Adamus_Scotus_cps2, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, 1HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, 1'
>>> Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, CAPUT II. Exponitur formula professionis in ordine Praemonstratensi usitata, et explicatur quid voveant qui conversionem morum suorum et loci stabilitatem vovent. hide dictionary links

(PL 198 0859) CAPUT PRIMUM. Finis, quo motus in religionem ingressus est religiosus, ob eius oculos perpetuo observetur, diligenterque expendat, qui Deo in professione voverit.

(0859A)

Ratio. (0859B) Quaeso te, o anima mea, vide vocationem tuam; totis viribus insiste; omni studio insta; omnibus modis conare: ut in vita et conversatione tua appareat pura intentio, Dei solius intuitu et non mercedis desiderio. Solius Dei intuitu saeculum reliquisti et humilitatis habitum assumpsisti. Imprimis ante omnia et super omnia, quaecunque tibi seniores secundum Deum vel praeceperint vel prohibuerint [cod. Mel. Seniores rationabiliter vel praecipiunt vel prohibent, tam, etc.], tam obedienter tam hilariter, tam perseveranter accipe, amplectere et venerare ac si de coelis ipsius Dei ore praecepta essent vel prohibita. (0859C) Fratribus vero tuis et sociis et verae fraternitatis affectum et moribus quibus potueris et tibi licuerit sanctae utilitatis impende obsequium; ut semper et ubique in Deo proximis et in proximis placeas Deo; hoc modo professionem tuam implebis: hoc modo vota tua Domino reddes, quae distinxerunt labia tua.

Anima. Quia modo se occasio intulit, vellem libenter ut mihi professionis ordinem sigillatim et aperte exponeres; ut tandem scias quid sciam, quid debeam? [f ut tandem sciam quid debeam.]

Ratio. Dic mihi, quae in professione tua verba continentur, ut ea tibi consequenter exponam.

Anima. (0859D) Professionis meae verba haec sunt: Ego frater N. offero et trado me ipsum Ecclesiae Dei, et promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem in hoc loco [cod. Gem. in loco] secundum Evangelium Christi et apostolicam institutionem et secundum canonicam regulam beati Augustini. Promitto etiam obedientiam usque ad mortem in Christo Domino N. praedictae Ecclesiae Patri et successoribus eius, quos sanior congregationis pars canonice elegerit. Ecce haec sunt quae promisi.

Ratio. Vere multa sunt, quae debes, quia multa sunt quae promisisti. In eo quod temetipsam Ecclesiae Dei tradidisti in omni quod es, in omni quod scis et in omni quod potes, eidem te Ecclesiae ad omnem utilitatem, ad omnem fidelitatem debitricem te agnosce. Hoc est enim Ecclesiae Dei tradere te ipsam, non solum quidquid boni habes, sed etiam quidquid boni es, quidquid boni scis, quidquid boni potes eidem Ecclesiae impendere. (0860A) Nam in quantum ei ad necessitatem suam tuum vel esse vel scire vel posse adimis, in tantum ei temetipsam tollis. Ideo discurre, festina utiliter et fideliter quodcunque potest manus tua instanter operare, quia alligata es verbis oris tui. (0860B)

Anima. Et si nihil aliud promisissem, hoc solum multum esset.


388w 1.9959399700165 s