Adamus_Scotus_cps2, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 4HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 4'
Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, CAPUT III. Capitulum, in quo culpae fratrum proclamantur, non nisi superbia et iracundia delusis infestum est, nec id carcer et ergastulum, sed porta paradisi et ianua coeli dicendum est. <<<     >>> CAPUT V. Magnitudo et obligationis gravitas in mandatis etiam ex praecipientis auctoritate colligendae sunt. Nihil ad haec spernendum, sive parvum sive magnum sit, quod praecipitur. hide dictionary links

(PL 198 0851A) CAPUT IV. Multitudo et asperitas mandatorum, quae a superioribus eduntur, religiosum movere non debent, cum vox praecipientis superioris vox Dei sit. Denique crimen non est deesse quibuscunque mandatis superiorum, sed ea contemnere, etc.

(0851B)

Ratio. Unde adhuc gravaris?

Anima. De multimodis praeceptis seniorum.

Ratio. Quales tibi videntur esse in praeceptis suis?

Anima. Omnino indiscreti. Imperant quae volunt, non quae debent. Praecipiunt secundum suam voluntatem, non secundum rationem. (0851C) Et cum ipsi vix extrema quaedam faciant, leges nobis duras et valde difficiles ad libitum suum promulgant, alligantes, ut Dominus dicit (Matth. XXIII, 5, 4) , onera gravia et importabilia, et ponentes in humeros nostros; ipsi autem extremo digito suo nolunt ea movere.

Ratio. Nimis audacter tangis christos Domini; nimis praesumptuose in eius prophetis malignaris; nimis superbe ponis in coelum os tuum. Et quia nimium de tuo robore confidens, arcam Domini manu contingere [cod. Mel. attingere.] praesumis, ideo etiam ictu ab eo mortali percuti mereris. Noli igitur seniorum tuorum vitam scrutari; noli eorum actus discutere; noli eorum conversationem licet malam reprehendere. (0851D) Scito te eorum auditricem, non iudicem; et eorum iussis obtemperare per obedientiam, non eorum vitam condemnare [debere.] Nescis quia praecepta eorum praecepta Dei sunt? Nescis quia vice summi pontificis praelati tibi praesunt? Nescis, quia qualescunque ipsi sint, eorum successores sunt quibus dictum est: Qui vos audit, me audit; et qui vos spermit, me spermit? (Luc. X, 16.) Nescis quia non est potestas nisi a Deo? quae autem a Deo sunt, ordinata sunt. Itaque qui resistunt potestati, Dei ordinationi resistunt. Qui autem resistunt (Rom. XIII, 1, 2) , quod sequitur, avertat a te omnipotens Deus.

Anima. Sic utique dicunt, cum eis non paremus, damnationem nos nobis acquisisse, quia in crimen nos asserunt inobedientiae corruisse, peccatum nos mortale commisisse.

Ratio. (0852A) Verum dicunt: Nonne legisti, quia quasi peccatam ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere? (I Reg. XV, 23.)

Anima. Quis ergo poterit salvari?

Ratio. Qui humiliter et prompte et perseveranter obedit.

Anima. Et quis omnia seniorum suorum et praecepta admittere, et prohibita potest omittere?

Ratio. Quis pro impossibilitate condemnatur? Et tu, quando [cod. Gem. Tamen et quando] tibi impossibilia a praelato tuo iniunguntur, si te relevare noluerit, ut beatus Benedictus dicit, de Deo debes confidere, et quod iubetur cum humilitate et fide aggredi.

Anima. (0852B) Certe tam multa nos iubent, tam multa prohibent, quod nec numero teneri possunt, nec memorari.

Ratio. Nec aliquem pro oblivione nimis crudelem iudico. Et tamen timere potest, si Deum in oblivione praeceptorum praelatorum tuorum oblivisceris, ne forte ab eo oblivioni tradaris.

Anima. Valde durum est, quod dicis, dum sic nos in praeceptorum transgressione plene non excusat vel impossibilitas, vel oblivio.

Ratio. Et quis, quaeso, in transgressione condemnatur nisi propter solum contemptum? Si enim per oblivionem tibi forte, ut senioribus tuis vel in praeceptis vel in prohibitis inobediens sis, peccasti quidem sed venialiter; si tamen reatum tuum quantum debes, agnoscis et humiliter confiteris, et digne pro eo satisfacis, et de caetero te emendare satagis. (0852C) Quod si per contemptum et superbiam, per inflatiotionem et iram, et per tumorem, et per rebellionem, per elationem et murmurationem, quod absit! abiicis iussa seniorum tuorum, peccatum nimirum admisisti grande nimis, et si in eo perseveraveris, mortale erit et damnabile.

Anima. Durus est hic sermo (Ioan. IV, 61) : si haec ita sunt, de maximis haec [cod. Gem. hoc] praeceptis aestimo debere intelligi.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 4'
537w 6.4230909347534 s