Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 4HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 4'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO III. ITEM DOMINICA I IN ADVENTU DOMINI. De eo, quomodo Christo sponso venienti occurrendum sit. <<<     >>> SERMO V. ITEM DOMINICA I IN ADVENTU DOMINI. De quinque generibus visionum. hide dictionary links

(PL 198 0111D) SERMO IV. ITEM DOMINICA I IN ADVENTU DOMINI. De magna miseria hominis, et de beneficio Salvatoris.

(0112A)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Venit Salvator ut redimat, liberator ut solvat, protector ut defendat. - 2. A lapsu homo obnoxius poenae, culpae, tentationi. - 3. Triplex felicitas naturae integrae, et lapsae. - 4. Deus venit assumens quod non erat, et manens quod erat. - 5. Appropinquavit, et carnis nostrae infirmitates portavit. - 6. Ligatis vulneribus, infusoque oleo, iumento Samaritani aeger imponitur. - 7. Triplex beneficium Salvatoris. - 8. Primum est in fide Redemptionis, quam corde, ore, fronte gestamus. - 9. Secundum in liberatione a servitute peccati. - 10. Status religiosi libertas et dignitas. - 11. Tam qui a longe venerant, quam qui prope inventi sunt, debent beneficio Salvatoris. - 12. Tertium est in protectione nostrae infirmitatis in bello. - 13. Beneficio adoptionis, quod Christus est per naturam, accipit homo per gratiam - 14. Similitudo Dei per imitationem sanctae conversationis. (0112B) - 15. Iniqua affectatio angeli apostatae, aequa consentientis cum voluntate Dei. - 16. In quo meritum consistat iustitiae. - 17. Christus in eo quod homo, imitandus; in eo quod Deus, desiderandus.

Fratres dilectissimi, patienter, ut sentio, sustinetis verbum prolixum de adventu Sponsi et de deliciis Spiritus, atque de interno gaudio mentis: quod in anima devota infusio gignit sanctae unctionis patienter, inquam, sustinetis, quia, quod foris auditis, intus sentitis. Nec solummodo in vobis auris verba diiudicat, sed et fauces saporem. Verumtamen oportet ut et de Salvatoris adventu aliquid loquamur, et qualiter ei occurrere debeamus ostendamus. (0112C) Venit itaque Salvator vester, laetamini in Domino et exsultate captivi, et gloriamini omnes (Psal. XXXI, 11) , qui clamatis ad Dominum a facie tribulantis, quia iam mittit vobis salvatorem et propugnatorem, qui liberet vos (Isai. XIX, 20) . Qui sicut vacuus non venit, quia venit plenus gratiae et veritatis (Ioan. I, 14) , per quem gratia et veritas facta est: ita nec ad hoc venit, ut sit otiosus, quoniam ad hoc venit, ut redimat, ut solvat, ut defendat. Ut redimat captivos, solvat vinctos, ut defendat infirmos. Salvator dulcis, liberator pius, protector fortis. Haec tria propheta (Isai. XIX, 20) non tacuit, qui asseruit a Domino mittendum Salvatorem: nec modo Salvatorem, sed et propugnatorem, et ad hoc, ut liberet. In Salvatore igitur redemptionem, in liberatore absolutionem, in propugnatore notate protectionem. (0112D) Respiret qui in captivitate deprehensus est: venit Salvator, ut redimat a miseriis suppliciorum. Speret qui in captivitate ligatus est: venit liberator ut solvat a vinculis peccatorum. Confidat qui in infirmitate nutabundus est: venit protector, ut defendat a servitiis [al. servitute] tentationum.

II. Ecce quam misericorditer tecum agitur, o homo; magna est Dei tui misericordia super te; magna est, inquam, misericordia sua super te, quia et magna est super te miseria tua. Deprimebant te poenae, redemit te. Ligaverant te culpae, absolvit te. Tentationes quotidie fatigant te, et ipse incessanter tuetur te. Haec tanta mala tua angustant te; haec tria bona dona Domini tui adiuvant te. (0113A) Quandiu in pace humili cum Deo stetisti, haec in te omnino non sensisti, sed stabilitatem internae pacis deserens ad mutabilitatis incertum descendisti: et in hoc statim periculum pervenisti. Quis enim restitit ei, ut ait sanctus Iob (cap. IX, 4) , et pacem habuit? pacem itaque relinquens, proruisti ad defectum; sicque a Ierusalem descendisti in Iericho.

III. In pace factus erat locus tuus, ubi et habuisti Dei tui visionem, angelorum cohabitationem, tui ipsius possessionem. In prima beatitudo, in secunda altitudo, in tertia fortitudo erat. (0113B) Sed a Ierusalem descendens in Iericho stabilitatem pacis pro defectu mutabilitatis commutasti: a felicitate ad miseriam poenarum lapsus; ab altitudine in faeces culpae immersus; et a fortitudine cadens per multa infirmitatis frusta confractus, dissolutus atque comminutus es. Incidisti namque in latrones, quia suum super te dominium exercuerunt daemones. Et quid tibi fecerunt? primo despoliaverunt, secundo vulneraverunt, tertio semivivum reliquerunt (Luc. X, 30) . Primo vestem abstulerunt felicitatis, induentes te turpitudine captivitatis; secundo altitudinem ademerunt sanitatis, plagas tibi inferentes iniquitatis; tertio infirmum relinquentes, et si non ex toto annihilaverunt, ex magna tamen parte robur debilitaverunt fortitudinis. Quia qui semivivus, licet non ex toto perimitur, omnino tamen infirmus dimittitur. (0113C) Ecce triplex, o homo, periculum tuum: asperitas calamitatis, tortitudo iniquitatis, fragilitas infirmitatis, ad quod de triplici Conditoris tui munere corruisti: de beatitudine divinae visionis, de altitudine angelicae cohabitationis, de fortitudine propriae possessionis.

IV. Sed venit custos ille (hoc enim interpretatur nomen istud, quod est Samaritanus), venit, inquam, et fecit iter suum. Quia nisi iter faceret, non veniret. Venit non quidem illo, ubi prius non erat; sed patebat, qui prius latebat. In mundo namque erat, et tamen in mundum veniebat; iter aggressus est, ut veniret, assumens videlicet quod non erat, ut aeternus fieret temporalis; et qui semper in se stat, in natura assumpta, de loco ad locum transiret. (0113D) Fecit itaque iter suum, et secus te fecit, quia mutabilitatis, quam non habuit, naturam suscepit, et propter te suscepit. Et videns, inquit, misericordia motus est: et appropinquans (ibid., 33) . Quid sibi vult ordo iste verborum? vidit, condoluit, appropinquavit. Vidit, quia ad vitam elegit; condoluit, quia misericordiam impendit; appropinquavit, quia tuae, vulnerate, se miseriae conformavit.

V. Annon appropinquavit, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo? (Philip. II, 7.) Adde quod etiam semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (ibid., 8) . Lege quia apud Isaiam: Languores nostros ipse tulit, et infirmitates nostras ipse portavit. (0114A) Ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra (Isai. LIII, 4) . Et vide si non appropinquavit. Quomodo tibi propior esse poterat quam ut te ab eo quod tolerabas, liberaret? nisi appropinquasset, non te curasset. Quia et propheta ille potens in opere, et sermone, qui te de sublimi coelorum monte matris miserae precibus devictus descendens, ad mortuum venit, nec iacentem ullatenus erigeret, nec defunctum suscitaret; nisi ita se ei, superincumbens, conformaret, ut caro eius calefieret (IV Reg. IV, 34) .

VI. Fortassis aliquis vestrum dicit: Bene loqueris, sed, si de his tractares quae pertinent ad materiam tuam. Sic faciam: exspectate paulisper. Nonne hoc nostri propositi est ostendere quid veniens ad nos secum attulit Salvator? (0114B) Utrum autem haec congrue ad illud pertineant, etsi modo nescitis, scietis autem postea. Igitur postquam ita appropinquavit, quid fecit? in Evangelio quid scriptum est? Quomodo legitis? Ligavit vulnera eius infundens oleum et vinum: et imponens super iumentum suum, duxit instabulum (Luc. X, 34) . Superius habuistis, quia despoliatus est, quia vulneratus, quia semivivus relictus. Hic autem misericors Samaritanus despoliati vulnera ligavit, in iumentum posuit, in stabulum duxit. Quod non est aliud nisi quod Apostolus ait: Sicut per hominem mors, ita per hominem resurrectio mortuorum; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 31) . Quod enim est iumentum Samaritani, nisi corpus Christi? (0114C) Vidi, inquit, coelum apertum et ecce equus albus (Apoc. XIX, 11) . Et post pauca: Et vocabatur nomen eius Verbum Dei (ibid., 13) . Ioannes hic erat frater, ut ipse dicit (cap. I, 9) , noster; particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Iesu. - Et coelum apertum, intellexi occultum mysterium fuisse mihi revelatum. Et ecce equus albus, corpus Christi a peccati nigredine alienum; cuius sessor verbum Dei vocatur. Illud quod in principio erat et apud Deum erat. Divinitas quippe praesidet humanitati. Equus iste ad illud pertinet iumentum, in quod Samaritanus imposuit vulneratum.

VII. Quod nimirum tunc actum est, ad illud pertinet, quando a poenarum, quam peccando incurrit, calamitate, hominem Dominus Iesus redemit per passionem carnis suae. (0114D) Infuso oleo et vino, vulnera ligavit quando per correctionem mordens et per consolationem demulcens, peccata delevit. In stabulum duxit, quando roborata infirmitate pristinam eis nonnullis [al. nonnullam] fortitudinem contulit, ut curam illius agens in lapsus eum pristinos cadere non sineret. Agnosce, o homo, qualiter a tripiici bono cadens, et in triplex periculum ruens; illud iam per triplex Salvatoris tui beneficium, a quo cecidisti; bonum in quibusdam primitiis percipis. Qui enim despoliatus dehonestaris, impositus in iumentum honoraris. Et qui plagas tibi impositas gemis: vulnera tua iam alligata laetaris. Qui vero semivivus relictus infirmaris, ductus in stabulum honoraris. (0115A) Sic sic per Salvatorem tuum, qui modo venit, et a calamitate redimeris, et ab iniquitate liberaris, et infirmitate tua defenderis. Haec autem in se ipso unusquisque vestrum agnoscere potest.

VIII. Et primum quidem, quod vos larga pii sui cruoris effusione redemit; latere vos non sinit clamosa vox eiusdem innoxii sanguinis clamantis de terra, melius quam Abel (Hebr. XII, 24) . Illius namque terrae inhabitatores estis, quae non operit sanguinem nostri dolentis, nec in ea locum latendi invenit clamor eius. Terra haec sancta etiam est, quae humanitatis Redemptoris sui sacramenta, et potissimum sacrosanctae passionis illius insignia, et firma fide constanter credere non omittit; et alacri confessione praedicare non erubescit. (0115B) Evidenter itaque scitis, quia et carnis pro nobis humilitatem suscepit, et crucis vilitatem sustinuit; et mortis asperitatem toleravit. Hoc namque vobis incessanter repraesentat et fides, quam de eius incarnatione firmam tenetis: et salutiferum vivificae crucis vexillum, quod in fronte gestatis, et singularis atque efficacissima illa medicina vulnerum nostrorum, quam in altari quotidie conficitis, ubi pro salute nostra in sacramento Patri Filius immolatur. Ubi spiritualiter Deus in Christo, mundum reconcilians sibi. Ex abundanti est super hoc commonere vos.

IX. Donum autem secundum, quod ad vestram pertinet liberationem, quo peccatorum percepistis remissionem, nec hoc quidem latet vos. (0115C) Non enim ex mente excidit vobis qualiter [al. qualiter vos] dudum ambulantes per vias non bonas, sed sequentes impetum vestrum; et euntes post concupiscentias vestras, currentes adversus Deum, erecto collo, per plateas Babylonis, sub Pharaone, luto in Aegypto voluptatis sordentes, et vanitatis palea leves, eratis penitus sicut oves errantes (I Petr. II, 25) . Ipse autem Salvator vester, qui dives est in misericordia sua; pastor et episcopus animarum vestrarum, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit vos, (Ephes. II, 4) cum adhuc tales essetis, misertus est vestri, eripiens vos de potestate tenebrarum, et transferens vos in terram hanc valde bonam, in qua vos nunc habitatis. (0115D) Emisit namque manum suam de alto, eripiens et liberans vos de aquis multis, et de manu filiorum alienorum (Psal. CXLIII, 7) . Educens nihilominus vos de lacu miseriae, et de luto faecis: statuit supra petram pedes vestros, immittens in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro (Psal. XXXIX, 3) .

X. O mutatio dexterae Excelsi! o manus Dei vobiscum bona! o voluntas eius bona, beneplacens ac perfecta: et gratia gratuita, qua misericorditer vobiscum actum est, ut illis iam vitiis viriliter dominemini, quibus quondam enerviter eratis prostrati, spiritu facta carnis mortificando, exterminantes gentes illas alienas, et possidentes terras eorum. Quod dudum vel uno die intermittere durum fuit, iam cum tempore eo carere pro nihilo habetis. (0116A) Quinimo, ut aliquid amplius addam, ante, ni fallor, mori eligeretis, quam ad quaedam redire, in quibus dudum fuistis. Item quod hora valde modica olim sustinere horruistis, iam ubi est impetus spiritus, illuc gradientes; tota vita viriliter exercere, pro ludo tenetis. Sublimia quidem, et non minus dura quam nova. Sublimia assero, quia quodam modo supra naturam; nova vero, quantum ad veterem consuetudinem, dura dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Hac in re testimonium ferunt, et scimus quia verum est testimonium eorum: crebra, quae exercetis, ieiunia; continuae, quas ducitis, vigiliae: haec quam circumfertis, vilitas in habitu; haec, quam sustinetis, asperitas in victu; haec, quam exercetis, parcitas in affatu. (0116B) Omnia, ut ita dicam, corporis vestri membra quotidiano martyrio exponentes, nec ipsam etiam voluntatem vestram in potestate habentes. In quo ita abluti estis, sanctificati, iustificati, nisi in nomine Domini nostri Iesu Christi? (I Cor. VI, 11) Non ut confundam vos, haec dico, sed ut fratres meos charissimos una mecum moneo, quatenus a quantis simus periculis liberati considerantes, quantas debeamus liberatori nostro gratias agere, agnoscamus.

XI. Quia vero multos hic video, qui a puero [al. a pueris] cum Samuele in tabernaculo enutriti, nequaquam sicut nos de longe venerunt; exhortamur eos attentius, ut et ipsi Salvatori suo, non minus se debitores agnoscant, quia idem est, qui eos custodivit, qui et nos erexit, modo quidem bono, sed diverso nos et illos iustificans, revocando videlicet nos, conservando illos. (0116C) Nam, nisi quia Dominus adiuvit illos, paulo minus habitasset in inferno anima illorum. Iam torrentem etsi non pertransivit, quoad illam pertinet futuram libertatem; in aliquo tamen pertransivit anima eorum. Sed quomodo pertransisset anima eorum aquam intolerabilem, si eos dedisset Dominus in captionem dentibus earum? et anima quidem nostra ex parte erepta est de laqueo venantium; illi autem nec eumdem laqueum incurrerunt (Psal. CXXIII, 7) , sed in his omnibus non minus eorum adiutorium, quam nostrum, in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Col. I, 10) . Hic est magnus ille omnium medicus in quibusdam sanitatem conservans, in quibusdam vero aegritudinem curans. (0116D) Hic est verus Salvator noster, mitis et pius Iesus, cuius innocens sanguis tanti est pretii, ut per eum non solum quae in terris sunt, sed etiam qui in coelis sunt, pacificentur. Et quomodo per sanguinem illum ea quae in coelis sunt pacificantur, nisi quia, qui hominem lapsum sua gratuita gratia ad amissam pacem revocavit (Ephes. II, 17) , ipse stanti Angelo eadem gratuita gratia, ne eam amitteret, dedit? Igitur per gratiam Salvatoris nostri salvati sumus et nos, qui longe fuimus; et illi, qui prope inventi sunt. Dei enim donum est, ne quis sive ex nobis, sive ex illis in hoc glorietur. (0117A)

XII. Donum vero tertium, quod est gratia defensionis, quo nos tam infirmos protegit; eo evidentius coram oculis habetis, quo illud quotidie, magis autem continue sentitis, utpote qui nec ad horam sine illo subsistere potestis. Iam ipso curante convaluistis de infirmitate; et, eo roborante, fortes facti estis in bello (Hebr. II, 34) . Sed bellum istud, in quo tam viriliter, nunc quidem contra carnem, nunc autem contra mundum, nunc vero contra occultum adversarium vestrum, qui nunquam saevire cessat, sed sine intermissione circuit, quaerens quem devoret, dimicatis; quis vestrum vel uno momento sustineret, nisi ipsum protectorem haberet? (0117B) En venit ventus ille turbinis ab aquilone, nubem secum afferens magnam (Ezech. I, 4) : quomodo, quaeso, vel ad unum ipsius flatum abiectus adeo pulvis stare subsisteret [al staret, aut subsisteret], nisi ipse defenderet, ad quem mundi huius princeps venit et in eo nihil suum invenit? (Ioan. XIV, 30.) Iam itaque statis, sed in Domino. Et qui in vobis infirmi omnino et imbecilles nihil potestis: nunc omnia potestis in eo, qui vos confortat.

XIII. Occurrite igitur, o redempti, redemptori vestro; liberatori, liberati, protectori, defensi. Occurrite, inquam, obviam venienti; devotas ei gratias agentes de redemptione a calamitate, de liberatione a pravitate, de protectione in hac vestra infirmitate. Occurrite Filio Dei: venit namque ad vos, et ad hoc venit, ut vos adoptet in fratres, ut assumat in cohaeredes. (0117C) Patris ab aeterno existens unicus, noluit remanere unus, dans nobis ut illo secum honoremur nomine per gratiam, quo ille honoratur per naturam. Frater namque et caro nostra est (Genes. XXXVII, 27) . Unde et Mariae in corpore apparens redivivo: Vade, inquit, dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum (Ioan. XX, 17) . Et in persona eius sanctus David: Narrabo, ait, nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) . Et quanta dignitas Patrem nobis esse Deum, fratrem autem unicum Filium eius! et qualem putatis nos in futuro percepturos dignitatem, qui tantam iam, talemque tenemus arrham in praesenti? Qualem, nisi ut in haereditate fratris nostri, quae et nostra est, semper videamus faciem patris nostri, qui in coelis est? Non aliud recte mihi sensisse videtur, qui ait: Nunc filii Dei sumus; et nondum apparet quod erimus (I Ioan. III, 2) . Hoc de arrha, quam in praesenti accepimus. (0117D) Subdit et de munere, quod in futuro nos accepturos speramus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (ibid.) . O felicitas incorporalis! Deum, quod mundis cordibus specialiter promittitur, videre eique similes esse.

XIV. Sec haec nullatenus in futuro apprehenditur similitudo per divinam visionem, nisi quaedam prius eius similitudo in praesenti per sanctam exerceatur conversationem. Si summi Patris estis filii; si fratres Christi, studete eius similes esse. Quomodo namque vel illius filios, vel huius vos fratres gloriamini, si eis similes non estis? (0118A) solent quippe, ut ipsi scitis, hae tres personae, pater videlicet, et filius atque fratres, nonnullam invicem non solum in corpore, sed et in moribus similitudinem habere. Hinc de bono boni patris filio scriptum est: Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim dereliquit filium post se (Eccles. XXX) . Miro modo vivit in superstite filio patris etiam defuncti persona, dum in eo similitudo apparet paterna. Naturalis quoque ille coelestis Filius Patris, in tantum Patri suo similis est, ut qui videt illum, videat et Patrem suum. Ipse namque in Patre, et Pater in ipso est (Ioan. XIV, 9) . Nec hoc ideo dico, quia eis ita similes esse possumus, sicut sunt ipsi; qui non modo unus, sed unum sunt: pro eo quod una eademque natura eis substantia est. (0118B)

XV. Certe peccatum peccavit quidam qui dixit: Similis ero Altissimo (Isai. XIV, 15) . Verba oris eius, iniquitas et dolus (Psal. XXXV, 4) . Quia et prius iniquitatem meditatus est in cubili suo. Nam parificari voluit, non humiliter imitari. Non autem eis non modo similes facit, sed etiam unit, id est in voluntate consensus, iuxta illud: Qui adhaeret Deo unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Simus eis consentibiles, quibus non sumus consubstantiales: nec erit de caetero, qui nos eis deneget similes. Dissentire vero ab eis in voluntate, longe ab eis similitudinem quamdam habere est. Exite, quaeso, vos, ab hac regione dissimilitudinis, et apprehendite similitudinem Patris vestri, qui voluntarie genuit vos verbo veritatis suae (Iacob. I, 18) . Apprehendite et similitudinem Fratris vestri: estote similes Fratri vestro. Nam quomodo fratres eius, si ei similes non estis? (0118C) Similes, ait, ei erimus, cum apparuerit (I Ioan. III, 2) . Hoc de similitudine, quae in praemio erit. Sed, ut iam superius dictum est, si vultis ei similes esse in praemio, similes estote in merito. Quomodo, dicitis, fiet istud? Idem Filius ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) . Mites ergo, et humiles sitis; et in aliquo similes estis.

XVI. Et manifeste verum est, quia salvatorem quidem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 20) , si primum cor nostrum conforme fuerit cordi humilitatis et mansuetudinis suae. Si quaenam Dei similitudo sit, interrogas, diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15) , et eius similitudinem induisti. (0118D) Ait namque Psalmista: Rectus est Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16) . Esto rectus et tu, ut exerceas bonum; et non sit iniquitas in te, ut devites malum, et Deo similis es. Item ait propheta David: Iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius (Psal. X, 8) . Esto iustus et tu in te ipso; dilige iustitiam proximo tuo; aequitatem videat vultus tuus, ut ad hoc solum tibi adesse, et proximo studeas prodesse, quatenus soli Deo placere appetas, id est ut sic te boni operis exsecutorem et actionis tuae proximum cupias esse imitatorem, ut nullum alium quam solum Deum laboris tui et laudatorem desideres, et remuneratorem. (0119A) Sic, dum in te ipso exerces sanctitatem, proximo autem impendis sollicitudinem, Deo quoque rectam offers intentionem: sobrie, iuste, pie vivis in hoc saeculo (Tit. II, 12) , ut securus de caetero, exspectes beatam spem et adventum gloriae magni Dei; dum sic et tibi parcus, et proximo promptus, et Deo fueris devotus.

XVII. Haec si sollicite agis, Filio Dei, fratri videlicet tuo, venienti occurris. Sed considerate post haec, quoniam qui venit, Deus et homo est, et cum una persona Deus et homo sit, in eo quod homo est, pro nobis interpellat: in eo vero quod Deus est, nos adiuvat. (0119B) In eo quod homo, dum ex compassione miseriae nostrae nobis proximus est; nostrum quodammodo una nobiscum sentit periculum; in eo vero quod Deus, dum per unionem nostrae in eo assumptae naturae a nobis non remotus est, etiam efficax nobis confert remedium: in homine, quod imitemur; in Deo quod desideremus. Cum tamen non sit alius, et alius, de quo loquimur: sed unus idemque mediator Dei et hominum, Deus, et homo, Dominus noster Iesus Christus (I Tim. II, 5) . Sed, quia pro eo quod iam multa diximus, quem habemus in manibus, cogimur finire sermonem, non possumus ad praesens his diutius immorari, quamvis adhuc nonnulla occurrant, quae videantur non debere praetermitti. Igitur et huic venienti occurritis, si sic per exemplum currere studetis, quod proponitur in imo, ut ad primum conemini pertingere, quod proponitur in summo, ascendentes et descendentes super Filium hominis. (0119C) Et his quidem modis occurrere debetis Sponso vestro venienti, et Salvatori, Filio Dei, eidemque Deo et homini, qui cum Patre et Spiritu sancto Deus est benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 4'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO III. ITEM DOMINICA I IN ADVENTU DOMINI. De eo, quomodo Christo sponso venienti occurrendum sit. <<<     >>> SERMO V. ITEM DOMINICA I IN ADVENTU DOMINI. De quinque generibus visionum.
3280w 41.802387952805 s