Adamus_Scotus_cps2, Sermones, p1HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, p1'
>>> Adamus Scotus, Sermones, ADAMI PRAEMONSTRATENSIS SERMONES.hide dictionary links

PRAEFATIO IN HOMILIAS SEU SERMONES SEQUENTES MAGISTRI ADAMI Dicti Anglici. ORDINIS PRAEMONSTRATENSIS.

SUMMARIUM. - 1. Litterarum inventio adminiculatur memoriae. - 2. Earum utilis et necessarius usus. - 3. E suggestu proclamata iussus scripto committere. - 4. Diu avocatur ob parvitatis propriae, ac invidentiae alienae respectum. - 5. Sui depressio, Patrumque ac Ecclesiae doctorum sublimatio. - 6. Charitati suorum, atque auctoritati superiorum satisfacit. - 7. Nuncupat labores suos Ecclesiae Praemonstratensis canonicis. - 8. Quos diligit sine fictione, recolens beneficia sine adulatione. - 9. Praestatio retributionis possibilis. - 10. Homilia centum per annum distributae. - 11. Spiritualis et corporalis medici analogia. - 12. Scripta sua subiicit corrigenda. (PL 198 0091A)

I. Inter caetera, o vitae venerabilis viri, mihi in Christo dilectissimi, in quibus et sciendi, quae antiquitus acta, vel dicta sunt, et retinendi quam maxime quae sciuntur, vel materia vel occasio consistit, illud nimirum primum ac praecipuum est, quod in diversitate quae sub sole linguarum sunt, notae iamdudum inventae sunt litterarum. Siquidem dum sine ambiguo constat, quod sicut ex litteris syllabae, sic et ex syllabis dictiones, et ex dictionibus sunt orationes contextae, quo maior litterarum in nobis et evidentior notitia apparet: eo profecto consequenter in nobis et clarius contra ignorantiam scientia nitet, et firmius contra oblivionem memoria viget. (0091B) Hinc quoque in primo Etymologiarum libro Isidorus dicit: Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum. Quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. Et adiunxit: Usus, inquit, litterarum repertus est propter memoriam variarum rerum; nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. Et addidit causam: In tanta enim rerum varietate, nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria retineri.

II. Litterarum necessitas. Cum igitur res litterae indicent, cum verba nihilominus signent, cum et earum tanta vis sit, ut sine voce quoque loquantur nobis absentium dicta, patet procul dubio quod earum sit necessarius usus, dum per eas apud nos, quae scire, non retinere volumus [al. valemus], alligantur, quae solo auditu nec eruditio docere, nec memoria sufficit retinere. (0091C)

III. Sermonum scribendorum ratio. Inde quidem est quod quorumdam nostrorum tam coaequalium prece quam superiorum praecepto fatigare quam saepe parvitatem meam pulsando dignata est devotio; ut quaedam ex his, quae ad aedificationem coram positorum antea dixeram tam illorum quam istorum litteris mandarem. Et haec nimirum est causa [al. hac nimirum de causa], qua sunt, quaecunque scripta sunt, litteris mandata. (0092A) Quatenus pariter videlicet et qui cum voce habere non possent praesentem, haberent quoque loquentem, etiam sine voce absentem. Et memoriae nihilominus facile commendarent legendo saepe repetita, quae difficile in memoria retinere possent audiendo semel prolata.

IV. Obstacula bina: primum exilitatis propriae, secundum invidentiae alienae respectus. (0092B) Verum cum ita fuissem multoties tam prece, quam praecepto pulsatus, hinc rubore perfusus, hinc et timore concussus: hinc, inquam, super propria ignorantia erubescens, hinc quoque mordentes detrahentium linguas pertimescens, nequaquam omnino vel obsecrantibus acquiescere, vel iubentibus decrevi parere: sed tam illis diu quam istis resistens, nec illorum me permisi petitionibus flecti, nec istorum praeceptionibus compelli. Ecce quippe tunc levius iudicavi offendere benivolos non modo socios, sed praelatos, quam contra pusillanimitatem meam provocare malivolos. Quibus dum, qui dicit, displicet [al. qua dicit, displicent.] consequenter non aequo iudicio et quod dicit, non placet. Nec honori esse possunt, quae percipiuntur auribus verba, quando vilescit, quae oculis cernitur, persona. Cumque acuto linguae caedant gladio, quod coram est prolatum audiunt: sed multo nonnunquam crudelius in id debacchantur, quod exaratum in charta deprehendunt. (0092C) Dum vero livoris intrinsecus malitia torquentur, magis ubi eis reprehensionis quam aedificationis patere possit occasio rimantur: qua videlicet aedificatione mediante instruantur quanquam [al. quam quid vel quamque] illud salubre sit, quod eos et a malo retrahat impetuosos, et ad bonum excitet pigros.

V. Sui ipsius prae Patribus orthodoxis submissio. (0093A) Non solum autem, sed calamum arripere et propriae quoque dissuasit aliquandiu conscientia ignorantiae: quia dum in tantum superabundant vitales ac praedulces Patrum orthodoxorum deliciae, erubui, nec immerito, illis, qui ad eas non tam crebro quam iugiter sedent, insipidum meae paupertatis olus apponere, et inter torrentes limpidissimos lutosam paludem meam propinare. Quis enim id, nec iniuste, non omni censeret subsannatione dignum? unum quippe ac idem foret ac si talpa suffodiens, et caeca magis quam caecata aquilae se ingereret volanti, ut soli cum ea radiis non intuens inferret obtutus. Quod mihi in sentiendo acumen, quisve nitor in proferendo, quaeve in conversatione perfectio, ut quidquam apponendum delicatis ac copiosis in deliciis suis de sacco meo cilicino praesumerem? (0093B) Hoc autem eorum proprie proprium est, qualis non sum ego: quos et praedivites reddit aurum in acumine ingenii, et claros argentum in nitore eloquii, et ornatos lapides pretiosi in vita laudabili. Sed talis ego non sum. Sed pauper, obscurus et indecorus, utpote cui deest et profunditas sapientiae, et fulgor eloquentiae, et meritum vitae. In his itaque et huiusmodi excusatio mea, nec petitiones ad exaudiendum admittens [al. admittit], nec praeceptiones ad implendum complectens [al. complectitur].

VI. Superat et praecipientis auctoritas et petentis charitas. Caeterum sicut aliquando fortassis excusare me decuit, sic procul dubio semper recusare mihi non licuit, quia non minus damnabile hoc obstinationis, quam istud indicium probabilis foret humilitatis. (0093C) Id quippe dedit tolerabile exorati ac iussi humilitas; hoc autem procul pellere habuit et charitas petens, et auctoritas iubens. Ita quoque per omnia factum est. Magisque iudicavi cruentas in me detrahentium admittere manus, quam voluntatibus eorum resistendo vel sociales erga coaequales, vel filiales erga superiores non habere affectus. Attractus igitur et devictus, iactansque cogitatum meum in Domino, applicare coepi studio animum, et calamo manum (Psal. XLIV, 2) , et quae interim pro temporis congruentia, ac loci opportunitate occurrere poterant litteris, tam quae in publico antea dixeram, repetens, quam quae necdum coram dixeram superaddens expressi, et expressa vestrae potissimum charitatis sinceritati transmisi.

VII. Nuncupatio operis, et sui ipsius. (0093D) Vobis utique, vobis, inquam, o viri reverendi sincerae dilectionis ulnis in Christo complectendi, hoc specialiter opusculum dignum duxi destinandum, quos inter famulos Christi universos, sicut dignum et iustum est, in ipsius complector visceribus, mihi tenere et insolubiliter contrictos, quos et sanctarum unitor mentium Patris et Filii, et Spiritus sancti unus idemque cum eis Deus, compage veri amoris indeficienti, meo in se spiritui concessit esse unitos, vester [al. vestrum] ex toto esse desidero, si quid in verbo Dei valeo; imo si quid mihi datum est in aliquo exercitio spirituali, quod esse possit aedificationi. (0094A) Accipiat igitur sinceritatis vestrae dulcedo munus istud, omnino quidem exiguum, non exigua tamen dilectione transmissum: nullatenus aestimans, quod id valde vobis putem necessarium; sed ut ex transmissione coniiciat, atque perpendat; quem qualemve erga vos habeam in Domino affectum. Totus quippe semper, et ubique, et ad omnia inquantum et scientia nosse, et facultas contulit posse; in Christo vester sum, si quid tamen sum. Vester utique; vester, inquam, in obsequio famulus, in beneficio obnoxius, in eruditione discipulus, in adoptione filius, in pace catholica socius, in dilectione amicus; in ipso denique, qui Dominus est dominantium, conservus. An istud quis asserat magnum, quod me ex toto assero vestrum? Ego autem non contradicerem: si ipse magnus essem. (0094B) Nunc vero non me existimans esse aliquid, cum nihil sim, ne ipse me seducam (Gal. VI, 3) , sed potius sciens quid desit mihi, non magni aliquid me agere deputo, etiam cum me ex toto ad amandum colligo; qui me tantillum et talem, a tantis ac talibus, tantum ac taliter amari non ignoro.

VIII. Dilectio sine fictione, et beneficiorum recognitio sine adulatione. Cogitans siquidem apud me et recogitans, volvens ac revolvens, in quanto, et quali me in Domino complectamini affectu, dum hinc me praevideo tam indignum, hinc autem tanti apud vos habitum: super inaestimabili hac dilectione vestra erubesco, fateor, obstupescens, et obstupesco erubescens. (0094C) Neque enim in corde, et corde, sed coram Deo, in Christo, loquor: Testimonium mihi perhibente conscientia mea, in Spiritu sancto (Rom. IX, 1) , quem in veritate video, qualemque me ore confiteor, talem et in corde intueor; vilem me faciens, et in oculis nihilominus meis humilis existens. Sed nec ad lingendum linguam mihi assumo caninam in recordatione ac confessione eorum, quae mihi a vobis tam copiose collata sunt beneficiorum, agendo gratias vocem laudis emittens. Non autem [al. inquam] oleo vestrum caput impinguo, succum adulationis admittens. Quis itaque ego, aut qualis ego, vel quae domus patris mei (ut quidam ait [II Reg. VII, 18] ) in Israel, ut mihi talem, quam fructuosis comitantibus affectibus, et quidem copiosissime vestra in domo universitas sincerae largiatur dilectionis affectum? (0094D) Quis maiorem, quam ego, invenit gratiam in oculis omnium vestrum? et, ut aliquid amplius addam: quis etiam tantam? et quidem ita esse clamitare non cessat devotio universitatis vestrae, in eo quod parvitatem meam, et tam hilariter suscipit ad se venientem; et tam pie tractat apud se commorantem, et tam invita dimittit a se recedentem. Quando enim non de eius causata est absentia, hilaris effecta de praesentia, sicut laetata de accessu, sic et contristata de discessu?

IX. Quae condigna beneficiorum retributio. Reddat vobis Dominus vicissitudinem [al. vicem] hanc, in cuius conspectu capilli etiam electorum suorum ad remunerationem, et numerati sunt. (0095A) Nam ut condignam ego vobis remunerationem impendam, longe superexcedit pauperiem meam, nisi forte ad rependendam in aliquo vicem, etsi valde modicam, suffragrari aliquatenus possit plena quam mihi scio non deesse, charitatis impensae et cognitio in corde, et confessio in ore. Scio namque et fateor me debitorem, scio nihilominus et fateor me condignum non esse posse redditorem: non ignorans quidem esse multum per omnem modum, quod a me acceptum est, sed et quia [al. id vel illud] quod rependatur, apud me nihil est. Nec id profecto ad dispendium vestrum, quia eo vobis uberius largitor reddet, ac remunerator omnium bonorum, quo plus illi, pro eius nomine, contulistis, qui nihil habet quod reddat vobis. Unde et eius ad quemdam in Evangelio exhortatio est, hunc habens modum. (0095B) Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium voca pauperes, ac debiles, caecos, et claudos: et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione mortuorum (Luc. XIV, 13 et 14) . Erit autem in eadem resurrectione et retributio vestra, quia et illi bene fecistis, qui non habet reddere vobis. Utpote quem et egestas spiritualis efficit pauperem; et concupiscentia carnis debilem, et caligo ignorantiae caecum, et desidia in bono opere claudum. Sed de his hactenus sileamus.

X. Liber homiliarum complexus sermones centum et distributio illarum. (0095C) Librum autem istum sermonum sive homiliarum, quem vobis in indicium debitae dilectionis, qua vestrae in Domino complector dilectionem universitatis, transmitto: ea quaeso a vobis dignanter devotione suscipite [al. dignetur devotio suscipere], qua eum vobis a me scio destinari. Sed et hoc quoque precibus meis coram sinceritate charitatis vestrae flexis genibus mentis superaddo, quatenus si quid in eo, ad aedificationem pertinens, vestra sagacitas invenerit, ita approbet, ut si quid nihilominus ineptum quoque, et aliter se habens deprehenderit, nullo modo inemendatum relinquat. Sic enim volo, ut si quae in aliquibus opusculis vel studiis parvitatis meae recta sunt, a sinceritate dilectionis vestrae comprobentur, ut et quae distorta sunt, ad vestrum examen corrigantur. (0095D) Ab Adventu vero Domini exordium sumens et per festiviores dies transcurrens, quaedam ex his quae iam in audientia dixeram, excerpsi. Quaedam vero, quae necdum coram dixeram, superaddidi: et centum sermones, prout potui, composui. Sunt autem a prima Dominica in Adventu Domini usque ad vigiliam natalis Domini decem et octo sermones. (0096A) In ipsa vigilia quatuor; in die Natalis Domini sex; in die Sancti Stephani protomartyris quatuor; in die Sancti Ioannis apostoli et evangelistae unus; in die sanctorum Innocentium tres; in Dominica infra octavas Nativitatis Domini quatuor; in die Circumcisionis duo; in die Epiphaniae Domini duo; in Dominica secunda post Epiphaniam Domini, tres; in capite ieiunii feria quarta unus; in Dominica Palmarum unus; in coena Domini unus; in festivitate Paschali quatuor; in hebdomada tertia Paschae, feria secunda in synodo unus; in sequenti feria tertia in eadem synodo unus; in die Ascensionis Domini unus; in festivitate Pentecostes sex; in octavis eius unus; in dedicatione Ecclesiae unus; in Electione cuiuslibet praelati unus. Post hos autem sermones sunt et alii, qui specialiter ad viros spectant religiosos quatuordecim, quibus succedunt viginti in festivioribus natalitiis sanctorum.

XI. Ecclesiastes est instar medici herbas salubres quaerentis. (0096B) Si qui vero sunt lectores, quibus non placet, quod tanta quidam sunt prolixitate extenti, quod et mihi quoque plurimum displicet; ad memoriam quaeso, revocent quod, qui multa ob aedificationem audientium proponit, non semper quando voluerit convenienter ac decenter proposita terminare poterit. Sermo quippe decurrens non valet detineri. Sane contingit quam saepe, quod cum medicus aliquis ut herbas quaerat salubres, longe lateque vagatur in silvis, quarum viribus, quos suscepit curandos, succurrere possit aegrotis: longa in eis mora detinetur, et nimis sero nonnunquam cum disco ad aperta plana egreditur. (0096C) Ut tunc nimirum quam maxime, cum earumdem silvarum longius se densitas extendit, et ad inveniendum, quae diligenter quaeruntur, herbarum se copia praebet, quarum collectioni eo se mora longiore medicus impendit, quo suorum sanitatem aegrorum amore ferventiore exoptat. Nonne medico valet convenienter assimilari, qui ut animarum medeatur languoribus, cum vitae merito praedicationem divini suscepit verbi? et quid aliud herbae salubres in densitate silvarum, nisi sententiae spirituales in profunditate Scripturarum? quibus profecto perscrutandis eo nonnunquam morosius praedicator intendit, quo et Scripturas sacras, de quibus tractat, mediante infusione spiritus, et acumine intellectus, profundiores invenit; et aedificationem audientium, quos Christo desiderat lucrari, pia intentione sollicitius quaerit.

XII. Subiectio ad correctionem. (0096D) Nec idcirco ista dixerim, quia taediosam horum sermonum prolixitatem reprehensione indignam asserere velim; sed hoc quoque in eis iuste reprehendendum sicut et alia, quae in eis digna fuerint reprehendi; ad vestrum volo arbitrium corrigi, ut quos nimium prolixos iudicaveritis ad competens et aptum compendium redigatis. Et, ut breviter dicam, sicut iustissima ego sum dignus reprehensione animadverti, qui non scribenda temere scripto digessi; sic et vos, ut pace vestra dixerim, laude in hoc digni non eritis, si quae in eis corrigenda sunt, emendare neglexeritis, dum eos vestrae offero et diligentiae perscrutandos, et peritiae corrigendos. Id quidem solum in eis habiturus per omnia ratum, quod iustum vestri examinis acceptaverit arbitrium. (0097A) Singulorum vero titulos et causas praefatione ista finita propono, ut cum aliquis, quae sit uniuscuiusque materiae, de qua tractat, scire desiderat; statim absque singulorum revolutione, reperire queat. (0098A) Orantem pro nobis religiosam universitatem vestram gratia sua atque misericordia Redemptor noster, et redemptio, sacerdos et hostia, emptor et pretium Dominus Iesus a cunctis malis protegat: sanam semper et ubique, et incolumen custodiat, et ad beatam atque beatificantem suam, in futuro visionem feliciter perducat. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, p1'
>>> Adamus Scotus, Sermones, ADAMI PRAEMONSTRATENSIS SERMONES.
2327w 4.1615149974823 s