Adamus_Scotus_cps2, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, 6HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, 6'
Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 2, CAPUT V. Pluribus ostenditur, peccata religiosorum non nisi propriis praelatis esse confitenda, nec quemquam facile ab hoc absterreri debere metu publicationis et infamiae. <<<     >>> CAPUT VII. Conclusio operis, in qua quisquis religiosus iubetur fervens, in omni bono opere constans, humilis et sanctus esse, etc.hide dictionary links

(PL 198 0869C) CAPUT VI. Nihil magis in religione necessarium est quam mutua inter praelatos et subditos dilectio. Quid de privatis operibus pietatis sentiendum?

Anima. Aperte ex vobis potest sciri quia valde necesse est illam partem esse sanam, cui praelati debet electio [uterque cod. praemitti.] permitti. Nescio quid modo plus dicam de hac re. (0869D) Sed inter omnia quae ad viros religiosos pertinent, hoc scis valde esse necessarium ut plenam et summam secundum Deum dilectionem et familiaritatem [cod. Mel. familiarem.] inter se habeant praelatus et subiectus. Quotidiano hoc experimento disco. Quoniam enim non solum magis, sed etiam tantum mihi necesse est diligere quantum eum, cui nostras non solum actiones, sed etiam cogitationes et locutiones [cod. Gem. debeo] debemus revelare: secundum cuius solius arbitrium debeo vivere, quem sicut ipsum in omnibus in quibus Deo contrarius non fuerit, debeo audire, quem si in aliquo superbe et pertinaciter non contemno, non potero perire.

Ratio. Ita est, ut dicis, et quantum tu ei debes, tantum ipse tibi. Et certe difficilius est ei, reddere quod debet quam tu quod debes ei. (0870A) Facilius namque est tibi humiliter subesse quam illi praeesse utiliter tibi, regi sine querela quam illi regere sine superbia, tibi obedire sponte quam, illi imperare discrete tibi, corripi sine furoris vesania quam illi corripere sine tumoris contumelia, tibi confiteri, quam illi absolvere, tibi satisfacere, quam illi satisfactionem iniungere; et, ut multa brevi sermone concludam, longe ei difficilius est tibi in corde et corpore fideliter et plene procurare, quam tibi procuratione acquisita uti. Unde, ut tuus tibi praecipit Augustinus: non solum tui sed etiam ipsius miserere, qui quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur.

Anima. Bene dicis. (0870B) Sed vellem libenter scire quid iudices de privatis orationibus quas solent nonnunquam quidam in his conventibus exercere?

Ratio. Non solum orationes privatas, sed etiam omnes privatas devotiones, quae bona pro Deo intentione exercentur, ut per eas de bono communi nihil contingat imminui, devotiones, inquam, bonas privatas quidem iudico, sed eis communes ubique praepono. Et ideo sive orationibus, sive vigiliis, sive abstinentiis, sive laboribus, denique privatis devotionibus insistas, tunc solum eas utiles tibi aestima, cum in nullo vel ea quae in communi exercenda sunt imminuunt, vel pacem cohabitantium perturbant. (0870C) Nam propter pacem et voluntatem fratris tui, tuam nunquam debes utilitatem charitati praeponere [cod. Gem. praemittere]. Cum enim nunquam malum debeat perpetrari, tunc etiam saepius bonum salubrius exercetur, cum ab eo pro pace et voluntate fraterna ad tempus cessatur. Nam ut exempli causa de multis proferam unum, tunc fortasse missam devotius cantas, quando idcirco non cantas, ut fratri tuo, qui desiderat cantare, cedas! qui forte cantare non posset, si tu cantares. Sic itaque modo mirabili fit ut dum ab uno bono ad tempus propter charitatem cessas, duplex bonum tibi acquiras: unum videlicet, ut dum de te tam humiliter et de fratre tuo tam sublimiter sentis, ut devotionem eius tua meliorem et sanctiorem credas; aliud vero dum ei charitative [cod. Gem. charitatem] cedendo et humiliter obsequendo tam sollicitus fueris servare unitatem spiritus in vinculo pacis. (0870D) Et quod de hoc uno dixi, etiam de caeteris huiusmodi sanctae religionis exercitiis intelligendum est.

Anima. Bene et salubriter hortaris.


512w 0.85059094429016 s