Adamus_Scotus_cps2, De triplici genere contemplationis, 7bHOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 7b'
Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, § VII. - Cur nesciat homo in hac vita, utrum odio, an amore dignus sit. <<<     >>> § VIII. - Rerum creatarum magnitudo Deum, cuius magnitudinis non est finis, loquitur. hide dictionary links

(PL 198 0825B) § VII. - Mirabili dulcedine ac favore Deus etectos suos sic dirigit per temporalia, ut non amittant aeterna.

(0825C)

Haec te generatio quaerit, Domine Deus: quia et eam ad te quaerendum excitas, consecrans eam arrha tua, et dedicans pignore tuo, et insigniens munere tuo: quam dulciter amaricatam, et amara dulcedine evacuatam, et divisione vitiorum, et ortu virtutum rectae fidei annulo, et bonae operationis dotas armilla; ut eam postmodum a terrore horrendi iudicii tui immunem faciat eiusdem et armillae ostensio, et annuli (Gen. XXXVIII, 18) . Senem tuum, Domine Deus; senem, inquam, tuum David Abisag calefacit (III Reg. I, 1, 2) : quia sanctam electorum Ecclesiam contemplatio accendit. Cui profecto Davidi plures aetatum dies habenti, id est, multa virtutum opera possidenti, vestimenta nequeunt conferre calorem; quia cum operiretur vestibus, ut legitur, non calefiebat (ibid.) . Et quid sunt, Domine, terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? (0825D) Sed in eis tui omnino non calefiunt electi, renuente consolari anima eorum: sed memores sunt tui, et delectantur (Psal. LXXVI, 4) , et iucundantur interim in abundantiae tuae suavitatis memoria; donec eiusdem suavitatis possint perfrui praesentia. O quam magna multitudo, quamque multa magnitudo dulcedinis tuae, Domine! Quam nunc quidem abscondis timentibus te, quam et quandoque perficies sperantibus in te (Psal. XXX, 22) . Et o quam suavis, quamque dulcis es in electis tuis, Domine Deus. Omnia namque non solum bona, sed ipsa etiam mala sua eis cooperari facis in bonum; ut te eos semper et ubique, et omnia quae circa eos sunt ad eorum salutem disponente, etiam id eis contingat prodesse quod etiam aliquando visum est obesse, idque eis ad felicitatis accedat augmentum quod eis visum est accidisse ad eiusdem felicitatis detrimentum. Eorum siquidem et debilitatem roboras, o potentia Deus! et ignorantiam illuminas, o sapienta Deus! (0826A) et aptitudinem eis confers, o benignitas Deus! o, inquam, sapiens et benigna potentia! o benigna et potens sapientia! o sapiens et potens benignitas! O Trinitas una et unitas terna! O, inquam, Trinitas, et unitas creatrix, Trinitatis et unitatis creatae robur, lumen et dulcedo; Pater, et Fili, et Spiritus alme!

Considero haec, Domine Deus meus; considero, inquam, haec et hilaresco. Video haec et exsulto. Cerno haec et tantam etiam de me spem concipio, ut et me quoque esse unum ex eis audeam sperare. (0826B) Haec namque diligenter intuens, me quidem, non meis aliquibus intervenientibus meritis, sed sola tua gratuita gratia intra electorum tuorum consortium firmiter spero admittendum, ita ut illam etiam ad me viri sanctissimi audeam trahere sententiam, quam de se, suisque coelectis dixit; eamque de me dico: Nunc filius Dei sum, et necdum apparuit, quod ero. Scio quia, cum apparuerit, similis ei ero: quoniam videbo eum, sicuti est. (I Ioan. III, 2.) Et unde mihi, Domine, ista spes; ut me tantillum, et talem, audeam sperare tibi similem futurum? Procul dubio, ex incomprehensibili amoris dulcedine, quo nos tam gratuito, tamque stabiliter amplecti dignaris. Unde et animam meam per contemplationem beneficiorum multimodorum, a te mihi multimode collatorum, ad laudem tuam incito et dico: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. (0826C) Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur, ut aquilae iuventus tua. Faciens misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas. Miserator et misericors Deus: longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur: neque in aeternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras. (0826D) Quomodo miseretur Pater filiorum: misertus est Dominus timentibus se (Psal. CIII) . Et quam apta similitudo! qualis pater erga filios suos, talis ipse erga electos suos.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 7b'
627w 3.8961899280548 s