Adamus_Scotus_cps2, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 3HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 3'
Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, SERMO II. De trina rectitudine affectionis, et vitiis oppositis, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. De triplici rectitudine intentionis, et de modestia exterioris conversationis nostrae. <<<     >>> SERMO IV. De duplici significatione candidae vestis: et de quatuor locis, in quibus requievit corpus Domini Iesu, mystice quatuor perfectionis gradibus correspondentibus: de apparitione angelica in resurrectione Dominica, et mysterio transfigurationis. hide dictionary links

(PL 198 0461A) SERMO III. De ordine Canonicorum: de diverso habitu clericorum. De usu vestitus linei in divinis officiis, et candidae vestis morali significatione.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Nomen sublime, quale est Canonicorum, requirit sanctam conversationem. - 2. An clerici saeculares dici queant canonici: et qualiter ille usus loquendi accipiendus. - 3. Dicti saeculares sectentur modestiam praesertim in tonsura et habitu: culpantur discoli ex decreto Eugenii papae. - 4. Regularium ab aliis discretus habitus: Praemonstratensium ad austeritatem et humilitatem deflectit: at in una fide, diversis moribus militant Ecclesiae catholicae filii. (0461B) - 5. Nullius religiosae congregationis spernendae rationabiles consuetudines: sed potius meliores habendae alterius: suae tamen cuique tenendae, nisi debita fiat remissio: exemplo est Canonicorum Praemonstratensium prae caeteris abstinentia. - 6. Usus superpelliciorum Praemonstratensibus prae aliis Regularibus, in Levitis figuratus. - 7. Inter divina officia ratio moralis assumendorum superpelliciorum et lineae vestis expensa. - 8. Gratissimum Deo indumentum est charitatis, iustitiae, ac ipsius Domini Iesu, sine quo monachus quisquam vel canonicus non est. - 9. Vestis candida fulgorem conversationis sanctae per aequitatem iustitiae, et claritatem sapientiae designat, sine quibus vacui merito et nudi sumus. (0461C) - 10. Vestis candida est insigne resurrectionis et remunerationis beatae quae erit in praemio: est item insigne victoriae: qualiter sit homo victor sui. - 11. Ut vestiamur albis gloriae, mundum deinde ac diabolum oportet nos triumphare.

In praecedenti sermone, fratres charissimi, prout potuimus, ostendere curavimus, quae, et quanta nobis habere necesse est, ut id, quod humano ore vocamur, opere et veritate coram Deo esse possimus. Sublime quippe nomen, sublimem conversationem requirit. Speculum namque vitae, in ipso plerumque nomine consistit. Et idcirco non abs re ille nomen portat, qui id, quod apud se voce nominis sonat, in vitae quoque conversatione ostentat: ut illud de eo dici queat: Ex re nomen habet. Quocirca, dilectissimi nobis in Domino fratres, scire debemus grandi nos debito constrictos, qui usitato nomine Canonici appellamur. (0461D) Ipsum namque quod portamus nomen, monet nos, et invitat, ut sanctam in vita regulari conversationem teneamus: omne penitus, sine exceptione aliqua, quod distortum est, declinantes, et quod rectum est, tam intus in mente coram Deo, quam exterius in opere coram proximo, exercentes. Quibus autem, et quot modis, vel declinare illud, vel hoc exercere nos conveniat, utinam tam perfecte et vestram amodo contingat et nostram sollicitudinem agendo implere, quam plene iam contigit, nos loquendo docuisse et vos audiendo didicisse. Quae nimirum universa repetere, et si forte fructuosum est, tamen non mediocriter fastidiosum est. (0462A) Hoc autem vobis dicimus, qui si iuxta quod iam expressimus, gemino huic, et salubri exercitio intenditis, saeculum quoque istud, et ea, quae saeculi huius sunt, pleno mentis despectu calcatis.

II. Quod si ita est, imo quia ita est, apparet, quod illi nomen hoc sublime, de quo multa iam diximus, nequaquam satis acute intelligunt, qui quosdam clericos, Canonicos saeculares appellant. Nam si canonici, quomodo saeculares? Si vero saeculares, quomodo canonici? Neque enim bene conveniunt, nec in una sede morantur quod regulare et quod saeculare est. (0462B) Haec quippe Beati Iacobi Apostoli sententia est: Quicunque voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus Dei constituetur (Iac. IV, 4) . Idem etiam asserit pertinere ad religionem mundam, et immaculatam apud Deum, et Patrem, cum quis immaculatum se custodit ab hoc saeculo (Iac. I, 27) . Est autem et Pauli in Epistola ad Romanos exhortatio, hunc habens modum: Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2) . Dicit quoque ad Ephesios, in delictis suis, et peccatis ambulasse, secundum saeculum mundi huius (Ephes. II, 1, 2) . In secunda quoque ad Timotheum Epistola: Demas, inquit, dereliquit me, diligens hoc saeculum (II Tim. IV, 9) . Dicit etiam Tito, erudire nos gratiam Dei Salvatoris nostri, ut abnegemus impietatem, et saecularia desideria (Tit. II, 12) . Patris nostri quoque beati Augustini haec confessio est: Mihi displicebat, quidquid agebam in saeculo ?(AUGUST., in lib. Confess.) . Cum igitur Dei sit constituendus inimicus, quicunque huius saeculi voluerit esse amicus; cum illius munda, et immaculata religio non sit, qui se immaculatum ab hoc saeculo non custodit; cum et nos Apostolus conformari huic saeculo prohibeat, et Ephesios in delictis suis, et peccatis ambulasse aliquando secundum saeculum mundi huius asserat; cum in causa illud fuerit, quod Demas apostolum dereliquit, quia hoc saeculum dilexit; cum denique ut abnegemus saecularia desideria, nos gratia Dei Salvatoris nostri erudiat, et fateatur Augustinus, quia displicebat ei, quidquid agebat in saeculo: patet nimirum tam ex his, quam ex quibusdam aliis Scripturae locis, quae in praesenti supprimimus, non eum veraciter esse regularem, quem constat esse saecularem. (0462D) Audiens igitur quosdam vocari Canonicos saeculares, sic secundum quemdam modum accipere soleo, ac si quis diceret, non esse rectum, quod rectum est. Ut cygnos nigros, sic audio dici Canonicos saeculares. Sed esto sic interim accipiamus, nec ipsum culpemus usum loquendi. Sit ita, quod videlicet sic appellantur, non quia criminibus saeculi, ipsi saeculo implicati conformantur; sed pro eo quod tam arctum vivendi propositum non complectuntur, quam arctum illi tenere videntur, qui Regulares vocantur. Sciendum inter haec, quod adiectio haec supervacua est, sicuti illa iuxta quemdam modum, a plerisque contraria esse videtur. Nam secundum eos, sicut saecularis nullus Canonicus est, sic et omnis Regularis. (0463A)

III. Sed et illi qui saeculares vocantur, etsi esse saeculares non debeant, in tonsura, et veste debent apparere ordinata, in quali videlicet Canonicos convenit apparere. Hinc super hoc papa Eugenius in Rhemensi concilio decretum istud promulgavit. Praecipimus, inquit, ut tam episcopi, quam clerici, neque in superfluitate, seu inhonesta varietate colorum, aut fissura vestium, neque tonsura, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant adspectum: sed potius in suis actibus ita errata condemnent, et amorem innocentiae conversatione demonstrent, sicut dignitas exigit ordinis clericorum Et adiunxit: Quod si moniti ab episcopis suis, infra quadraginta dies, non obtemperaverint, omnibus ecclesiasticis beneficiis, eorumdem pontificum auctoritate priventur. (0463B) Episcopi vero si praefixam poenam irrogare neglexerint, quia inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque rectores, tamdiu ab officio pontificali abstineant, donec poenam a nobis constitutam clericis sibi subiectis imponant . Et lex quidem haec sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum: praeceptum est vitae, et disciplinae. Sed illud, quod crebro in libro legere possumus, operi mancipatum, raro videmus. Multiplicantur sane in hoc miserabili tempore nostro praecepti huius transgressores, sed statuta eis poena non infligitur. Quotidie superfluitatem in vestibus eorum et inhonestam videmus varietatem colorum, enormi interveniente fissura tam anteriora, quam posteriora nudari. Quid de tonsura dicemus? usque ad ipsos humeros in quibusdam capilli dependent. (0463C) Quod rasum in summitate capitis gestatur, modicam admodum latitudinem tenet. Num ut tales appareant, dignitas exigit ordinis eorum? sed pro eis id forsitan agit, quod beatus Augustinus clericis, in eorum Regula dicit: ut videlicet non affectent vestibus placere, sed moribus. Certe non pro eis agit hoc; quia nequaquam Paulo contrarius Augustinus, qui ait: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (II Cor. VIII, 12) . Qui et nobis praecipit, ut sine offensione simus Iudaeis, et gentibus, et omni Ecclesiae Dei. Hi autem intuentium, in his offendunt aspectum, quorum forma esse deberent et exemplum. (0463D) Vel forte cum in omnibus aliis, quae ad eos pertinent, Canonici sint, solummodo in his putari possint saeculares: ut, quod ego aliquando putavi impossibile, iam sciam [al. scirem], quia impossibile non est? Ego certe aestimare nullatenus possum, quin apparere in veste, et tonsura inordinate erubescerent, si in universis aliis, quae spectant ad eos, Regulares essent: habitus siquidem exterior morum in se multoties indicium profert. Sed cum haec ita sint, nescio si pontifices negligentes, desidesque sint rectores, ad quales Dominus papa inferiorum dicit culpas, specialiter esse referendas. Hoc autem scio, quod nec qui huiusmodi sunt clerici, ecclesiasticis, eorum auctoritate, beneficiis, in nostris partibus, privantur; nec ab officio pontificali propter hanc desidiam, atque negligentiam ipsi suspenduntur. (0464A) Certe nec hoc scio, si eos ipsi saltem monent ut se emendent. Sed de illis sinamus modo, ne videamur os nostrum ponere in coelum, si tamen in coelum.

IV. Loquamur de habitu nostro, quos ut ab eis discernat vulgus, Canonicos quoque Regulares appellat. Quibus incumbit non modo in habitu, sed et in cunctis, quae conversatio expetit religiosa, tanto sublimius eos excedere, quanto differentius, prae illis, nomen haereditavimus. Quod si de habitu agere volumus, sciamus debere nos non mollem, et pretiosum, sed asperum, et humilem amare vestitum. (0464B) Mollibus non fuisse vestitum beatum Ioannem, Dominus, in Evangelio asseruit (Luc. VII, 25) . Ipse quoque summus Pastor Ecclesiae, feminis etiam vestem interdixit pretiosam (I Tim. II, 6) . Quod autem inter nos luxus vestium reperiri non debeat, ipse quoque Dominus evidenter manifestat in eo, quod mollibus vestitos dicat eos esse, qui in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) . Non enim terreno alicui, sed coelesti Regi militamus. Idcirco nostra, sicut scitis, consuetudo est, non lineis, nisi solis femoralibus uti. Sed nec stamineis ad carnem apud nos quemquam indui laudabile est: nisi forte, cum interveniente causa rationabili, praelatorum hoc licentia, ex dispensatione, ad tempus indulget. Absit tamen, ut reprehendendos putemus viros Religiosos, qui talibus vestibus induuntur: aut ut nos super illos tumide efferamus, quasi eis in hoc sanctiores simus. (0464C) Neque enim sic ad utilitatem logentium nostra exponimus, ut aliena eis supponamus. Nam cum unius fidei fundamento universi sanctae Ecclesiae filii innitantur, non easdem tamen in sanctitate exterioris conversationis consuetudines omnes sequuntur. Ipsa quoque sponsa, et casta regina est, quam astare dicit sanctus David a dextris Regis eximii; qui et speciosus forma prae filiis hominum est (Psal. XLIV, 3) : cuius reginae cum vestitus deauratus sit, ipsa quoque circumdata est varietate; quia alius sic, et alius sic. (0464D) Unitas nihilominus in ea, dicente sponsa in amoris Cantico, quod una est columba sua (Cant. VI, 8) : ut unum sortiantur diversis temporibus laborantes denarium in vinea, quamvis in domo Patris mansiones multae sunt (Ioan. XIV, 2) .

V. Absit, fratres, a nobis, absit semel, et iterum, et semper, et ubique longe sit a nobis hoc detestabile malum, ut aliquas ordinatas cuiusquam religiosae domus consuetudines in aliquo vituperare praesumamus. Quidquid animabus utile, uno, vel alio modo mater virtutum discretio cum intentione pia, vel cum rigore tenet, vel cum dispensatione relaxat, devote amplectamur et humiliter approbemus. Non solum autem; sed et omnes, qui habitu sunt religionis induti, nobis meliores, et sanctiores deputemus: etiamsi ad illum, quem nos, vel in habitu, vel in victu, seu certe in aliqua exteriori conversatione, tenemus rigorem, eos pertingere non videmus. (0465A) Unum quippe summum bonum est, a quo cuncta alia bona emanant, utpote fons sufficiens, et indeficiens: qui nec augeri potest, quia immensus; nec minui, quoniam est aeternus, a quo universa caetera flumina fluunt. Et licet illud, quod nos agimus bonum, non agunt, aliud certe agunt, quod illo longe melius fortasse est, quod nos agimus. Quod si illud forte agunt, quod nos agimus; sed alio fortassis modo, loco, vel tempore forsitan aptiore, quam nos; et meliore agunt, quam nos. Religiosa ergo, et bona est omnis uniuscuiusque Ecclesiae ordinata consuetudo. Ab eis vero, qui eam tenere debitores non sunt, nullatenus debet reprehendi, sed cum summa reverentia honorari. (0465B) Ab eis quoque qui se vinculo professionis ei tenendae obligavere, sollicite et perseveranter debet observari, nisi necessitas expostulaverit, eam per ipsius discretionem, cui dispensatio credita est, vel omnino dimitti; aut pro alia mutari; vel certe ad tempus intermitti. Ecce verbi gratia, ut pauca de multis ad medium proferamus, quidam Canonici carnibus in refectorio, et foris in itinere vescuntur. Nos vero carnibus vescendi in refectorio, consuetudinem non habemus, nisi ex aegritudine debilitati, post aegritudinem reficiendi fuerimus. Et licet dicat Apostolus: Bonum est homini non manducare carnem (Rom. XIV, 21) , absit tamen ut per hoc, super eos nos extollamus; quia nec illi nos de obstinatione, vel abusione reprehendere debent. (0465C) Salubris namque Apostoli super his sententia est: Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet (ibid., 3) .

VI. Sic et illi superpellicia pene ubique circumferunt, nos vero in divino solummodo ministerio eis indui solemus. Benefaciunt illi: quia multum decet ordinem clericalem lineum hoc indumentum. Nec malefacere nos arbitramur, qui specialem quamdam honestatem et munditiam divinis, ea induendo, obsequiis reservamus. Unde generaliter apud nos statutum est, ut omnes, qui altari ministrant, nunquam ibi sine superpelliciis, vel albis appareant: nec aliquis, praesente conventu, nisi superpellicio, vel alba indutus, superiores gradus altaris praesumat ascendere. Ad communicandum quoque, vel infirmum ungendum, sacerdotes, et ministri superpelliciis induuntur. (0465D) Divino itaque cultui superpellicia deputamus. Cuius peracto obsequio ea exuimus: quia iucundius nonnunquam, et gratius poterit repeti, quod ad tempus contingit intermitti. Non solum autem; sed ex indumenti novitate, singularem innuimus habendam nobis, in obsequio cultus divini, non solum corporis, sed et animae munditiem, et honestatem. (0466A) Quia et Levitae quondam lineis, in ipsa solemnitate sacrificiorum, tunicis induebantur: qua peracta, eis exui solebant (Levit. VIII, 13) . In Ezechiele quoque legimus, dixisse Dominum: quod sacerdotes, et Levitae filii Sadoch accedent ad eum, ut ministrent ei, et ipsi stabunt in conspectu eius, ut offerant ei adipem, et sanguinem (Ezech. XLIV, 15) . Et post pauca adiunxit: Cum ingressi fuerint portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos, quodcunque laneum, quando ministrant in portis atrii interioris, et intrinsecus (ibid. 17) . Et post pauca: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis (ibid., 19) . Et longe superius: Reponent vestimenta sua, in quibus ministrant quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum (Ezech. XLII, 14).

VII. Nos itaque tunicis lineis, quae superpellicia vulgo appellantur, extrinsecus induimur, quae profecto, cum egredimur ad populum, exuere solemus: significantes, per hoc debere nos esse tempore orationis (quando videlicet, clauso ostio, oramus in cubiculo Patrem nostrum) non solum honestiores, et mundiores in habitu hominis exterioris, sed et splendidiores, et subtiliores, in intellectu hominis interioris. (0466C) Quid est enim quod de sacerdotibus, et Levitis filiis Sadoch praecipitur, ut vestibus lineis, cum ingressi fuerint portas atrii interioris, induantur, et non ascendat super eos quodcunque laneum, nisi quod nos, qui ex Dei gratia eius dona percepimus, qui et sacrum eius donum sumus, quique ad divinum sumus cultum assumpti; qui denique eius, qui veraciter iustus est, imo qui ipsa summa iustitia est, sumus filii per adoptionem, cogitationibus debemus subtilibus circumdari, nec quodcunque quod quasi grossum est, per hebetudinem in mente meditari, cum introitum quodammodo patriae coelestis, per purum et defaecatum desiderium super nos elevati, in sancta contemplatione incipimus ingredi. Quae profecto vestimenta reponimus, cum ad populum procedimus; quia diu nos manere in eodem mentis vigore, et rigore, in quo, in privata, et secreta coram Deo oratione sumus, nec turbae popularis strepitus, nec ipse infirmitatis nostrae permittit defectus. Nec tamen, ut iam diximus, eos reprehendimus, qui passim superpellicia pro causa honestatis, et munditiae circumferunt; sicut nec eos vituperandos ob hoc, in aliquo putamus, imo multum laudandos asserimus, qui cappas nigras induunt: cum nos quoque albis soleamus vestiri. (0466D)

VIII. Sed quid de vestibus istis exterioribus haec loquimur cum universi, qui verae religionis conversationem exercent, nuptiali charitatis veste induantur, licet foris hominibus in varietate exteriorum indumentorum videantur? Habe charitatem, et fac quidquid vis, ait beatus Augustinus. Simile autem huic sententiae quod alius dixit: Habe charitatem et quocunque volueris induere vestimento. O quam pretiosum, quamque speciosum est vestimentum Dominus Iesus, quo sancti induuntur? quia nec sancti essent, si eo induti non essent. (0467A) Nam Apostolica ad Romanos exhortatio est, hunc habens modum: Induimini Dominum Iesum Christum (Rom. XXXIII, 14) . Est quoque iustitia indumentum valde bonum, de quo Psalmista ipsum Dominum alloquens, Sacerdotes, inquit, tui induantur iustitiam (Psal. CXXXI, 9) . Quam bona etiam, et subtilia, quam splendida, et sancta illa sunt indumenta interiora, super quibus, voce exhortatoria, quosdam conveniens Paulus, ait: Vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam induite: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Sicut Dominus donavit vobis, ita et vos. (0467B) Super omnia autem haec, charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis (Col. III, 12-14) . Haec fortassis indumenta sunt sancta nostri Aaron, et filiorum eius: virtutum videlicet spiritualium insignia, quibus amictus fuit ille homo, qui dicitur Iesus, qui et praedestinatus est Filius Dei, in virtute (Rom. I, 4) , quibus et induuntur electi illius. (0467C) Nam ipse nobis factus est a Deo iustitia (I Cor. I, 30) . Et beatus Iob dicit: Iustitia indutus sum, et vestivi me quasi vestimento (Iob XXIX, 14) . Horum vestimentorum, si vultis accipere, in sancto Iacob, pater caligans fragrantiam sensit, quando ipsius delectatus suavitate in hanc vocem prorupit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Et bene pleni, quia de eius plenitudine nos omnes accepimus (Ioan. I, 16) . Haec etiam indumenta sacerdotii novi, quae nullus habere dignus est, nisi exuto veteri homine cum actibus suis, qui et corrumpitur secundum desideria erroris, novum iam induere didicit, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 24) . Qui haec indumenta non habet, vere monachus vel canonicus non est.

IX. Caeterum quia recordamur nos dixisse, quod habitus noster aliquid figuret, expetitis et exspectatis ut quaedam vobis, de huius, quem circumferimus, candidi habitus significatione loquamur. Non audemus fraudare vos a desiderio vestro. Quod si et hic insipientes fuerimus, sciant lectores nostri, quod vos cogitis nos. Solet, sicut ipsi quam frequenter audistis, in candore vestis notari fulgor sanctae conversationis, solet nihilominus et solemnitas futurae felicitatis. Ibi meritum, hic autem praemium est. Et utrobique exsultatio, quam etiam in nonnullis locis candor exprimere solet. (0467D) Sed in spe, quae est in merito: quae vero in praemio, erit in re. Nam si de candidis agitur vestibus, quibus nunc induuntur in merito sancti, dicit in Apocalypsi Angelo Laodiceae Ecclesiae: Testis fidelis, et verax, qui est principium creaturae Dei (Apoc. III, 14) , Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias (ibid. 18) . Quod quidem aliud non est, nisi quod exercendo aequitatem iustitiae, claritatem acquirere nobis debemus sapientiae, iuxta illud viri sapientis: Concupisti sapientiam? serva mandata, et Deus eam praebebit tibi (Eccli. I, 33) . Hoc est dicere: Desiderasti aurum? eme tibi, et habebis illud. (0468A) Et bene dicitur, ut locuples fias; quia tunc solum verae divitiae acquiruntur, cum illa, quae desursum est, sapientia possidetur; sed cum haec interius fulget in mente, oportet nimirum, ut sanctitatis etiam claritas splendeat in opere. Unde et hic adiungitur: Et vestimentis albis induaris (Apoc. II, 18) . Vestimenta alba, opera sunt sanctitatis venustate candidata. Quibus profecto si vestiti non fuerimus, horribili, utpote virtutibus penitus vacui, nuditate sordebimus: hic quia tunc, quod summopere praecavendum iubetur, apparebit confusio nuditatis nostrae (Apoc. III, 18) . In eodem quoque libro, paulo inferius legitur quod erant viginti quatuor seniores circumamicti vestimentis albis (Apoc. IV, 4) : pro eo, quod quicunque, vel sub Veteri Testamento duodecim sunt patriarcharum fide insigniti, vel sub Novo, duodecim sunt apostolorum doctrinis imbuti, bonorum operum candore fulgescunt. (0468B)

X. Si vero de illis quaeritis vestibus candidis, quibus decorabuntur electi, in claritate futurae remunerationis, legite quod in eadem Apocalypsi angelo Sardis Ecclesiae dicitur: Qui vicerit, vestietur vestimentis albis (Apoc. III, 5) . Vestimentorum alborum ornatus victoriae succedet: quia prior temporaliter illa est; haec autem posterior. Et fructus quidem iste: illa vero causa est: Qui vicerit, inquit. Quid vicerit? qui vicerit seipsum, mundum, diabolum, tria haec; ipse utique vestietur vestibus albis. Quibus albis vestimentis? Utique sui ipsius immortalitate, et incorruptione; bona, et iucunda concivium societate; beata denique et beatificante ipsius omnipotentis Dei visione. Nam haec vestimenta sunt, et vestimenta quidem alba. Et prima certe vestimenta accipere dignus eris, si nunc teipsum vincis. (0468C) Teipsum quippe tunc plene possidebis, nihilque in te grave tibi et contrarium, nec contra te in aliquo rebellans habebis, si modo rigidam cervicosae voluntatis tuae pravitatem frangens, in exsecutione mandatorum Altissimi, seniorum eam iussionibus sine murmure, et mora supponas, et membra tua, quae sunt super terram, cum vitiis, et concupiscentiis mortificans (Col. III, 5) , ad utilitatem bonae operationis ea extendas. Cum autem sic corruptibile tuum induerit incorruptionem, et mortale tuum induerit immortalitatem (I Cor XV, 53) , indueris aliis vestimentis gloriae tuae, quae quidem ad consortium spirituum angelicorum et hominum pertinent beatorum, quibus coniungeris et inhaerebis in aeternum. (0468D)

XI. Et ad hoc nimirum consortium et iucundum sublimiter tunc pertinges, si mundum et ea quae mundi sunt pleno mentis despectu nunc conculcas: ut dum in praesenti, ad (Iob XXXIX, 6) instar illius onagri, quem Dominus dimisit liberum, multitudinem civitatis contemnis, ad illam quoque supernam Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum (Psal. CXXI, 3) , conscendere dignus iudiceris. Iam quid de illis dicemus vestimentis albis, quibus induemur in eo, quod claritate perfruemur divinae visionis; et ut ea simus digni accipere, qua nos asserimus victoria indigere? (0469A) Haec non inepte dico, uti opinor, albis nos induendos vestimentis eo quod ibi perfruemur visione nostri Redemptoris. (0469B) Sanctus namque in Apocalypsi sua Ioannes, de civibus illis beatis, in conspectu, inquit, Agni amicti stolis albis (Apoc. VII, 9) . Neque enim dignum est, eos apparere in conspectu eius, non in albis, quando laetificabit eos in gaudio cum vultu suo (Psal. XX, 7) : et gaudio quidem aeterno iuxta id quod Deus promisit: Videbo, inquit, vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22) . Si autem de victoria quaerit aliquis, qua pertingitur ad vestimenta haec, ipsa est, qua sancti principem mundi huius, eius viriliter suggestionibus resistendo, in virtute Dei prosternunt: ut dum eos nunc de hoste humani generis mirabiliter facit triumphare, ad se tunc videndum, qui Conditor, et Redemptor est eiusdem humani generis, eos feliciter dignetur perducere: qui est super omnia Deus benedictus in saecula.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 3'
Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, SERMO II. De trina rectitudine affectionis, et vitiis oppositis, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. De triplici rectitudine intentionis, et de modestia exterioris conversationis nostrae. <<<     >>> SERMO IV. De duplici significatione candidae vestis: et de quatuor locis, in quibus requievit corpus Domini Iesu, mystice quatuor perfectionis gradibus correspondentibus: de apparitione angelica in resurrectione Dominica, et mysterio transfigurationis.
3418w 22.187433958054 s