Adamus_Scotus_cps2, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 14HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 14'
Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, SERMO XIII. De virtute perfectae obedientiae, et de singulari praerogativa ipsius: et qualiter votum obedientiae usque ad mortem in Christo, in professione Regulari intelligendum sit. <<<    hide dictionary links

(PL 198 0593D) SERMO XIV. De eo, quod obedientiam promisimus successoribus Patris nostri; et quaenam sit sanior pars congregationis, cuius electio rata habenda est: et de religiosis exercitiis coenobitarum.

(0594A)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Medicaminis et morborum corporalium et spiritualium analogia. - 2. Inter coenobitas obedientiae necessitas; cur illos vetustiores votum particulare obedientiae non astringeret. - 3. Qua de causa votum deinde obedientiae introductum. - 4. Obedientiae votum insolubile vinculum, vitae spiritualis protectio et umbraculum. - 5. Quinam successores habendi, et pars sanior congregationis canonicae. - 6. Obstacula electionis canonica violentiae et astutia, vox lividi et praesumentis. - 7. Honor lubricus est crebro fugiens sequacem; vox timore obsiti. (0594B) - 8. Vox a mollitie profecta qualis; quatuor hominum genera a saniore parte aliena. - 9. Electio secundum Deum facienda, privato amore et odio proscriptis. - 10. Unde dignoscenda sanior pars congregationis: et quanta ad electionem circumspectione opus. - 11. Communia Religiosorum exercitia, lectio, actio, oratio, per candelabrum, mensam, altare tabernaculi figurata. - 12. In tabernaculo Ecclesia vel status Religionis expressus: qua ratione lectio sit fructuosa. - 13. Exterior exercitatio actionis non vacet meditatione; ad quam iuvat silentii custodia. - 14. Oratio prae reliquis commendata, et qualis ea sit. - 15. Officinae familiares Religiosis; ac primo ut se habeant in oratorio. - 16. Quae disciplina servanda in claustro, in refectorio, in dormitorio. - 17. In colloquio cum externis observantia Praemonstratensium rigidior. - 18. Loci capitularis vel exedrae institutio est confessionis, absolutionis, humilitatis. (0594C) - 19. Quadantenus se possit excusare in capitulo, iniuste accusatus. - 20. Nosocomii, vulgo infirmitorii inter loca regularia postremi observantia, ubi finis vitae exspectatur mortalis.

I. Varia, fratres dilectissimi, genera morborum, varia cogunt reperiri genera medicinae. Non solum autem, sed et causae et occasiones istius sunt illi; quia si aegritudo nulla esset, nec aliqua nimirum medicina necessaria fuisset. Si causam ignoras, ait quidam, quomodo curas? Ego autem dico. Si nominem aegrotare consideras, quem curas? Quod de morbis corporis dicimus, hoc etiam de morbis animarum dicere valemus, quod eorum videlicet diversitas, et multitudo, medicamentorum eis competentium et multitudinem reperiri cogit, et diversitatem. (0594D) Et quod ad corpora medici, hoc ad animas sunt praelati. Aegritudo illorum, corruptio naturae; harum vero, perpetratio culpae. Sed, ut quid dico hominem tunc aegrotare, cum perpetrat culpam? Nam infirmatur, cum etiam in peccato delectatur; et effectui peccata criminalia mancipare, mori est. Horum quoque peccatorum multa diversitas est, et diversa nihilominus multitudo, in tantum, ut nec numero comprehendi, nec intellectu queant deprehendi. (0595A) Nam delicta quis intelligit? (Psal. XVIII, 13.) His autem praecavendis et abolendis (praecavendis, inquam, ut aegritudini spirituali causam et occasionem auferant: abolendis, ut salutem forte amissam restituant), quasi quidam medici praelati in sancta Ecclesia instituti sunt, qui competentibus appositis medicamentis vel custodiant sanos, vel restituant aegros. Medicinae quoque eorum custodiae sanitatis, et expulsioni aegritudinis competentes, institutiones sunt eorum, et canones, tam acquirendis virtutibus, multiplicandis, conservandis, quam vitiis et delictis atque peccatis devitandis minuendis, ac expellendis congruentes. Quae nimirum multae et variae sunt; quia quibus obviandis promulgandae sunt, aegritudines spirituales multae et variae sunt.

II. Universas autem virtutes una virtus obedientiae exornat et roborat; multiplicat et sanctificat; circumdat et perpetuat. (0595B) Exornat per decorem, roborat ad fortitudinem; multiplicat ad incrementum, sanctificat ad meritum; circumdat ad securitatem; perpetuat ad immortalitatem. Hanc profecto, ex qua caeterarum pendet fructus virtutum, vos, fratres, Patri vestro promisistis, sicut in sermone, qui hunc proxime praecessit, revocavimus ad memoriam vobis. Sine qua promissione nullus coenobitarum vivere debet, quia sine ea verus esse coenobita nullatenus valet. Quae tamen illis dudum, qui sub levi et suavi iugo religionis colla subdiderunt, ex necessitate imposita non fuit, quia bonum ab eis obedientiae superiores sui exigere necesse non habebant: de quibus constabat pro certo, quod illud et absque promissione aliqua viriliter ac perseveranter exercere parati erant. (0595C) Quam multos legimus etenim in illa dudum antiquitate religiosa admirandae fuisse virtutis viros: nullo quidem, ut suis exhiberent praelatis obedientiam, promissionis vinculo obligatos; omnem tamen latitudinem charitatis, et fervorem piae devotionis, singulis eius conscensis gradibus, usque ad ipsum vitae suae terminum ardenter et efficaciter exsecutos? Verum postquam multitudinem humilitatis iste exterior habitus texit, religiosorum quoque non modica paucitas apparuit: quia in conspectu quidem hominum, coenobitarum ex tunc fuit numerus maior; sed ante occultum illum Inspectorem coenobialis exercitii perfectio minor: iuxta illud Isaiae. (0595D) Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam (Isa. IX, 3) . Ex hoc profecto dicere fuit, quod cappati multi, canonici sed pauci; pauci admodum in perfectione viventes monachali, multiplicati tamen super numerum cucullati. Suscepit quoque omnes coenobium, sicut et modo suscipit, ad instar illius sagenae evangelicae, ex omni genere piscium congregantis (Matth. XIII, 47) : et sicut in misero et miserabili hoc tempore incessanter contingere videmus, aut in tempore teterrimo segnes tenuit, aut in frigus pristinum prolapsos evomuit. Et exinde illis duo horribilia mala haec; quod, quia obedientiam suis praelatis se promisisse non sciebant, licere sibi vel in arrepto proposito remisse vivere, vel illud pro libito deserere putabant. (0596A) Et mala nimirum ista, quasi quaedam mortifera duo vulnera dixerim, quibus coenobita quilibet ipsum animae suae incurrit detrimentum, nisi ei fuerit per remedium poenitentiae subventum.

III. Ad haec vulnera autem et praecavenda cum desunt, et sananda cum adsunt, obedientiae promissiones sancti Patres medicinas congruentes repererunt: ut plenam ipsis mediantibus auctoritatem haberent seniores, et tepidos, ne ex toto congelascerent, reaccendere; et nutantes, ne retrorsum ruerent, retinere. (0596B) Videntes siquidem multum huius multitudinis teporem; videntes et instabilitatem, priusquam ei liceret ex toto ingredi, a pulsante adhuc obedientiae censuerunt promissiones exigendas: ut dum praelato suo in Christo obedientia usque ad mortem promissa, propriis se videret coenobita sermonibus captum, maxima sibi sciret in anima sua imminere detrimenta, si non sua redderet vota, quae hac in parte distinxerunt labia sua (Psal. LXV, 14) . Non solum autem, sed et eorum nihilominus scirent praelati et fervidos debere eos conservare, ne tepescerent, quos promisisse obedientiam in Christo non ignorabant; et radicatos stabilire, ne evanescerent, quos et eamdem promisisse obedientiam in Christo usque ad mortem sciebant. (0596C) Igitur ne tibi putes, frater mi, licere vel in loco, cui te tradendo obtulisti et offerendo tradidisti, tepide manere: vel, cum velles, sanctitatis, quam exercere aggressus es, novitatem deserere, hanc a te scias factam promissionem, cuius constrictus es voto obediturum te Patri tuo, et in Christo, et usque ad mortem.

IV. Sed esto: haec custodisti ab ipsa hora promissionis tuae, currens bene in via hac, nec adhuc hodie declinas ad dextram, vel ad sinistram. Et ecce cogitas: Promisi obedientiam Patri meo usque ad mortem. Cuius mortem? Sive meam, sive illius: non nimis conturbor. Si supervixerit mihi, non potero, quandiu vixero, ab obedientiae, quam ei promisi, iugo relaxari. Si autem illi ego fuero superstes, laetabor obedientiae excussum a meis cervicibus iugum; quia, qui mortuus est, cui promisi obedientiam, ipse solus est. Iam de caetero potero meus esse; quia unus idemque est finis, et quem promisi, obedientiae, et vitae suae. (0596D) O quae et qualis haec cogitatio tua! Quidni spiritualis cuiusdam in te vulneris occasio fuit? Inter medias quippe antiqui hostis insidias, sagittas videlicet eius ignitas, in hac vita inceditur, a quarum ictibus nullus prorsus tutus efficitur, qui obedientiae clypeo non munitur. Nullus etenim est, ac per hoc ad se defendendum inter sagittas easdem nullus est; nam Advocatum non habet, dum cui obediat, Patrem non habet. Scis quod carpens iter suum viator super domino suo conveniri plerumque ab occursantibus solet, eique ab eis solet hoc modo dici: Cuius es famulus? Audito quoque vocabulo domini sui, quo magis honorandus agnoscitur, eo magis et famulo defertur. (0597A) Et in quo sibi deferri videbit, si se nullius esse asserit? Certe non solum ei, qui huiusmodi est, in nullo plerumque defertur; sed et plurimum aufertur, et fortassis plerumque totum quod habet. Et ideo totum; quia res sua et vita, ipsemet et sua. Et quidem totum conservaret, si qui eis timori et amori esset, dominum haberet. Et quorsum istas nimirum ut scias, quod in eis tua res agitur, et in admoto tibi speculo hoc attendere debeas vultum tuum. Nonne tibi carpere viam est ducere vitam? Is enim, dum vivis, et via tua, vita tua. In hac autem via si ducem, et praeceptorem habes, qua per eam securitate incedis? (0597B) Non dicas tibi relaxatum obedientiae frenum pro eo, quod ipsum, cui te reminisceris eam promisisse, vides defunctum; hoc enim dicere, temetipsum vulnerare est. Et contra vulnus hoc aptum, et efficax sancti Patres instituere remedium. Et quando, inquis, instituerunt? Quando instituerunt, ut non solum ei, qui modo fortassis mortuus est, voveres in professione tua obedientiam te exhibiturum, sed et successoribus eius.

V. Quod certe fecisti et tu. Nam haec verba tua super his in eadem professione tua: Promitto, aisti, obedientiam usque ad mortem in Christo praefatae Ecclesiae Patri, et successoribus eius. Vides, quod sicut ipsi, sic et successoribus eius teneris obedientiam exhibere? (0597C) Ad hoc autem pertinet, quod nunquam mensa Domini in tabernaculo sine pane fuit; quia uno forte sublato, alius loco eius solebat subrogari (Levit. XXIV, 5-8) . Sic semper sancti in sancta Ecclesia adsunt praeceptores, nec unquam desunt auditores; quia deesse non possunt filii, cum non desunt Patres: nec in coenobio, qui ex eius debito teneantur obedire coenobitae, etiam mortuo, cui se devoverunt exhibituros obedientiam, Patre, dum eius non desunt successores. Dixisti ergo: et successoribus eius. Et quare non successori? Nimirum ut scias te debere obedire non uni, sed et omnibus successoribus eius; atque tunc solum nulli te debere in loco, in quo promisisti stabilitatem tuam, obedire, cum nullum penitus Patri tuo, cui promisisti obedientiam, in eo contingit succedere. (0597D) Sed attendendum tibi inter haec, quod illis Patris tui successoribus obedientiam promisisti, qui non violenter intrusi, sed regulariter sunt electi. Nam et hoc innuere videtur, quod in saepe dicta professione tua sequitur. Quos sanior pars congregationis canonicae elegerit. Necesse igitur, ut ex his verbis datur intelligi, quatenus et congregatio canonica, et eiusdem congregationis canonicae sanior pars sit, quibus successorum Patris tui committi electio possit. Si autem ipsa congregatio canonica non est, quomodo aliqua pars eius sana esse potest? Congregationi vero, quae talis est, nullo modo committi electio debet; quia, nisi irregularem congregatio non eliget, quae irregularis est. (0598A) Unde et S. Pater Benedictus omnium iustorum spiritu plenus a tali congregatione electionis in monachorum Regula auctoritatem tollit: eamque episcopo dioecesano, et abbatibus, atque fidelibus, qui in proximo sunt, committit. Scribit enim de hoc in hunc modum. Si etiam omnis congregatio vitiis suis, quod absit, consentientem personam elegerit pari consilio, et vitia ipsa aliquatenus in notitiam episcopi pervenerint, ad cuius diaecesim pertinet locus ipse vel abbatibus, aut Christianis vicinis claruerint: prohibeant pravorum praevalere consilium, et domui Dei dignum constituant dispensatorem; scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant; sicut e diverso peccatum, si negligant. Canonica igitur congregatio sit, ut et canonica electio esse possit. (0598B) Sciendum quoque, quod sicut in uno corpore membra multa sunt, et cum singula bona sint, non eamdem tamen singula habent in dignitate praerogativam (I Cor. XII, 12): ita, in una congregatione canonica partes sunt plures; et, cum forte singulae sanae sint, aliae aliis saniores sunt. Ego autem non de corporali, sed de sanitate hic loquor spirituali. Sicut enim praelati electio magnum quoddam et supereminens negotium est, ita et illi parti, quae in tota congregatione canonica sanior est, ipsa nimirum committenda est.

VI. Et quaenam, inquis, illa sanior pars esse credenda est? Quaecunque vero illa sit, indubitanter dicere et incunctanter asserere audeo quod canonicam multum solent violentia, et astutia electionem impedire. (0598C) Et violentia quidem in aperto premit; astutia autem occultis seducere machinationibus intendit. Huius, de quo modo tetigimus, astutiae fraudulentiam, et ut sit, informant, et ut perseveret, confirmant, livor et spes, timor et mollities. Quatuor haec in causa ista sunt, quod prava in angulis conventicula celebrantur; susurratur in auribus; concordiae malitiosae componuntur, seruntur sermones, iunguntur manus, tanguntur sacra, epistolae diriguntur, mittuntur litterae, arrident promissa, minae tonant: datur sententia: quod penitus contra Deum est, irrevocabiliter definitur. Et ecce dant vocem suam in clamoso silentio, in corde occulti versipellis singula haec. Nam livor invidiae dicit: absit ut mihi praeponatur ille; nam erit mihi dedecus grande. (0598D) Quem hucusque habui parem, et multoties inferiorem, non decet me esse superiorem. Minor est aetate, non erit in dignitate maior. Scientia imperitus, sermone et impeditus, acute sentientibus, et nitide proferentibus indignus plane ut praesit. Non in eo sanguinis generositas nitet: non habitudinis corporalis aptitudo. Quidni cathedrae turpabit decorem? Inglorium admodum in sublimi sedere tam vilem. Spei quoque haec vox est: Ecce de praelati tractatur electione. Puto, quod cadet sors super me. Mirum, si etiam mecum, vel mentio de alio fit. Quem enim mihi dabunt in ea accedere, ne dicam praecedere? Primum quippe aliquo modo superfluum; secundum autem omnino iniustum. Quis enim mihi par, quisve similis? (0599A) Nam maiorem ab aliquo quaeri, quid nisi stulto est ipsum labore consumi? (Exod. XVIII, 18.) Et o quis dabit mihi in manu mea omnem populum istum, ut veniant ad me omnes, qui habent iudicium, et iuste iudicem? (II Reg. XV, 4, 5.) Et quis est, qui me assumendum non censeat, nisi qui me ignorat? Et o quam felices, qui me praepositum sibi habebunt? O quanta, et qualia facturus sum ego, tam nova, quam magna; quam multa, tam insolita? Quis ea faciet, si ille ego non sum? Indignum profecto et me non assumi, et haec non fieri.

VII. Sed cadit quam saepe a spe sua, qui huiusmodi est, et alius fungitur officio suo, ut vigilando somnium se vidisse vel sero deprehendat. (0599B) Cupit sibi, et datur alteri; quod sibi sperat, alius accipit, et fortassis de quo minus sperabat, quemque minus amabat, iuxta illud, quod dudum Aman in libro Esther legimus contigisse. Aestimabat siquidem, quod neminem nisi ipsum honorare vellet rex; dedit pro se, sciscitante rege, sententiam, quam ingemuit datam, quam contra spem in se mox vidit esse completam. Et quantum putas additum dolori, cum quod sibi sperando desideravit, desiderando speravit, illi vidit conferri quem super homines omnes odio habuit? Illum denique ipsemet honorare compulsus est, quem morti ignominiosae tradere super vitam quodam modo gloriosam dilexit. Sic utique multoties dignitatis sublimitas sui solet appetitores contemnere, appetere contemptores; a volentibus elongare se, nolentibus sese ingerere. (0599C) Et timor quid dicit? Sentiens quoque, qui disciplinae abhorret rigorem, de ipso, qui diligit eum, fieri mentionem, timore inerti prosternitur; quem concussum atque contractum idem incitat timor, ad resistendum magnis apud eum et intra eum vocibus clamans in hunc modum: Absit omnino, ut fiat hoc: Vir quippe sanguinum est, et vir Belial (II Reg. XVI, 7) . Sine affectione est, absque foedere, sine misericordia, turbans pacem, deturbans quietem. Animus eius semper in lite est, et uterus eius praeparat contentiones. Dentes eius, arma, et sagittae, et lingua eius, gladius acutus (Psal. LVI, 5) . Evertet cunctos domesticos suos superatus ab ira, ut opprimat eos. (0599D) Formidini sibi vult esse universos, neminem amori. Excoriare sibi commissos, melle dulcius habet; nec aliquem sinet esse quietum. Unum est, quod locutus sum; quia subiectis istum praeficere, oves lupo pascendas committere est: nolite hunc constituere ducem populi, ne carnes comedat humilium, et animarum sanguinem bibat. Disperget, non congregabit: numerum in subiectis modicum faciens, et fructum in eis nullum requirens.

VIII. Sed quaenam est vox, quam mollities profert? Sane tria haec praecedentia mala resistere solent, ne dignus admittatur; instare vero quartum istud solet et insistere, ut assumatur indignus. (0600A) Instat autem et resistit hoc modo: Ecce homo sine querela, homo pacis et quietis, iucundus homo plane, qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in iudicio (Psal. III, 5) : Misericors et suavis est, benignus et dulcis, nesciens irasci. Accipiamus eum, fovebit nos et favebit nobis. Loquetur nobis placentia (Isa. XXX, 10) ; nec resistentem inveniemus eum illicitis desideriis nostris. Non discordabit a nobis, quidquid illud fuerit, quod nos voluerimus. Nobis praeerit ipse, sed velut umbra; nam re nos eius erimus praelati. Praecipiemus pro libito, et ipse obediet etiam sine mora; non enim aliter audebit facere. Titum se nobis exhibebit, non Timotheum; lenem, non asperum; tranquillum, non turbatum. Non corripiet, nec redarguet nos; placebit enim ei, quidquid fecerimus. (0600B) Et ut finem loquendi omnes pariter audiamus (Eccl. XII, 13) : aptiorem eo nobis non inveniemus praelatum, nec etiam inter mille, unum. Hi itaque, inter quos haec quatuor mala sunt, non mihi videntur ad saniorem congregationis canonicae partem pertinere. Sed vos, fratres, non sic.

IX. Obsecramus vos in Domino Iesu, ut, cum ad faciendam electionem convenitis, eam secundum Deum faciatis electionem, in quantum vobis et scientia nosse, et facultas ministraverit posse. In primis vos obnixe hortamur, et per tremendum nomen Domini obsecramus, ut quidquam, quod contra Deum sit, nullus penitus vestrum in ea requirat; nec privatum aliquem, si forte, quod absit, habuerit, vel amorem, vel odium attendat. Non, inquam, amorem, ut admittatur qui indignus esse non dubitatur: non odium, ut excludatur qui dignus agnoscitur. (0600C) Si enim, quod longe absit a vobis, eligere volueritis aliquem ob ullam, verbi gratia, consanguinitatem, vel amicitiam carnalem, vel propter aliquam aliam, quae contra Deum sit, causam, ut vobis sub eo remissius agere licitum sit: et culpam nimirum gravissimam incurretis, et quod cum spe desideratis, et desiderio speratis, nequaquam postmodum acquiretis. (0600D) Nam ille vobis postea longe austerior erit, quem sub spe tali admittitis, quam aliquis alius foret, quem timendo excluditis, ipso suaviter disponente, qui comprehendit sapientes in astutia sua [eorum], et consilia pravorum dissipat (Iob. V, 13); ut quod non recta intentione vestra quaeritis, recta eius dispositione agente, non inveniatis; et quod contra eius beneplacitum fugitis, per eius iudicium incurratis. Haec enim omnia quam saepe hoc modo videmus accidisse. Et ideo ablata de medio omni et violentia cogente et astutia surripiente, illum admittite, quem vel commune omnium consilium et assensus decreverit admittendum; vel, si forte ob devitandam contentionem omnes simul interesse consilio non expedit, ille incunctanter eligatur, quem sanior pars congregationis canonicae secundum Deum, et Regulam vestram, atque iuxta ordinem vestrum iudicaverit eligendum. (0601A)

X. Quod si quaeritis, quaenam sit aestimanda sanior pars esse congregationis, ego quidem non puto partem semper numerosiorem esse saniorem; sed illam potius, quam etsi paucitas reddit modicam, cognitio tamen veritatis, amor virtutis, et rectitudo intentionis exhibet sanam. Haec namque spiritualis, et vera cordis sanitas est, quod verum est, cognoscere; quod bonum est, diligere; et in utroque illi soli, qui summa Veritas et Bonitas est velle placere. Talibus itaque electio committenda est, talium etiam electio approbanda, confirmanda et rata habenda; qui, quantum ad humanum dumtaxat pertinet examen, qui secundum Deum eligendus est, sciunt, et eumdem incunctanter eligunt: et solius Dei causa id agunt. (0601B) Hi autem, quibus in electione et caecitas cognitionem tollit veritatis, et cupiditas aufert amorem virtutis, et vanitas rectitudinem adimit intentionis, licet eis multitudo conferat numerositatem, tamen veram mihi non videntur habere sanitatem. Unde monachorum quoque Pater et dux scilicet Benedictus de abbatis electione ita scribit. In abbatis, inquit, ordinatione illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem sibi concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars, quamvis parva congregationis, sanior consilio elegerit. Praemissa oratione devota studiose, et diligenter decernite inter vos de persona, quam quidem eo sollicitius discutere vos oportet adhuc eligendam, quo minus reprehendere vobis licet iam electam. (0601C) Stultum namque, et gravius, quam aliquod bellum intestinum semper reprehendere, quem te oportet iugiter talem habere; quia incassum super deformitate viri sui mulier conqueritur, cui lege nuptiarum indesinenter adhaerere compellitur. Ante igitur vobis deliberandum est, et post perseverandum; eoque ad sustinendum perseverantia subsequens facilior et fortior erit, quo maior et perspicacior in praecedenti deliberatione circumspectio fuerit. Habetis itaque, quae sit aestimanda sanior pars congregationis canonicae, et qualiter Patris vestri successores sint eligendi; quibus ut obediatis, professio vestra obnoxios vos constituit, et debitores.

XI. Ecce, fratres, quousque in his duodecim sermonibus perducta est locutio nostra, disponente ipso linguam nostram, sine quo quidquam boni, ne dicam agere vel loqui, sed nec cogitare valemus. (0601D) Ostendimus vobis, prout potuimus, quis sit ordo noster, quis habitus, quaeve vera professio; et cum tripartitum hoc nos insigne venustet; qualiter primum nos sublimet; quid nobis secundum figuret; et quomodo nos tertium liget. Tria quoque bona haec et alia quaedam in nobis decorant, sanctificant et roborant, lectio, actio, oratio: tria haec. Et lectio quidem illuminat; actio vero impinguat; oratio quoque inflammat. In uno istorum alterna pro loco et tempore successione, tenere se debet exercitium nostrum; quatenus et primum nobis conferat claritatem, ut quod verum est, evidenter agnoscamus; et secundum nostram in nobis operetur utilitatem, ut quod bonum est, viriliter agamus, et tertium internam nostris infundat visceribus puritatem, ut ad id, quod beatum est, ardenter suspiremus. (0602A) O verum, o bonum, o beatum! Primum a nobis fugat errorem; secundum a nobis eliminat teporem; ad tertium vero conscendimus in nobis per amorem. Nam lectio studium clarificat; actio exercitium fecundat; oratio desiderium inflammat. O studium, o exercitium, o desiderium! Et studium sapientiae, exercitium iustitiae, desiderium gloriae. Sapientiae, propter claritatem intra teipsum; iustitiae, ob utilitatem ad proximum; gloriae, ob felicitatem apud Deum. (0602B) Haec dicenti mihi, occurit memoriae, quod tria quaedam erant dudum in tabernaculo Moysis extra velum, tam pretiosa, quam sancta; et haec erant: candelabrum, mensa, altare (Exod. XL, 20, 22, 24) . In candelabro lumen, et erat ad illustrationem; in mensa panis, et fuit ad refectionem; in altari thymiama, et emittere solebat ex se suavitatis odorem. Et quid in homine tenebrosa illuminat, nisi acutum studium sapientiae? Si dubitas, utrum illustret sapientia, interroga sanctum David, et dicet tibi, quod declaratio sermonum Domini illuminat, et intellectum dat, sed parvulis (Psal. CXVIII, 103) . Et quid hominem internam suam procul pellendo maciem spiritualiter impinguat, nisi necessarium exercitium iustitiae? Quod autem strenuitas bonae actionis quaedam sit quodammodo pinguedo internae refectionis, ipse te Dominus certum reddat, qui de seipso dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius (Ioan. IV, 34) . Bonus sibi cibus, bonum opus. (0602C) Et quid suave in nostris coram Deo, intimis fragrat, nisi cum pura oratione desiderium aeternae gloriae? Quod vero quaedam suavis coram Deo thymiamatis fragrantia pura oratio sit, Psalmista certos nos reddat, qui Dominum alloquens, dirigi petit orationem suam, sicut incensum in conspectu suo (Psal. CXL, 2) . Et ipsum desiderium quoque oratio est, iuxta illud: Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17) .

XII. In exteriore, fratres, adhuc Moysi tabernaculo sumus. Quis est iste Moyses? Christus. Ipse enim est, qui accepit verba vitae dare nobis (Act. VII, 38) ; quod audivit a Patre, loquens nobis. Et sanctum quidem hoc tabernaculum est, tamen extra velum est. (0602D) Est namque sancta Ecclesia, quae adhuc peregrinatur in hoc mundo. Est et sanctus ac religiosus hic status vester; quia et exterius tabernaculum dicitur sancta. Itaque quandiu in eo manetis, habete candelabrum, per quod illustrati videatis; habete mensam, in qua refecti pinguescatis; habete denique et altare, in quo cum suavissimo interni desiderii amore vestrarum Deo orationum thymiamata offeratis. Ut autem lectio fructuosa sit, necesse ut pura eam meditatio et comitetur et subsequatur. Nam legere, et non intelligere, negligere est. Similiter quod per lectionem, quae praecedit, in te illuminatum est, oblivio confestim exstinguit, dum illud succedens nulla in sua illustratione recordatio custodit. (0603A) Egrediatur proinde apud te, imo in te, ad meditandum in agro sanctus Isaac (Gen. XIV, 63) : quatenus sincerum in conscientia possidens gaudium in Spiritu sancto, sacrae lectioni, indefaecata meditatione, insistas. Nonne ager iste una miro modo varietate, et varia sententiarum innumerabilium unitate ornatus quasi diversorum florum suave olentium et ineffabili decore fulgentium redimita est ornatu sacra Scriptura? Inter munda nihilominus animalia iuxta legem non mereberis computari, si iam deglutitum ad ruminum non revocas cibum (Levit. XI) . Cum ad lectionem in claustro sedemus, singuli in singulis iubemur, ex ordinis institutione, libris legere; nec nobis licet in quaestionibus faciendis nos inquietare; quia nimirum ut totum se sibi vindicare possit lectionis studium, necesse, ut sibi et quies secreta, et secretum non desit quietum. (0603B) Locus quippe lectionis et meditationis, et plerumque orationis, claustrum est. Unde generaliter apud nos institutum est, ut continuum in claustro silentium teneatur; ne sit impedimento tantis et talibus bonis, strepitus tumultuosae locutionis. Ita et boni operis exercitium quies debet silentii comitari: ut dum in bono opere manus occupatur, ab officio suo ipse quoque animus non relaxetur. (0603C) Puritati quoque meditationis insistere officium eius est, ut omnino a suo corpore vacet, licet suo corpus [officio deesse videtur] insistat.

XIII. Quamplures novimus viros religiosos in labore exteriori internae institisse meditationi, et quod hora lectionis in claustro de vitalibus sacrae Scripturae alimentis quasi comederant, hora quoque laboris volvendo et revolvendo quibusdam nodis continuae ruminationis arctius in memoria ligasse. Non sola utilitas corporalis in causa nobis esse debet, ut ad exteriorem laborem manuum exeamus; debet quoque una cum ipsa esse et spiritualis. Et ipsa quae est? Utique ut vacemus psalmis, ut meditationibus intendamus. Sed his duobus exercitiis insistere, disciplina nobis silentii dabit occasionem. Hinc nobis iubetur, ut pervenientes ad laborem, non multiplicemus inter nos signa; nec praesumamus loqui, nisi forte de ipso labore breviter, et necessario, et silenter cum priore seorsum a fratribus. (0603D) Ecce quod nobis in labore loqui conceditur; sed diligenter oportet, ut intueamur, unde loquamur, quando, quantum, qualiter, cum quo, et ubi. Si quaerit aliquis unde, utique de ipso labore. Si quantum, certe breviter. Si quando, profecto non nisi cum necessarium fuerit. Si qualiter, silenter quidem. Si cum quo, cum eo, qui prior est laboris. Si ubi, seorsum utique a fratribus. Utquid, fratres, haec tam subtiliter notamus? ut recognoscat unusquisque vestrum magis, quam agnoscat, contra ordinis sui statuta se agere, si in labore loqui praesumit, vel aliunde, vel plus, vel alio tempore, vel aliter, vel cum alio, vel alibi, quam hic expressum est. Signa etiam prohibemur multiplicare inter nos; ne scilicet cum quiescunt soni verborum, quae ipsum multoties solent internum cordis emollire rigorem, tumultuent notae digitorum. (0604A) Et quidem ne praecedat, nec comitetur multiloquium cordis, apparere non potest plerumque multiloquium in digitis; quia cum eorum multa locutio strepit, indicio evidenti est, quod nulla istos disciplina silentii constringit. Certe perfecti, qui in conventu sunt, viri sic signa debent abhorrere superflua, ut verba, subaudi superflua: ne se silere deputent, cum absque necessitate, et causa rationabili manum in linguam mutant. Cum repausamus, aliqua ad invicem facere signa prohibemur: nimirum, ut dum non est in opere manus, suo liberius, et expeditius operi vacet animus. Quod profecto facere non valet, cum internam eius quietem, signorum exterius se inferens tumultus devastat. Iubemur quoque et iuxta priorem repausare. Quare vos putatis? (0604B) fortassis ut quod eis competit, ad manum habeant: et qui custodire ordinem solliciti, et qui ad negligendum sunt proni: isti custodiam, testimonium illi. Ecce quod in opere nostro maturitatem silentii omittere non debemus quia et Apostoli praeceptum est (II Thess. III, 12) , ut cum silentio operemur. Absit semel, et iterum ab omni religioso conventu, qui opus manuum solet exercere, ut in labore silentium negligat. Cum enim iuxta Isaiam cultus iustitiae silentium sit (Isa. XXXII, 17) , ibi iustitiae culturam amittis, ubi silentii tenere rigorem omittis.

XIV. Oratio vero, quam tertium diximus exercitium, cui debent insistere coenobitae, eo sollicitius exercenda est, quo specialius ipsi omnipotenti Deo in eo praesentamur. (0604C) Qualiter vero orare debeamus, et psallere, suo nos ipse Apostolus docet exemplo; quod tale est: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) . Et ista super his B. Benedicti verba sunt: Ubique divinam esse praesentiam credimus, et oculos Domini in omni loco speculari bonos, et malos (Prov. XV, 3) . Maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus. (0604D) Ideo semper memores simus, quod ait Propheta: Servite Domino in timore (Psal. II, 11) . Et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8) . Et: In conspectus angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 1) . Ergo consideremus, qualiter nos oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. Et item, si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus, nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate, et puritatis devotione supplicandum est? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio; nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur.

XV. Hoc est triplex sanctae religionis exercitium, cui iugiter intendere debent coenobitae: in primo sibi ipsis consulentes; in secundo proximis suis assistentes; in tertio Deo semetipsos offerentes. (0605A) Sic in primo sobrie; in secundo iuste; in tertio pie vivunt in hoc saeculo, cum tamen non sint de hoc saeculo: secur proinde exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, dummodo existunt et in primo in seipsis clarificati, et in secundo proximis prompti, et in tertio Deo devoti. Ut autem et hoc addam, in quibus tria haec sanctae religionis exercere solent insignia, oratorium et claustrum, refectorium et dormitorium, auditorium et capitulum officinae sunt. In oratorio quoque praeceptum habetis Patris vestri ut nihil agatis, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; in quo nihil sedendo, vel stando, nihil ambulando, vel in aliquo motu vestro apparere debet apud vos, quod vel humanum, vel angelicum, aut etiam divinum offendat aspectum; sed quod vestram deceat sanctitatem. (0605B) Cum in omni loco vos deceat esse sanctos, sicut locis aliis hic locus est sanctior: sic et vos in eo decet esse sanctiores. Idcirco, prout vobis pia Dei omnipotentia administraverit posse, nihil coram his, qui vident in facie, ostendatis extrinsecus in gestu, vel aspectu non religiosum: nihil coram eo, qui ipsa cordis intuetur profunda, volvatis intrinsecus in cogitatu, vel affectu non purum; sed, clauso ostio, in cubiculo orantes Patrem vestrum (Matth. VI, 6) , sic intus, et extra vos habetote, ut quod apud vos sonat, auribus, atque quod apud vos apparet, aspectibus placeat humanis: et neutrum una cum his, quae intra vos revolvitis in ipsis penetralibus mentis, displiceat divinis. (0605C)

XVI. In claustro vero, uti superius breviter tetigimus, continuum ex antiqua institutione vester habet usus tenere silentium; ne sit illis impedimento strepitus locutionis, qui prout sua quemque eorum feret devotio, vel lectioni, vel meditationi, aut certe dulce habent intendere psalmis.

In refectorio vero in aspectu et gestu honesta diligenter maturitas, et matura nihilominus honestas custodienda est; observanda est et sobrietas in gustu: et ita, ut quidquam nec adsit superfluitati, nec desit necessitati. (0605D) Cohibendus est namque potissimum oculus ad mensam: restringendus quoque sub rigore disciplinae, et omnis membrorum singulorum illicitus motus; ut nec quae apud alios aguntur quisquam vestrum, cui id ex officio non competit, curiose perlustrando aspiciat; nec seipsum inordinate se habendo nimis notabilem praebeat.

Dormitorium locus est corporalis quietis: inter vos autem debet esse et spiritualis. In dormitorio quoque secum debent esse fratres; nulli, cui id ex officio non incumbit, quod pertinet ad alterum, curiose scrutari licet. Religionis in hoc honestatem non custodit, qui hora aliqua caput in dormitorio, vel vultum discoopertum esse permittit. Nullus ibi tumultus, nullus resonare strepitus debet.

XVII. Auditorium fratribus ingredi licentia concedit: sed cum necessitas exposcit. Lex quidem apud nos auditorii, ut non plures intra se, quam tres admittat. (0606A) Unus autem istorum prior erit, vel qui ab eo destinatus fuerit, ut duobus testis adsit; nisi ipsum forte Priorem plures convocare evidentis necessitatis causa rationabilis monuerit. Et talis super his a Patribus nostris promulgata institutio est. Auditorium sine licentia nunquam ingrediantur. Ibi non loquentur plures, quam duo simul praesente Priore, vel alio, quem ipse miserit: et hoc stando, nisi forte Prior pro aliqua necessitate plures sibi convocandos iudicaverit. Completo vero, pro quo ingressi sunt, cito exeant, nisi detineantur. Quare ibi plures loqui prohibentur, quam duo? Ne forte irritare, vel provocare se invicem multorum collocutio cogat; vel certe in malitiosam concordiam, seu, si ita congruentius dicitur, in concordiam malitiosam simul conspirent. Et quare coram Priore, vel quem ipse miserit? (0606B) Nimirum ut praesentiae suae et maturitate bonam locutionem commendet, et rigore malam compescat; vel certe, quod melius est, ne aliqua ibi mala sit, praecavere contendat. Cur putatis praeceptum esse, ut stando loquantur? Ne in nimis longam moram se locutio extendat. Paucis itaque auditorii conceditur ingressus, et tunc solum, cum fuerit necessarius. Esse quoque et eorum iubetur exitus festinus. Sed inter haec iugis nos certos experientia reddit, veram esse sententiam illam Ambrosianam: Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. (0606C) His profecto illi similes sunt, qui nulla expetente necessitate, sed sola fabulas contexendi intentione, auditorii nimis importune expetunt ingressum; et inibi morari, sicut eos non taedet, ita nec pudet. Stantes in eo fabulas garruli et verbosi tam dulce habent contexere, ut mora penitus carere, omnem, quam ibi faciunt, moram aestiment, et omnis morae nescii, vel obliti exire nesciant; quousque pulsato signo oratorium ingredi debeant. Miror eorum in auditorio tam fortes esse tibias, et sanas, quas in oratorio tam debiles conspicio, et infirmas: ut in fabulatione pene toto die infatigabiliter stare praevaleant in auditorio, qui sine magno gravamine vix in oratione usque ad finem unius psalmi stare possunt in choro. Unde ergo eis tam superflua haec, tamque longa locutio, nisi quia silentii ignorantia talis eis locutionis est causa illis proinde plerique iure possunt assimilari, quos B. Ambrosius scit loqui, cum tacere nesciant. (0606D)

XVIII. Quis est, vel esse potest in conventu tam religiosus, tamque sollicitus, cui aliqua ex his locis aliquando negligentia non subrepat? Idcirco officina sexta capitulum est, in quo iuxta tenorem ordinis, coram aliis districte, sed sine nimio rigore, pie, sed absque immoderata remissione, solet emendari, quod in superioribus quinque locis coram aliis contingit delinqui. In quo loco non plus horror debet, vel mora aliqua admitti litis, quam valet Satanas in beatudine coelesti perpetuo morari. Capitulum etenim humilitatis locus est, non elationis, accusationis, non excusationis. Pauci in eo, et ipsi rationabiles debent proferri sermones: et sic rationabiles, ut talem deceant locum. (0607A) Ipsi autem sunt, qui accusent, qui corripiant, qui absolvant, qui crudiant. Accuset sibi conscius seipsum, accusent fratres se, alter alterum; qui praeest corripiat, et correptos absolvat, et nescios erudiat. Hi sunt sermones, qui in capitulo habendi sunt. Cum autem in capitulo de negotiis exterioribus admittuntur sermones, non servatur plerumque censura disciplinae. Ipsa non servata indiscretis indulgetur loquendi licentia; qua indulta aliquid profertur, per quod ad iram audiens provocatur. Sic oriuntur iurgia, augentur rixae; sicque domus confessionis locus efficitur confusionis. Inter vos autem non passim omnibus, nec de omni re licet in capitulo loqui. Est super hoc enim institutio ordinis vestri, hunc habens modum. (0607B) In capitulo nunquam nisi ex duabus causis fratres loquantur; videlicet culpas suas, vel aliorum simpliciter dicendo, vel praelatis suis ad interrogata tantum respondendo. Nullus faciat clamationem super aliquem ex sola suspicione. Et paulo superius: Qui aliquem clamaverit, non quaerat circuitiones in clamore suo; sed aperte dicat: Ille fecit hoc. Sed et qui clamatus fuerit, mox ut audierit nomen suum, non respondens, in sede sua petat veniam. Et sancta quidem, et salubris institutio haec, et in clamante pariter, et in clamato; ut et ille scilicet moderate et veraciter accuset, et iste moderate tacens se non excuset. (0607C) Quod autem iubetur clamatus, audito nomine suo, nihil respondere, sed veniam petere; illius videtur potissimum humilitatem, ac mansuetudinem redolere, de quo legitur, quod sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut ovis coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Et de quo item habetur, quod cum accusaretur a multis, nihil respondit (Matth. XXVII, 12) . Et quae esset capituli humilitas, si unicuique clamato verbis se liceret excusare? Vel quae utilitas, dum constet geminari culpam, quae excusatur? Nonne ad hoc in capitulum venimus, ut et nosmetipsos accusemus, et ab aliis charitative clamemur, quo sic a nostris reatibus absolvamur. Illud utique humilitatis est, hoc autem utilitatis. Et quam foedum, quamque periculosum est, per vitium excusationis, et in loco humilitatis superbire, et in loco confessionis diffiteri, et in loco absolutionis in peccato arctius ligari. (0607D)

XIX. Sed aliquis forte eorum, qui haec mandata litteris lecturus est, sic me alloquens respondebit ad haec: Quae de excusatione dicis, ipse quidem, qui veraciter et charitative clamatur, bene debet observare; sed si is, qui malitiose et falso, ut nonnunquam evenit, accusatur, semetipsum excuset, nunquid in hoc peccat? Cui hoc modo occurret responsio nostra: Et si dicimus non magnum esse peccatum, quod se excusat iustus, dicere tamen possumus, non magnum esse meritum, quod se non excusat iniustus. Potest namque percipere veniam, et evadere poenam; sed illam, ad quam sancte et beate sublimantur, qui se non excusant iusti, nec gratiam meretur, nec gloriam. Illud utique bonum; hoc vero melius est. (0608A) Et ideo melius, quia perducit ad optimum. Scis utique, quod tres in die passionis Dominicae fuerunt in cruce suspensi: latro videlicet blasphemus, latro confitens, et ipse Agnus innocens. Et quid aliud putamus capituli rigorem, nisi quamdam crucis passionem? Sed in hac passione quidam sunt blasphemantes; quidam confitentes, quidam vero innocentes. Primi sunt rebelles, secundi poenitentes, tertii humiles. Primi merentur poenam; secundi veniam; tertii gloriam. Primos designat latro blasphemus; secundos latro alius et vere alius, quia non blasphemans, sed confitens; tertios innocens, et humilis Iesus. (0608B) Et cum in una eademque omnes passione sint, primus murmurat et fecit quod non debet; secundis orat, et facit quod debet; tertius pro aliis semetipsum immolat et facit plus quam debet. Cumque omnes accusentur, primus accusatur iuste, et suam nequitiam per superbiam defendens, ruit in infernum peccati; secundus non iniuste, sed culpam per confessionem agnoscens, et in voluntatem necessitatem convertens, per absolutionem praelati reconciliatus, et ex latrone martyr effectus, ingreditur paradisum Ecclesiae: tertius vero omnino iniuste, et suam non excusans innocentiam, per tacitum bonae conscientiae testimonium, per plenum omnis vanae gloriae contemptum, per invincibilem sui ipsius triumphum, etiam coelum animo conscendit. (0608C) Vides ergo, frater mi, quod quantum a passione latronis confitentis passio distat Redemptoris innocentis, tantum eius causa, qui malitiose, et falso accusatur, ab eius differt causa, qui charitative et veraciter clamatur; et sicut pares non sunt in merito, sic nec aequales erunt in praemio. Quod si se excusat iniuste clamatus, sicut non ruit per peccatum, si tamen excusationem eius permittit capituli rigor: sic nec ascendit per meritum; et dum in capitulo innocenter non punitur, in inferno quidem non damnatur; sed in coelo tamen sublimiter non coronatur.

XX. Est officina quaedam, quae in ordine septima est; in qua viri sancti, qui in conventu sunt, venienti Domino, et invenienti eos vigilantes, ac pulsanti confestim aperiunt (Luc. XII, 37) : cum de ea per mortem exeunt, pro senario praesentis perfectionis, ad septenarium pertingunt futurae quietis. (0608D) Ipsa est infirmitorium, in quo sic se debent coenobitae habere, ut suae in eo resolutionis horam tremendam secure possint exspectare. Ita singulorum infirmitatibus inclinet se, et condescendat misericordia per compassionem, ut nullam ordo sustineat dissolutionem. Non admittantur in ea ficti, qui cum sani sint, simulatam quamdam solent praetendere infirmitatem, sed et infirmi, cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent. Et quid sequitur? Nec cibi eos teneat voluptas iam vegetos, quos necessitas levarat infirmos. (0609A) Cogitent, qui sunt in infirmitorio, fratres, quod in loco isto solventur a corporibus animae rapiendae ad tribunal Iudicis; et recepturae iuxta id, quod in corporibus gesserunt, sive bonum, si malum (II Cor. V, 10) . Quidquid alibi deliquerunt, poenitentia condigna, et confessione pura hic emendare satagant: et, ut iam diximus, ita se habeant, ut terribilem exitus sui horam, et fidenter exspectent iam imminentem, et securi suscipiant praesentem. In his, fratres, meditatio vestra sit. In his continuum sit exercitium vestrum. (0610A) Haec via: ambulate in ea, nec ad dextram, nec ad sinistram declinetis (Isa. XXX, 21) . Hinc est, quod vobis ad memoriam in exordio primi sermonis, a quo iste in ordine decimus quartus est, illud Apostoli revocavimus: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis (Ephes. IV, 1) . Digne ambulate et vos, prout vos, adiuvante Deo, admonere curavimus; ut sic ambulantes de virtute in virtutem, digni sitis videre Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8.) viventem, et regnantem trinum et unum per infinita saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 14'
Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, SERMO XIII. De virtute perfectae obedientiae, et de singulari praerogativa ipsius: et qualiter votum obedientiae usque ad mortem in Christo, in professione Regulari intelligendum sit. <<<    
6382w 26.142484903336 s