Adamus_Scotus_cps2, Epistola AdamiHOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Epistola Adami'
hide dictionary links

Epistola Adami

(PL 198 0791C)

Dilectissimo, et illustrissimo, atque in Christo complectendo conventui canonicorum omnipotenti Deo in ecclesia Praemonstratensi famulantium frater ADAM, Dei, servorumque Dei humillimus servus, modicum id, quod sum, si quid tamen sum. (0791D)

Librum, o vitae venerabilis viri! de triplici tabernaculo compositum vobis absentes absentibus transmisimus, quem praesentes praesentibus promisimus. Et munus quidem modicum, non modica tamen devotione transmissum. Ipsum igitur donum ex affectu donantis libra vestrae penset aequitatis. Nam dignum et iustum est ut nequaquam parvum ipsius vestra apud se habeat aestimatio munus, cuius in vestrae cogitationis oculis magnus est animus: quia ibi nullo modo modicae valet apparere mensura quantitatis, ubi quidquid est, ipsa in se transfert et absorbet plenitudo totius. (0792C) Quia vero pro eo, quod materia, de qua agebamus, fuit non mediocriter profunda, multa nimirum occurrerunt dicenda. (0792D) Praedictum igitur librum in tres partes distinximus, suasque eisdem partibus congruentias proprias sigillatim apposuimus: ut plene cognito singularum compendio, ipsum, licet admodum prolixum, in ipsa consequenter lectores nostri apud se cognitione perfecte comprehenderent totum. Et prima quidem pars de visibili illo et antiquo Moysi tabernaculo tractat; secunda, de tabernaculo Christi: quod est sancta electorum Ecclesia; tertia vero, de tabernaculo Spiritus sancti: quod est pia, et fidelis anima. Ad tabernaculum primum pertinet historia; et est in ipsa rei gestae veritate. Ad secundum, allegoria; et est in catholica fidei non fictae credulitate. Ad tertium, tropologia; et est in interna secretae conscientiae puritate. (0793A) Primam et secundam partem in se continet pictura; in ipsa sui planitie qualiter vetus illud tabernaculum Moysi cum his, quae ad illud pertinebant, in re factum fuit, et dispositum: statim in exordio secundae partis ostendens, quantum in ipso plano valet ostendi. Atque post hanc ostensionem, quomodo universa illa visibilia tabernaculum Christi, quod est Ecclesia, per significationem exprimant, in eadem parte invenietis. In parte vero tertia, praedicta, sub significatione morali ab ipsa inchoatione, visibilia repetuntur: et qualiter ad tabernaculum Spiritus sancti, quod est pia et fidelis anima, pertineant, demonstratur; atque non adversae significationum moralium diversitates per varietates colorum ac distinctiones graduum, congruenter notantur. (0793B)

Praefatum itaque librum coram vobis legi facietis, ipsamque nihilominus picturam, versis ad orientem campis illis in quibus depicti sunt imperator Constantinus et apostolus Petrus; ad eamdem etiam plagam verso atriorum introitu, ac Sancta sanctorum, ut ad occidentem Sancta sanctorum respiciant, coram vobis extendetis: quatenus percipiatis tam quae depicta sunt, visu, quam quae scripta sunt auditu; quae in se continent secunda et tertia pars libri. Ipsam quoque picturam competenter sibi invicem coaptabitis, ostendentes hoc modo nec visa ab auditis, nec audita a visis in aliquo dissidere; sed ea sibi invicem concorditer in omnibus cohaerere. (0793C) Verum quia haec omnia hoc modo agere non otiosorum est, sed occupatorum: non pigrorum, sed studiosorum, utpote quibus ad ista vacare peramplius, ac perfectius vacat, compendiosam quamdam ex horum omnium multitudine, et ad intelligendum apertam poteritis excerpere summam: quam et facilitas det evidenter per intelligentiam agnosci, et brevitas tenaciter in memoria retineri. Sic enim minus acutis et perspicacibus; sic etiam circa alia distentis, et in aliis detentis, potissimum expedit: quia facile, et aperta in sui comprehensionem intelligentia, et in sua tenacitatem memoria pauca admittit. (0793D) Sedentibus itaque vobis in summo silentio et habentibus tam aures erectas ad librum quam oculos apertos ad picturam, illo, quo paulo ante docuimus modo coram vobis extensam unus vestrum, assumpta virga in manu, ad invicem visa et audita summatim coniungat; sicque lingua exponendo ad intellectum quae scripta sunt, et virga ostendendo ad oculum quae depicta sunt, sibi invicem ipsa cohaerere, et pendere ex invicem, vos certos hoc modo reddat. Igitur et in medio ipsius plani in quo tabernaculum depingere volo, et caetera omnia, sicut habentur in libro, ab eodem secundo capite secundae partis, usque ad finem tertiae partis, qui est et terminus libri, singula luculenter exposita reperietis. Si quoties tamen his vobis intendere delectat, et audire universa, quae in eisdem duabus partibus prolixe habentur, et videre quidquid in pictura annotatum est, ad easdem duas partes attentius vacandum est. Quando vero, aliis occupationibus obstantibus, horum non poteritis intendere universitati, compendiosa, de qua superius mentionem fecimus, summa sufficiat vobis. Et haec breviter de libro illo, cuius titulus est, de triplici tabernaculo, quem vobis una cum pictura iam transmisimus. (0794A)

Alium vero librum, de triplici genere contemplationis intitulatum, nunc vobis cudimus; qui de eo tractat, quod Deus in semetipso est incomprehensibilis, terribilis in reprobis, dulcis quoque, et suavis in electis. Siquidem super multa operum Dei magnitudine, magnaque eorum multitudine obstupescimus, quomodo videlicet singula quaeque in genere suo, quinque nostris corporalibus sensibus sese offerentia et inferentia, in diligenti inspectione naturarum suarum, voce magna et clamore valido, quod universitatis quidem Conditor et dispositor sit, dicunt; sed qualis, vel quantus sit, prorsus non definiunt. (0794B) Secreto quaerentes intra nos, qualis sit futura vita sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) , inhiamus ore cordis in superna fluenta fontis vitae: his suavibus stimulis affectus nostros excitantes, et illuc pennis desideriorum volantes. Interdum etiam impiorum peccatis indignantes, et eorum poenas timendo considerantes, suspiramus in fragilitatibus nostris, et respiramus in misericordiis Conditoris. Sic modo nostram reprobationem pertimescentes, modo vero electionem sperantes, misericordiam et iudicium Deo decantando, cogitationum nostrarum dentibus, tanquam superiore et inferiore mola comminuere solemus. (0794C) Sed inter universa profunda haec super damnatione quidem reproborum non minus terribiliter, quam mirabiliter movetur, timore maximo concussi, et stupore validissimo turbati: dum suorum intentissimo speculationis oculo hinc scelerum enormitatem, hinc suppliciorum consideramus aeternitatem. Nam quando vel de ipsius Dei magnitudine, vel de iustorum cogitamus salvatione, et illam nimirum venerando mirari, et istam suavibus suavium cogitationum ulnis delectabile, et admodum dulce habemus complecti. Ut tantam quippe maiestatem pulvis tantillus miretur, non mirum; et ut Creator optimus creaturam egregiam tam excellenter a se conditam et iustificet per meritum, et glorificet per praemium, nobis nequaquam videtur non pium. Et ideo nullo modo non pium: quia ad hoc eam videtur creasse, ut sicut primum accepit esse ab ipso, ita et beatum perciperet esse in ipso. (0794D) Caeterum quando de perditione reproborum cogitamus intra nos, timor non mediocriter et tremor veniunt super nos, et contegunt nos tenebrae, anxie, in quantum audemus, ad invicem queritantes: et conquerentes quomodo, et quare universitatis ille Creator, qui omnia potest, quae vult, et nihil omnino nisi quod bonum est, vult; creaturam ad imaginem et similitudinem suam conditam permittit, ut in peccatum cadat, quo postmodum digna sit ut in supplicium ruat: cum veraciter constet eam, sicut nec bonum posse agere, nisi ipso et aspirando praeveniente, et adiuvando prosequente: sic nec malum in eo duntaxat, in quo nunc est, statu omittere, nisi eo retinente; nec admittere, nisi eo permittente. (0795A) Sed haec cogitationum dentibus aliquantulum conterentes, et in eorum contritione eisdem hebetatis dentibus, ea magis igni venerando humiliter reservantes, quam discutiendo temere glutientes, omni prorsus et interrogationi nostrae responsione et inquisitioni denegata inventione, in hanc vocem prorumpere compellimur: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius? (Rom. XI, 33.) Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? (Rom., XI, 33, 34.)

Itaque circa haec tria libri huius materia et intentio versatur; quia de eo tractat, quod Deus et in seipso est incomprehensibilis; et in reprobis terribilis; et in electis amabilis. (0795B) Hinc autem est, quod eum de triplici genere contemplationis intitulavimus, ut et primae nos contemplationis consideratio illuminet; et secundae humiliet; et tertiae demulceat. (0796A) Illuminet, ne ignoremus; humiliet, ne superbiamus; demulceat, ne desperemus. Vos quoque, o vitae venerabilis viri, quos specialiter elegimus, ut vobis potissimum, qualecunque nostrum desudet ingenium: sic hunc, quaesumus, legatis librum, ut in eo non tam proprietatibus verborum, quam venis intendatis sensuum; magisque attendatis quod dicimus, quam quomodo dicimus. Quem idcirco per confessionem Dominum alloquendo composuimus; quia iste, ut quibusdam videtur, dicendi modus legentium multum excitare solet affectum: in quo si quid prudentia vestra aliter quam dici debuit dictum invenerit, nullo modo absque emendatione dimittat. (0796B) Omnipotens Deus sua gratia vos protegat, domini mei venerandi, et amici in Christo dilecti, diesque vestros in sua pace disponat; atque ab aeterna damnatione vos eripi, et in electorum suorum iubeat grege numerari: et consurgentes diluculo, offerre holocaustum pro filio vestro. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Epistola Adami'

1331w 12.882174015045 s