Adamus_Scotus_cps2, De tripartito tabernaculo, 3a, 7HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De tripartito tabernaculo, 3a, 7'
Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 3a, CAPUT VI. De duabus partibus, in quas divisum erat tabernaculum Moysi; et quid per eas moraliter accipiendum sit. <<<     >>> CAPUT VIII. De gemina tabernaculi divisione; et quid ea quae in Sancta erant iuxta intellectum moralem: quid etiam ea, quae in Sancta sanctorum erat iuxta sensum anagogicum designent. hide dictionary links

(PL 198 0755C) CAPUT VII. Quod duae tabernaculi partes cum his quae in eis erant, iuxta sensum tropologicum geminum hominis statum designent.

CL. Non absurdum esse arbitror, si dicamus, quod ideo divisum erat tabernaculum Moysi, quia geminus est status noster: unus in praesenti, alius in futuro; unus in labore exsilii, alius in requie regni; unus qui dicitur Sancta, alius, qui Sancta sanctorum; unus in merito, alius in praemio; unus in afflictione, alius in consolatione; unus denique in via, alius in patria. (0755D) Nunc quidem moramur in Sancta, sed necdum possumus pertingere ad Sancta sanctorum: quia nunc quidem, ut ait apostolus Ioannes, Filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus (I Ioan. III, 2) : quia mortalitatis nostrae velamine caecati, secreta illius infernae et supernae patriae gaudia perspicere non valemus. Nunc, inquam, in Sancta sumus; quia in quibusdam modo sumus sancti, sed quando pertingemus ad Sancta sanctorum, in omnibus erimus sancti. Modo quaedam scimus, non omnia, quia in multis caligamus. Quaedam possumus nunc, non omnia: quia in multis debilitamur. In quibusdam modo iusti sumus, non in omnibus: quia in multis offendimus. Et in quibusdam temperantes sumus, non in omnibus: quia in multis excedimus. Ecce quatuor principales virtutes: prudentia, fortitudo, iustitia, temperantia. (0756A) Prudentia, quae nos illuminat; fortitudo, quae roborat; iustitia, quae exornat; temperantia, quae modificat. Ex quibus quidem virtutibus quaedam modo habemus: sed multa nobis adhuc deesse videmus, quae omnia in alia vita, quam Sancta sanctorum designant, plene habebimus. Et idcirco has quatuor virtutes non in Sancta, sed in ipsa Sancta sanctorum intra velum super ipsas columnas posui, quae ante idem velum erectae sunt: quia nunc quidem ex parte sumus prudentes et fortes; ex parte iusti et moderati; sed cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XV, 10) . Tunc enim sciemus sine dubitatione, poterimus sine debilitate; iusti plene erimus, quia in nullo offendemus; temperantes plene, quia in nullo excedemus. (0756B) Hae namque quatuor virtutes aliter in laboribus et aerumnis vitae huius a nobis: aliter in coelis servantur ab angelis et animabus sanctis. Ibi namque Deo regnanti, qui praesens videtur, subditum esse, iustitiae est; nullum bonum Deo praeponere, vel aequare, prudentiae; Deo firmissime cohaerere fortitudinis; nullo defectu noxio delectari, temperantiae. Hic autem quod agit iustitia in subveniendis miseris, quod prudentia in cavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non erit ibi, ubi nihil mali erit.

CLI. In aureis vero earumdem columnarum capitibus uno ductu per transversum scribo haec duo verba: Cognitio Dei. (0756C) Quia in claris mentium suarum intellectibus, quas illa capita aurea designant, plene quique electi Deum in coelesti patria cognoscent. Ut enim ait propheta: Non docebit quisquam proximum suum dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait Dominus (Ier. XXXI, 18) . Ad exordium vero prioris verbi tres gradus pono: quia plenam electi sanctae Trinitatis notitiam habebunt. Plene etenim tunc, quantum pertinet ad creaturam, scient et quid sit Patri gignere, quid Filio gigni, quid Spiritui sancto procedere; quid denique in deitate una, et Trinitas personarum et unitas sit substantiae. Deorsum vero in argenteis columnarum basibus per transversum scribo: Indesinens laus Dei. (0756D) Quia omnes tunc electi Dei in hoc quasi fundamento specialiter subsistent, ut laudes hymnorum in aeternum conditori decantent. Per decorem namque argenti, nitor verborum, quae in laudes Dei sine fine proferent, debet intelligi. Et in prima basi quinque gradus pono, quia quinque sunt, pro quibus Dominum in aeternum laudabimus: videlicet creatio nostra, redemptio, liberatio, protectio, beneficium quod nobis impendit. Creavit namque nos, redemit, liberavit, protegit et benefacit nobis. Creavit non existentes, redemit perditos, liberavit captivos, protegit infirmos, benefacit indignis. Creavit, inquam, nos in divinitate, redemit in humanitate, liberavit a captivitate, protegit in praesenti infirmitate, benefacit in aeterna felicitate. (0757A) Ipse enim Creator noster est, Redemptor, liberator, protector, et benefactor. Creationi eius debemus quod sumus; redemptioni, quod reparati sumus; liberationi, quod vocati sumus; protectioni, quod iustificati; beneficio, quod magnificati. Hae sunt misericordiae Dei, quas in aeternum cantabimus, annuntiantes veritatem eius in ore nostro. De quibus videlicet quinque plana ut arbitror et sufficiens in libro, quem nuper composuimus, cuius est titulus De dulcedine Dei, habetur eruditio. In ipso etiam velo hic quatuor columnis appenso per transversum haec verba scribo: Coelum ineffabili pulchritudine ornatum. Ut enim Venerabilis Beda sensit, hoc velum coelum designat. (0757B) Dicit namque de eo: Quod autem idem velum de hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta pulchra varietate contextum est, quis non videat etiam iuxta litteram pulchritudini coelestis congruere visionis? Et addit: Si enim decorem, inquit, flammasque astrorum, si multifariam nubium speciem, si ipsam irim consideras mille trahentem, adverso sole, colores; nonne videris tibi multo plures, et pulchriores, quam velo tabernaculi intextae sunt, inditas coelo colorum notare picturas? Et haec de columnis quatuor, quae intra velum sunt; haec etiam de capitibus earum aureis et basibus argenteis; haec de velo eisdem columnis appenso, iuxta sensum anagogicum, breviter dicta sint.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De tripartito tabernaculo, 3a, 7'
794w 0.87676811218262 s