Adamus_Scotus_cps2, De triplici genere contemplationis, 21HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 21'
Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, § XX. - Sic homo mundum universum accepit in fomentum necessitatis, ut post haec reciperet consummationem felicitatis. <<<     >>> § XXI. - Quidam ex creatura rationali, occulto, sed iusto Dei iudicio, sic destinantur ad poenam, ut nunquam eorum opera acceptentur ad gloriam. hide dictionary links

(PL 198 0806A) § XXI. - Inter spiritum creatum, et increatum: verbum hominis, et verbum Patris aeterni, analogia investigatur, et antilogia.

Alloquor igitur spiritum meum, et dico ei: Quid es tu? Et respondet mihi: Spiritualis quaedam, et invisibilis substantia sum; simplex, et immaterialis: a communi omnium Creatore ex nihilo creata; corpori ad illud vivificandum infusa. Cui ego: Quomodo corpori ad eius vivificationem infusa es? (0806B) Non ei, inquit, particulariter infusa sum; uti per partes in singulis sim eius partibus divisa; ut maiorem mei partem maior ipsius pars capiat: minorem vero mei, minor sui; sed in toto simul corpore tota sum, et in singulis eius partibus tota. Quod nimirum per hoc aperte potest intelligi, quia cum quaelibet particula corporis laeditur, totus ego spiritualis doleo; nec totus ullatenus dolerem, nisi totus ibi essem. Quandiu enim in qualibet particula corporis sum, vita eiusdem particulae sum; quia quandiu eam inhabito, et inhabitans eam vivifico; sum igitur cuilibet parti, id est, in qua vita sum, et simplex, et immaterialis, et indivisibilis sum. Imo quia sum, patet profecto, quia cum in qualibet parte sum, non per partes, sed totus in ea sum. Totus in illa parte, totus in ista, totus in singulis eius partibus, totus in toto corpore. (0806C) Cui, inquam: Si hoc in te vere est, nunquid sic cogitabo de Deo meo: ut cum et ipse spiritus sit, totus in omnibus sit quae creavit, et totus in singulis? non sic, inquit, cogitabis de Deo tuo. Ego namque corpori substantialiter infusa sum, quia quando in corpore substantialiter sum, extra corpus substantialiter non sum; et quando extra corpus substantialiter sum, in corpore substantialiter non sum: quia non possum simul substantialiter esse in corpore et extra corpus. Verbum autem tuum sic in omnibus, quae creavit, est, ut sit etiam extra: quia cum in omnibus sit, a nullo prorsus comprehenditur, quia incomprehensibile est. (0806D) Si enim verbum hoc, quod transeunter profertur, et transeunter prolatum etiam transeunter auditur in omnibus, ad quas pervenit, auribus totum, ac simul est, et totum, ac simul in singulis, non partim in aure ista, partim in illa, sed totum in ista, totum in illa, idem etiam totum in singulis, et idem totum in omnibus: quare non Verbum istud, quod in principio erat, et apud Deum erat, Verbum quod Deus erat, quod erat in principio apud Deum (Ioan. I, 1 et seqq.) . Verbum, per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil quod factum est, Verbum, in quo vita erat, Verbum non transiens prolatum, sed permanens ab aeterno genitum, etsi longe dissimili modo totum, in omnibus, quas condidit, creaturis est, et totum in singulis: non partim in ista, partim in illa, sed totum in ista, totum in illa: idemque totum in singulis, et totum in omnibus? (0807A)

Nec sic illud dico in his, quas condidit, esse creaturis; ut denegem et ibi nunc esse illud, ubi fuit, antequam ab eo quidquam esset creatum: et ubi foret, quamvis omnia, quae creavit, esse desinerent. Sed improprie de eo et fuit, dico, et erit. Quia dicens, fuit, tempus innuo praeteritum; et, erit, signo futurum: cum ei quidquam nec in fuit transeat, nec in erit eveniat: cui nulla in se vel praeterita, vel futura, sed omnia praesentia sunt. Igitur Deus tuus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ibi nunc est, ubi non quidem fuit, sed ubi est, antequam ab eo quidquam creatum esset; et ubi non erit, sed ubi est, etsi universa quae condidit esse desinerent. (0807B) Sicut enim nec in multis, quae fecit, vera se multiplicavit unitas; nec in magnis, quae condidit, summa se auxit immensitas: sic profecto nec, quamvis eamdem multa, et magna esse prorsus desinerent, incommutabilis se minuet aeternitas: quia nec vere unus numerum, nec immensus augmentum, nec aeternus ullum ullatenus suscipit defectum. Nam si verbum hoc transeunter prolatum et auditum, de quo superius dictum est, nec maius in se, quantum ad se est, quando ab omnibus, ad quas pervenit, auribus percipitur; nec minus, quando a solo ore profertur, et a nulla aure auditur; sed unum ac idem, quantum ad se est, et quando auditur ab auribus multis, et quando a nulla: quare non et Verbum Dei Deus, quod plenum seipso est; nec minus est, licet omnia esse desinerent; nec maius in eo, quod in omnibus, quae creavit, est? (0807C) Sicut enim qui ab aeterno est, esse non incoepit, quando omnia fecit: ita qui in aeternum est, esse non desinit, etsi omnia, quae creavit, ex nihilo, in nihilum redigit. Haec de eo, quod dictum est, quia Deus in omnibus, quas creavit, creaturis est.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 21'
740w 4.7640509605408 s