio (Isai. VIII), » hoc est in claustralibus observantiis suae purificationis hydrias monachus habere maluerit, habeat sibi arctam et arduam viam obedientiae, cuius perfectio in sex observantiis (Reg. (0730D) S. Bened. cap. 5), quasi in totidem hydriis, continetur: Prima quidem hydria est ut obedientia plena iam sit, hoc est, ut indifferenter impleat omne bonum quod a maiore praecipitur; secunda est ut in faciendo moram pati nesciat; tertia est ut in faciendo praeceptum non praeferat aut nolentis responsum, aut vultum irascentis; quarta est ut ex voluntate id faciat, ne aut simulans bonum, aut malum cordis dissimulans, hilaritatem facies mentiatur; quinta est discretio in praeceptis, ut sciat etiam de quo, et quantum et quandiu obedire debeat, ne fallatur; sexta est longanimitas perseverantiae, quae ad plenum mentem purificans, aeternae glorificationis salute donatur: sicut scriptum est: « Qui perseveraverit usque in finem, (0731A) hic salvus erit (Matth. X). » Sexque hydriarum, quae de perfectae obedientiae firma petra exciduntur, prima dicitur plenaria, secunda velox, tertia hilaris, quarta voluntaria, quinta discreta, sexta perseverans. In huiusmodi sex hydriis lavantur et purificantur qui non indigent nisi ut pedes lavent, sed sunt mundi omnes (Ioan. XIII): qui contemptores mundi, et contemptores sui tam expeditis gressibus ad aeterna festinant, ut nihil amori Christi praeponant, et quamvis terram carnis, quam adhuc gerunt, pedibus spiritualium affectuum conculcent et conterant, adhuc tamen de pulvere carnis pedes contrahunt affectionis. Pulvis iste, dum hic vivitur, semper contrahitur, sed nihilominus semper contractus detergitur, dum per veram obedientiam (0731B) vita prior infatigabiliter exercetur. Quam pura est vita illa, et quam digne purificationis hodiernae festum agit, quae mundi lutum inquinans abiicit, de se nihil sibi relinquit, sed se totam Deo subiiciens, omne quod caro est, mente purificata transcendit, et propriae voluntatis devitans dispendia, alieno se arbitrio ad acquirendam animi libertatem committit. Virtus nimirum obedientiae fideliter et perseveranter custodita purificabit, et purgabit filios Levi (Malach. III), ut Salvatori ad templum venienti obviare idonei sint, et Hypapantem Domini celebrare. Nam Hypapante, id est obviatio, haec celebritas appellatur. Hodie enim cum puerum Iesum parentes eius ad templum deferrent, ut (0731C) offerrent, leguntur ei sancti senes Simeon et Anna, praemoniti a Spiritu sancto, obviasse, et omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem, ipsum esse, quem lex et prophetae Salvatorem praemiserunt prophetizasse (Luc. II), Et haec nonnulla ratio, cur huius diei solemnitas Hypapante vocetur. Caeterum Deo digne obviat, qui se a vitiorum contagione purificat, et congruo ordine in solemnitate cordis studium purificationis antevenit laetitiam obviationis. Non enim Domino virtutum obviant vitia, nec congruere potest impuritas puritati. Purificatio quippe veste nuptiali induit et innovat animam, quam et Annae religio, et pietas iusti Simeonis commendat. Certe cum Christus sit pax et veritas, si de eius gratia pie et iuste vivimus, (0731D) impletur in nobis illius obviationis festivitas de qua Psalmista dicit: « Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV). » Misericordia obviat veritati, quando fideliter implet praeceptum; et iustitia paci, quando recipit post praecepti laborem pacis aeternae promissum. Hinc est quod senex iste sanctus Simeon, in quo misericordia et iustitia inveniuntur, in Christo veritatem, et pacem invenire, tenere et osculari meretur. Unde exclamat, et dicit: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum Verbum tuum in pace (Luc. II). » Primo, ut dictum est, invenit misericordia veritatem, quae cum se invenerint in corde hominis, « universae quippe viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV), » tunc (0732A) introducunt iustitiam. Sed quae est ista misericordia? Illa, qua sui miseretur homo. De qua scriptum est: « Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). Magna misericordia est, suae animae misereri, ut Deo placeat. Quid enim illo crudelius, qui seipsum male vivendo interficit? Aut cui bonus erit, qui sibi nequam est? » (Eccli. XIV). Per hanc misericordiam declinatur a malo, et expurgatur a corde peccati mendacium, ut de terra purgati cordis veritas oriatur, quae doceat facere bonum. Ex his duobus perficitur integritas Iustitiae, quae sicut malum non facit, ita bonum facere non omittit. Iustitia pacem invenit, quia pax aeterna est iustitiae retributio.

Nota, quia cum misericordia et veritas sibi obviant, (0732B) de osculo nihil dicitur (Psal. LXXXIV), nisi cum iustitia pacem invenit. Quare hoc? quia videlicet declinare a malo, et facere bonum (Psal. XXXVI), quod misericordiae et veritatis est opus, laborem habet et certamen; sed pacis aeternae quietem accipere, quae per osculum indicatur, et ad iustitiae praemium pertinet, omnem excludit laborem. Tunc enim ut scriptum est: « Lux oritur iusto, et recto corde laetitia (Psal. XCVI). Tunc abstergit Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum et mors non erit amplius (Apoc. VII). » Tunc si praecesserit in nobis purificatio vitiorum et virtutum obviatio, erit nobis revelatio sempiterni luminis et gloria interminatae quietis.

Hic iam venit in memoria tertia appellatio huius (0732C) festivitatis quae etiam a vulgo dicitur Festivitas candelarum. Illam quippe exsultationem, quam meretur cordis purificatio, ad quam tendit praescripta virtutum obviatio, ardens candela designat. Quia etsi lumen verum in cera virgineae carnis absconditum, quod et Simeon hodie in manibus gestare meruit, repraesentat (Luc. II); nihilominus tamen vitae coelestis puritatem et iucunditatem futurae lucis, quae tandem manifestabitur in electis, praefigurat. In cereo accenso tria apparent, quae tres substantias in Christo demonstrant. Cera designat carnem sinceram; lychnus cera circumdatus, animam in carne latentem; ignis in utroque unitam carni et animae Verbi naturam. Veri quidem (0732D) huius luminis Simeon baiulus esse meruit, sed purificaverat eum turturis et columbae spiritualis oblatio, et in templo piae mentis eius celebris virtutum obviatio solemnizabat. Ipse turtur in carne, ipse columba in spiritu. Et quia has virtutis aves pro adeptione agni, Agnus ipse mente, licet annosus aetate obtulerat, ideo acceperat responsum a Spiritu sancto, se non visurum mortis tenebras, donec videret lumen vitae (ibid.). Utinam aestuet anima mea desiderio Simeonis, ut merear esse baiulus tantae lucis. Sed certe, ut saepe dictum est, nisi prius purificata mens fuerit a vitiis, ut postmodum de claustris carnis pennis virtutum evolans, « obviam Christo in aera (I Thess. IV) » verae libertatis procedat; nec cum Simeone vera luce (0733A) laetari poterit, nec in pace dimitti. Necesse est ergo, ut purificata mente cum virtutum operibus obviemus Domino, hoc modo interim Hypapante Domino celebrantes. Verum felicius, et festivius hanc solemnitatem agemus, cum sub adventu sponsi, media nocte clamore facto, inter prudentes virgines accensis lampadibus procedemus obviam sponso et sponsae (Matth. XXV); nam bene illius professionis inenarrabile gaudium significat haec nostra hodierna processio. Amemus ergo, et imitemur in Simeone et Anna, quod in turture et columba significari dicimus, quia tunc non sapiet cantus gemitum columbae vel turturis, sed vertetur in iubilum aeternae laudis. Tunc sicut hodie, imo melius quam hodie, iusti Simeonis canticum communi (0733B) laetitia concinemus, dicentes: « Nunc dimittis (Luc. II), » etc.

Nota in hoc cantico quatuor esse versus, quia quatuor sunt laetitiae coelestis progressus. Primus est in exspectatione et desiderio pii cordis; unde in primo versu se in pace dimitti proclamat. Secundus est in fructu et proventu piae expectationis, unde in secundo versu corporeis etiam oculis se videre salutare Dei, hoc est Salvatorem, exsultat. Tertius est in charitate de profectibus alienis, unde in tertio versu hoc salutare Dei omnibus populis communicari denuntiat, dicens: « Quod parasti ante faciem omnium populorum (ibid.). » Quartus et ultimus progressus est sempiterni luminis revelatio, (0733C) et gloriae manifestatio, quod in quarto versu commemoratur cum dicitur: « Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (ibid.), » id est populi sanctorum facie ad faciem videntis Deum, cui est honor et gloria, in sempiterna saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Perseniae, Mariale, 4'
Adamus Perseniae, Mariale, SERMO III. DE PARTU B. VIRGINIS. <<<     >>> SERMO V. IN ASSUMPTIONE B. MARIAE.
2958w 17.673680067062 s