Adamus_Scotus_cps2, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 10HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 10'
Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, CAPUT IX. Nihil turpius et homine religioso indignius, quam cutem molliter fovere, lautitias ciborum appetere ac denique ventrem Dei loco habere. <<<     >>> CAPUT XI. Silentium religionis veluti murus et propugnaculum est, sine quo diu verae pietatis studium nequit persistere. hide dictionary links

(PL 198 0857B) CAPUT X. Vigiliae magni faciendae sunt, propterea quod animan rerum divinarum contemplationi aptiorem reddant. Contra defugienda religioso officia, curarum seminaria, nisi aliud obedientia praecipiat.

Ratio. Si adhuc aliquid gravat te, innotesce.

Anima. Gravare me multum solent vigiliae.

Ratio. Valde mollis et tenera, et libera es, quae nihil pati potes; imo potes [cod. Mel. posses], sed non vis. Et certe vigilias non debes parum diligere, quae te ad spiritualia meditanda elevant et levem reddunt et habilem. (0857C) Et certe si horas dormitionis constitutas conserves, non habebis, quod de vigiliis iuste conqueri possis; quia sufficere tibi debent horae dormitionis constitutae.

Anima. Ita est.

Ratio. Sed vide ne adhuc aliquid sit unde gravaris. Quid vides?

Anima. Video obedientiarios nostros.

Ratio. Quid tibi de eis videtur? Nunquid etiam statum eorum affectas? Nunquid et eorum occupationibus implicari desideras?

Anima. Ex occasione obedientiarum suarum multa habent oblectamenta, multa solatia multaque relevamina [cod. Gem. levamina], quae ego claustralis habere non possum.

Ratio. (0857D) Si eorum gravamina pensas, eorum nimirum relevamina [ibid., levamina] non affectabis [ib., effectas] . O quot labores et afflictiones in corpore, curas et sollicitudines et perturbationes et angustias abbas et priores tui, sacrista et cellerarii et caeteri officiarii perferunt in mente, a quibus omnibus tu libera et aliena es? Ipsi namque omnes servi tui sunt, tu vero eorum dominaris. Ipsi ministrant, tu vero ministraris. Non habes necesse de cibis et vestibus, nec quae aranda, quae seminanda, vel quae plantanda, quae colligenda, quae aedificanda et quae agenda, quomodo quae adsunt expendenda, vel quae desunt acquirenda sint, esse sollicita; quia haec et caetera omnia necessaria ipsi tibi procurant. (0858A) Vide ergo utrum eorum statum, quantum ad te duntaxat pertinet, debeas desiderare, quae tantum distas ab eis, manens in claustro, quantum et a famulis dominus in domo et ab ancillis domina in thalamo.

Anima. Bene haec omnia a te dicta sunt.

Ratio. Etsi bene dico, non tamen haec ita dico, quin patiaris iugum occupationis tibi imponi, quando ob domus tuae necessitatem tuus id tibi praelatus imponere decreverit. Statum namque tuum etsi laudo, illorum nimirum non reprehendo; quia sic Mariae pars asseritur optima, ut tamen Marthae non negetur bona. Et licet proprium officium sit Mariae in domo sedere, tamen ad praelati sui praeceptum aliquando egreditur, si tamen ei dicitur: Magister adest, et vocat te (Ioan. XI, 28) .


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 1, 10'
374w 2.3025069236755 s