Adamus_Scotus_cps2, De tripartito tabernaculo, 2a, 4HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De tripartito tabernaculo, 2a, 4'
Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 2a, CAPUT III. De loco qui Sancta, et de illo, qui dicitur Sancta sanctorum; quaeque in loco uno, quaeque in altero debeant poni. <<<     >>> CAPUT V. De atriis, et tentoriis atriorum, et quae in ipsis atriis ponenda sint. hide dictionary links

(PL 198 0687B) CAPUT IV. Quomodo cortinis et sagis praefati parietes operiendi sint; et qualiter pellibus arietum rubricatis, et hyacinthinis tectum debeat operiri.

(0687C)

LXXXI. Hoc itaque modo tribus tabernaculi parietibus erectis, columnis vero quinque in eius introitu ante tentorium eis appensum positis, et quatuor nihilominus columnis inter Sancta, et Sancta sanctorum erectis, et velo ante eas appenso; positis denique intra saepe dictos parietes, tam in Sancta, quam in Sancta sanctorum his, quae in eis erant ponenda, decem primum cortinas ex quatuor praefatis coloribus contextas, cubitos viginti octo in longitudine, et quatuor in latitudine cubitos habentes, ansulisque hyacinthinis lateraliter simul coniunctas supra parietes illos proiicio. Sicque totam domus latitudinem per transversum ex longitudinibus earumdem cortinarum operio; excepto uno ab utroque latere cubito, qui hinc inde cortinis deficientibus est discoopertus; quia latitudo domus per transversum triginta est cubitorum, decem videlicet in summo in aequalitate inter parietes, et decem in descensu utriusque hinc inde parietis, et cortinae in longitudine non habent nisi cubitos viginti octo. (0688A) Longitudinem vero tabernaculi, quae triginta cubitorum est, ex longitudine, quam ex se simul iunctae cortinarum faciunt latitudines, cooperio, et partem orientalem, ubi et introitus esse debet, et parietem occidentalem quinque hinc inde in descendendo cubitis, ex latitudinum cortinarum longitudine tego; quia decem cortinarum latitudines simul iunctae, longitudinem quadraginta cubitorum faciunt. Ex quibus, videlicet quadraginta cubitis, duobus parietibus, australi videlicet, et septentrionali, triginta, quia totidem in longitudine habent, deputantur; et ex decem qui supersunt, quinque parti orientali in descendendo, quinque deputantur occidentali. Quos vero illos cubitos cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt tam in oriente, quam in occidente, ab orientali simul, et occidentali latere ad invicem in medio utriusque hinc inde parietis induco, sibique mutuo ibi coniungo; sicque undique domum, excepto uno, ex omni parte iuxta terram cubito contego. (0688B)

LXXXII. Saga vero quia triginta in longitudine cubitos habent, proiecta super cortinas totam quidem tabernaculi longitudinem tegunt, et duobus in pariete occidentali cubitis, et totidem in parte orientali, easdem cortinas in descendendo excedunt; quia undecim sagorum latitudines simul iunctae quadraginta quatuor cubitorum longitudinem faciunt. Et quia his singulis sagis triginta cubitorum longitudo inerat, unum illum cubitum, qui ex utriusque parietis australis videlicet, et septentrionalis latere cortinis deficientibus iuxta terram hinc inde discoopertus fuit, ipsa ex toto operiunt. (0688C) Spatium vero trium cubitorum, quod in occidente deficientibus sagis usque ad terram pertingit, nequaquam discoopertum relinquo; sed, sicut paulo ante de cortinis ostendi, septenorum cubitorum saga, quae cessantibus parietibus australi videlicet, et septentrionali supersunt in occidente, ab utroque latere ad invicem adduco, et eis posteriora domus usque ad terram firmissime contego. Saga namque haec non tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum ea in medio parietis sese contingere facio; sed quia septenorum sunt cubitorum, medium parietis, qui non est nisi decem cubitorum in utraque parte duobus cubitis in medio, ubi sese contingunt, excedere sese facio; ac sibi invicem superposita, in occidentali pariete, ubi domus posteriora sunt, iungo. Hoc itaque modo occidentalem domus parietem sagis usque ad terram ex toto tego. (0688D) Simili etiam modo ex illis septenorum cubitorum sagis, quae cessantibus praedictis parietibus, australi et septentrionali movente supersunt, adductis eis ab utroque latere ad invicem, domus quoque anteriora usque ad terram firmissime contego; nisi quod duos illos cubitos, qui medietatem sagi faciunt, in eisdem domus anterioribus, ubi frons est tecti, duplico; ut duplicis ibi, ut Beda dicit, sagi munimentum sit, ubi solida parietis firmitas deest. (0689A) Videtis itaque ut arbitror, aperte, quomodo ex adductis ad invicem, et sese in medio parietis duobus cubitis excedentibus septenorum cubitorum sagis, quae cessantibus parietibus australi, et septentrionali tam in oriente ex utraque parte, quam in occidente ex utraque parte similiter supersunt, tam orientalem domus partem medietate sagi duplicata, quam occidentalem eiusdem domus parietem duobus cubitis, qui sese in medio eiusdem parietis excedunt, sibi invicem superimpositis usque ad terram cooperio, quia nimirum cortinae, et saga tot cubitis duorum parietum, australis videlicet, et septentrionalis longitudinem ex utraque parte et in oriente, et in occidente etiam iuxta terram excedunt, quot cubitos et in parte orientali, et in parte occidentali; in descendendo habent; hoc est cortinae quinque, et saga septem. Haec de cortinis et sagis.

LXXXIII. Adhuc autem duo facio operimenta, non quidem ad tegendos parietes tabernaculi, sed ad operiendum solummodo tectum eius, quorum unum ex pellibus est arietum rubricatis; aliud vero ex hyacinthinis. (0689B) Et hoc modo cortinis, et sagis, pellibusque rubricatis, et hyacinthinis tam parietes, quam ea, quae intra illos sunt, tego. Sed nec cortinae, nec saga, nec pelles, de quibus tam multa dicta sunt, oculo corporali in pictura, quae in plano iacet, videri possunt; quia et cortinae sagis undique ne appareant ut supra sufficienter ostensum est, exterius teguntur, et saga sub tribus parietibus in uno per planum iacentibus, et sub tentorio in pictura ad orientem iacente, quasi ex toto abscondantur, intelliguntur. (0689C) Et tectum parietum ipsis parietibus in plano picturae iacentibus non cernitur; sed haec omnia ita ut dixi, et cordis intellectu perpendere, et hoc modo fuisse in ipso visibili tabernaculo Moysi debent scire illi duntaxat, qui verbis Venenerabilis Bedae, quae de his ponit, fidem voluerint indubitanter adhibere.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De tripartito tabernaculo, 2a, 4'
Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 2a, CAPUT III. De loco qui Sancta, et de illo, qui dicitur Sancta sanctorum; quaeque in loco uno, quaeque in altero debeant poni. <<<     >>> CAPUT V. De atriis, et tentoriis atriorum, et quae in ipsis atriis ponenda sint.
822w 4.6800651550293 s