Adamus_Scotus_cps2, De triplici genere contemplationis, 22HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, De triplici genere contemplationis, 22'
Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, § XXI. - Quidam ex creatura rationali, occulto, sed iusto Dei iudicio, sic destinantur ad poenam, ut nunquam eorum opera acceptentur ad gloriam. <<<     >>> § XXII. - Ex hac triplici theoria animae contemplatrici totidem accedunt charismata. hide dictionary links

(PL 198 0807C) § XXII. Ad investigandum Creatorem nulla sufficit similitudo creaturae.

Nec plena tamen et sufficiens haec de verbo hominis, ad Verbum Dei est comparatio: quia ad loquendum de Creatore nulla prorsus sufficit similitudo creaturae. Non enim quidquam in corporali, vel spirituali creatura est; quod plene ostendat spiritum illum increatum, corporum et spirituum omnium Conditorem. Nam quamvis spiritus rationales, immortales sint: sed eius quodammodo respectu, immortales non sunt. (0807D) De quo verax veraciter Apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) . Non solum autem, sed licet multa, magnaque, et corporalia, et spiritualia sint; ei quodammodo non sunt. De quo per beatum Iob dicitur: Ipse enim solus est (Iob. XXIII, 13) . Solus ergo ille, secundum Paulum, immortalitatem habet: cum et spiritus rationales immortales sint. Solus ille, secundum Iob, est, cum et multa alia tam corporalia, quam spiritualia sint. Et ideo nihil in spiritibus immortalibus, eius immortalitati; nihil in creaturis existentibus, ipsius essentiae plene simile. Quia nec rationales spiritus vitae non vivificatae, sed vivificantis respectu vivunt: nec illius aeternae essentiae respectu, quae universis, quae sunt esse tribuit, creaturae quodammodo ullae sunt. (0808A) Itaque quomodo in universis, quas condidit, creaturis sit, non potest quidem plene comprehendi, sed debet credi: quia nec debet temere discuti; et si discutitur, non valet investigari. Non ergo sicut ego spiritus creatus in toto corpore meo totus, et in singulis eius partibus totus sum: sic Deus tuus, qui et ipse spiritus quidem; sed increatus est, totus in omnibus suis est creaturis, et totus in singulis: quia ego, ut iam superius confessus sum, cum in corpore sum, extra corpus non sum, et cum extra corpus sum, in corpore non sum; Deus autem tuus, cum est intra, est extra, et cum est extra, etiam intra est. Ipse namque, ut iam dictum est, intra omnia est, sed non includitur; extra, sed non excluditur: supra, sed non excluditur; subtus, sed non substernitur.


305w 1.0310139656067 s