Adamus_S_Victoris_cps2, Sequentiae, 17HOME > 'multa' in 'Adamus_S_Victoris, Sequentiae, 17'
Adamus S Victoris, Sequentiae, XVI. DE SANCTA AGNETE. <<<     >>> XVIII. IN CONVERSIONE SANCTI PAULI.hide dictionary links

(PL 196 1475B) XVII. DE SANCTO VINCENTIO.

(1475C)

Haec prosa rhythmicae orationis tenet mensuram, sed in diversis versibus variam. (1476A) In aliquibus enim singulae clausulae praeter ultimam octo sunt syllabarum, et penultimam habent longam. In aliis vero septem syllabarum, et penultimam tenent brevem. Occurrent et nonnulli versus, complexi in singulis suarum clausularum ante postremam, undecim syllabas, in ultima vero nunc quatuor syllabas, ut in nono et decimo versu, nunc vero septem, ut in decimo tertio et decimo quarto. Demum sunt alii in singulis suis clausulis novissimam praecedentibus comprehendentes decem syllabas, in ultima vero, octo, ut decimus nonus et vicesimus. Interdum vero singulae eiusdem versus clausulae citra extremam, consonantiam servant medii ad suum finem, ut in vicesimo quarto versu. Auctor eius Adam de Sancto Victore. (1476B) Continet autem haec sacrum beati Vincentii pro Christo agonem, vincula, carcerem, equuleum, craticulam, et fragmenta testea, quibus omnibus superatis, felix martyr cum insigni triumpho coelos introiit. Quinimo et ex animis ipsius sancti corporis de saevo tyranno, et in terra, et in mari victoriam, etiam commemorat. Verum haec ex sacra vitae ipsius historia satis vulgata, facile perspici possunt, neque sunt hic repetenda.


 Ecce dies praeoptata,
Dies felix, dies grata,
Dies digna gaudio.


 Nos hanc diem veneremur.
Et pugnantem admiremur    5
Christum in Vincentio.


 Ortu, fide, sanctitate,
Sensu, verbo, dignitate,
Clarus, et officio. (1476C)


  Hic arcem diaconi,    10
Sub patris Valerii
Regebat imperio.


 Linguae praesul impeditae
Deo vacat: et Levitae
Verbi dat officia. (1477A)    15


 Cuius linguam sermo rectus:
Duplex quoque, simplex pectus
Exornat scientia.


 Dumque fidem docet sanam
Plebem Caesaraugustanam    20
Comitante gratia,


 Saevit in ecclesiam
Zelans idolatriam
Praesidis invidia.


 Post auditam fidei constantiam:    25
Iubet ambos pertrahi Valentiam
Sub catenis.


 Nec iuveni parcitur egregio,
Nec aetas attenditur ab impio
Sancti senis. (1477B)    30


 Fessos ex itinere,
Pressos ferri pondere:
Tetro claudit carcere,
Negans victualia.


  Sic pro posse nocuit:    35
Nec pro voto potuit:
Quia suos aluit
Christi providentia.


 Seniorem relegat exsilio,
Iuniorem reservat supplicio    40
Praeses acerbiori.


 Equuleum perpessus et ungulam
Vincentius, conscendit craticulam
Spiritu fortiori. (1478A)


  Dum torretur, non terretur.    45
Christum magis confitetur,
Nec tyrannum reveretur
In eius praesentia.


 Ardet vultus, inhumanus,
Haeret lingua, tremit manus.    50
Nec se capit Datianus
Prae cordis insania.


 Inde specu martyr retruditur
Et testulis fixus illiditur.
Multa tamen hic luce fruitur:    55
Ab angelis visitatus.


 In lectulo tandem repositus:
Ad superos transit emeritus. (1478B)
Sicque suo triumphans spiritus
Est principi praesentatus.    60


 Non communi sinit iure
Virum tradi sepulturae;
Legi simul et naturae
Vim facit malitia.


 In defunctum iudex saevit,    65
Hinc defuncto laus accrevit.
Nam quo vesci consuevit,
Reformidat bestia.


 En cadaver inhumatum
Corvus servat illibatum    70
Sicque sua sceleratum
Frustratur intentio. (1479A)


  At profanus Datianus
Quod consumi nequit humi,
Vult abscondi sub profundi    75
Gurgitis silentio.


 Nec tenetur a molari,
Nec celari potest mari.
Quem nunc laude singulari
Venerari voto pari    80
Satagit ecclesia.


  Ustulatum corpus igne,
Terra, mari fit insigne.
Nobis Iesu da benigne,
Ut cum sanctis te condigne    85
Laudemus in patria. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_S_Victoris, Sequentiae, 17'
461w 5.10861992836 s