Adamus_Scotus_cps2, De triplici genere contemplationis, 10HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 10'
Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, § IX. - Vas electionis Apostolus in prototypum datur. <<<     >>> § X. - Deus filiis regni sui iratus, misericordiae tamen recordatur. hide dictionary links

(PL 198 0801B) § X. - Strepitus omnis, vocumque blandientium sonitus verbi illius, quod Deus est, euphoniam nos docet.

(0801C)

Post haec omnia, o omnium Creator, Domine Deus! quae corporalibus meis apparent, et subiacent obtutibus; et quae mirabiliter multa, magna, et pulchra oculi quidem mei deprehendunt, sed quam multa, quam magna, quamque pulchra sint, omnino non comprehendunt; arripiunt me aures meae, seque intendere cogentes, sic me alloquuntur et dicunt: En quot tibi genera vocum repraesentamus? Aperio aures meas, Deus meus, et influunt in eas voces multimodae, et soni diversi. Audio vehementes flatus ventorum, horribiles strepitus tonitruorum, maris undas tumentes. (0801D) Audio varias et similes in simili genere avium, et brutorum animantium voces; multimoda instrumentorum musicorum genera dissonanti quadam consonantia, et consonanti voce dissonantia; sibi dissentiendo mirabiliter consentientia, et consentiendo dissentientia. Et primo haec omnia, Domine Deus, quam grata, quam iucunda, quam dulcia, quamque suavia sunt hominum verba, hominum auribus intelligibilia: per quae linguae motu, labiorum strepitu, mediante aurium auditu, et mentis afficiente intellectu, homini alteri suum et velle, et nolle, et scire, et posse, seque totum alter aperit homo! (0802A) Per haec consolatio fit in adversis, consilium in dubiis; eruditio de nescitis, revelatio de secretis, apertio de occultis, quaestio de ignoratis, responsio de interrogatis, prohibitio de malis, praeceptio de bonis, concessio de mediis, persuasio de perfectis, recordatio de praeteritis, mentio de praesentibus, praefatio de futuris. Et alloquor haec omnia, et dico eis: Quid sonatis, vel quid dicitis de Deo meo? (0802B) Et respondent mihi, et dicunt voce magna: Nihil in nobis simile Verbo illi excelso et immenso, quo erat in principio, et apud Deum erat, et Deus erat; Verbo increato, creanti omnia, immobili, moventi omnia; Verbo non in tempore facto, sed ab aeterno genito; Verbo sine tempore disponenti tempora, et temporalia; sine loco, loca, et localia; Verbo, cui nihil praeteritum, nihil est futurum, sed omnia sunt praesentia; Verbo, quod ex ore Altissimi prodiit (Eccli. XXIV. 5) , quod cor Patris eructavit, quod sine linguae motu, sine labiorum strepitu et angelum et hominem docet scientiam; Verbo non transeunti, sed manenti et permanenti; Verbo voces infundenti animae fideli dulcisonas; canenti ei in aure interiori per symphoniam spiritualem tonum dilectionis Dei et proximi; fidei, spei, et charitatis Dei: tonantis diatessaron prudentiae, fortitudinis, iustitiae, et temperantiae: diapente quinque mundorum sensuum; ut nec visum inficiat vanitas, nec auditum curiositas, nec olfactum voluptas, nec gustum edacitas, nec tactum impuritas. (0802C) Ad extremum vero, ut extra, et intra homo componatur, suavi vocis melodia verbum hoc in aure cordis diapason decantat: praedictas quatuor principales virtutes in his, de quibus modo diximus, quinque sensibus per effectum operis apparere faciens, quasi diatessaron diapente coniungens, et ex eis diapason componens. Suavis itaque est melodia nostra, et admodum suavis; sed longe suavior est huius verbi euphonia, per quod sumus nos, et ipsum est Deus tuus. Sed non invenies, nisi quaeras supra nos; quia et ipse fecit nos.


464w 1.7140610218048 s