Adamus_Scotus_cps2, De tripartito tabernaculo, 3a, 1HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De tripartito tabernaculo, 3a, 1'
>>> Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 3a, CAPUT II. Quare in Aegypto populus Israel non aedificavit tabernaculum; et de tribus metallis, quae ad idem tabernaculum pertinebant. hide dictionary links

(PL 198 0743) CAPUT PRIMUM. De difficultate tertiae partis tractandae.

(0743B)

CXXXVIII. Quia vestra, Pater venerande, celsitudo evidenter agnoscit quod, sicut in significatione allegorica visibile illud tabernaculum Moysi, de quo multa iam dicta sunt, universalem electorum Ecclesiam designat; ita nihilominus idem tabernaculum in intellectu morali secretum exprimit mentis: parvitati meae adhuc iniungitis, ut sicut ex parte ostendi quomodo haec, quae coram oculo depicta sunt corporali, in allegoria ad universos sanctae Ecclesiae spectent filios, propter fidem communem, sic etiam ostendam quomodo et in tropologia ad singulos pertineant, secundum internam cordis puritatem. (0743C) Laboriosum opus, et mihi, fateor, non solum difficile; sed pene impossibile: cum mores discutere magis ad experientiae pertineat gustum, quam ad scientiae olfactum. Verumtamen iniustum omnino censeo, ut, in quantum ipse mihi, sine quo possumus nihil, vires ministraverit, his, super quibus me vestra praeceptio compellit, desit obauditio mea. Quae nimirum praeceptio vestra tam iusta est, ut eam merito exaudire debeam; tam sincera, ut velim; si tamen vestra oratio impetraverit, ut, quod volens debeo, et debens volo, etiam explere efficaciter possim. (0743D) Igitur sicut quaedam, quae de tabernaculo recitavimus, ad communem electorum Ecclesiam pertinere demonstravimus: ita quoque quomodo ad unumquemque nostrum quaedam ex his pertinent, prout possumus, demonstremus; ut, quemadmodum in nobis per fidem rectam clarificatus est intellectus, et sic per cogitationem devotam in nobis excitetur et accendatur affectus.


213w 1.5910670757294 s