Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 13HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 13'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. Quibus modis Dei invisibilis ad nos cognitio veniat. <<<     >>> SERMO XIV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De quadripartita confessione, et de quatuor panibus, ac de quatuor generibus aegritudinis humanae. hide dictionary links

(PL 198 0167D) SERMO XIII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De confessione peccatorum et laudis divinae, et de modo utriusque.

(0168A)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Intellectui quod verum est, affectui sapiat quod bonum est. - 2. Deo confitenda sua munera, cui confessioni opposita damnabilis negatio. - 3. Confessio peccatorum qualis esse debeat. - 4. A peccatore culpae suae introspicienda enormitas. - 5. Peccatis debita poenarum acerbitas confitendi pudorem evacuat. - 6. Sese conveniendi et timorem illum nocturnum eliminandi methodus. - 7. Spe divinae misericordiae peccator erigendus. - 8. Praxis excitandae fiduciae de divina bonitate. - 9. Tres viae et modi ducentes ad confessionem peccatorum. - 10. Alia est confessio laudis, et divinorum beneficiorum. (0168B) - 11. Singularium beneficiorum consideratio et nominatim ad statum religiosum. - 12. Gratitudinis affectus et gratiarum actionis ad Deum. - 13. Confitendorum Dei numerum viae tres cum anacephalaeosi.

I. Dominus, qui egressurus de Samaria dicitur ad portam, quae respicit ad orientem, venturus asseritur et in Bethlehem. Ut autem, quae super his animo occurrunt, breviter ostendamus, quid esse putamus venire Dominum in Bethlehem, nisi nos quoque qui venire et ire, qui accedere et recedere possimus, ipso ducente, ad mansionem venire internae refectionis? Ut enim crebra Patrum expositione estis edocti, Bethlehem domus panis dicitur. (0168C) Et quae alia est iuxta sensum moralem, domus panis, quam refectio securae et benevolae mentis, quam et Salomon iugi convivio comparat? (Prov. XV, 15.) Ad quam tanquam ad Bethlehem venit Dominus, postquam de Samaria egressus est ad portam, quae ducit ad orientem, ut postquam menti nostrae, quod verum est, per intellectum, etiam quod bonum est, sapiat per affectum. Et hoc est Dominum venire in Bethlehem, per gustum saporis internum, nostrae nos mentis inhabitare mansionem. (0168D) Si enim ardenter diligimus, quod manifestum est in nobis per rationem nostram; quod Deus nobis manifestavit per ostensionem suam; quod de invisibilibus eius, ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per inspectionem externam (Rom. I, 20) , quodammodo et ipse, postquam egressus est de Samaria, ad portam, quae respicit ad orientem venit, dum post veram eorum, quae ad ipsum pertinent, agnitionem, suavem erga seipsum, et in seipso mentis palato gustamus dilectionem.

II. Per hoc vero quod additur: ambulans super aquas redemptionis Iudae, modos et vias quibus ad Dei nostri conscendimus dilectionem accipimus. Si Iudas confessio est; unde redimitur Iudas, videlicet nisi de eo quod ei contrarium est, scilicet negatione? Quid enim negat non confitetur; et qui confitetur, non negat. Quis est qui confitetur, nisi qui se in ratione dati, et accepti Deo agnoscit obnoxium? (0169A) Aquae redemptionis Iudae, dona sunt gratiarum, quibus et invitatur devotus quilibet ad confitendum largitori earumdem gratiarum: et quasi ambulans super aquas redemptionis Iudae, Dominus venit in Bethlehem, modos nobis manifestando, quibus abiecto damnabili peccato negationis, virtutem exercere possimus confessionis, suavitatem etiam menti nostrae interni infundendo saporis. Sed iam aliquid de Iuda et de aquis redemptionis eius loquamur. Prius scilicet videntes quibus modis hanc, de qua loquimur, confessionem exercere debeamus; deinde quibus quoque modis eam acquirere possimus. Postremo, quod plures sint confessiones demonstrantes, et unicuique proprios, quibus acquirenda est, modos, assignantes. (0169B)

III. Mihi autem videtur quod primitus confessio sicut est in nobis, ita esse debet et de nobis, iuxta illud quia Iustus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Quatenus talem exterius te ostendas in ore, qualis intus apud teipsum lates in mente. Et qualis apud teipsum es in mente, nisi iniustus et peccator, si tamen non dissimulas, si undique in te oculos apertos retorques? Nonne si proiicis a te illa folia ficus, quibus consutis [al. consuti] agnoscentes se esse nudos, protoplasti illi fecerunt sibi perizomata (Gen. III, 7) , videbis quia a planta pedis usque ad verticem, non est in te sanitas? (Isa. I, 6.) Qui ergo apud te iam quatriduanus fetes in spelunca conscientiae, veni foras in confessione (Ioan. XI, 39) . Confitere te, sicut vere es, peccatorem. (0169C) Detege peccatum tuum ut impleatur in te quod prophetavit Isaias, qui ait: Revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos (Isa. XXVI, 21) . Terra revelans sanguinem suum, anima est per confessionem detegens peccatum suum. Quae etiam ultra interfectores suos non operit, dum cogitatus eius interiores vita spirituali, per consensum peccati, privatos non abscondit. Valde salubris, ut scitis, confessio ista utpote sine qua ad veram salutem pertingere nequimus. Nonne hoc sensit ille qui ait: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini? (Iac. V, 16.) Cuius nobis sententiae utilitatem [al. veritatem], quod ei contrarium est dispendium aperit, quod tale est, nisi confitemini alterutrum, et oretis pro invicem, non salvamini. (0169D) Cui sensui et hoc astipulari videtur, quod Salomon ait: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13) . Verum omnino, verum est hoc, quoniam et qui revelat peccata sua, promovebitur; qui autem tegit et fovet ea, aeterna eum damnatio consequetur.

IV. Audistis quaenam esse debeat haec prima confessio. Videte nunc quibus ad eam viis accedere debeatis. Sit tibi prima diaeta usque ad intuendam plene enormitatem facinoris tui. Nullatenus enim peccatorem te esse fateberis, si te peccatorem esse non intelligis, nec tua medico vulnera demonstrabis, si te vulneratum non agnoscis. (0170A) Auferens ergo te post tergum tuum, ubi te proieceras, arguens te, statue te contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21) , et vide quam foedus et fetidus sis, quam tabidus et ulcerosus, ut displicens tibi etiam horrori tibi sis. Et elevans vocem commotionis magnae, his verbis aggrediaris teipsum, et dicas tibi aliqua in hunc modum: Heu, heu! cur tot tantisque plagis vulneravi animam meam occurrens adversum Deum, erecto collo, per plateas Babylonis; seminans in carne, involvens meipsum in volutabro luti, infixus in limo profundi? et omissis aquis Iudae quae mundant, in Abana me et Pharphar fluviis Damasci immergens (IV Reg. V, 12) , caput aspidum sugens, et a lingua viperae occisus, ipsam videlicet in initio tentationis suggestionem blandientem in corde admittens; sicque vitam in me spiritualem subsequenti assensu amittens? (0170B) En qui in sacculo signata habeo peccata mea (Iob XIV, 17) ; et modo miserabili horrori mihi, et taedio effectus, qualem me cogor aspicere, talem me nequeo sustinere. Quidni tam aegrum te intuens, medico citissime tuam aegritudinem exponas? Alioquin vulnus, dum negligitur, et maxime dum absconditur, in putredinem vertitur. Putredinem vero sequitur mors. Restat ergo ut auribus audiendi audias, qui leprosus es, quod leprosis ad eum clamantibus verus ille medicus iniunxit. Ite, inquit, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14).

V. Quod si ad confessionem trahere non potest cognitio culpae, trahat te saltem consideratio poenae, ut qui taces etiam horrore peccati confusus, loquaris, vel terrore supplicii concussus. Et quare non vis confiteri? fortassis propter pudorem. (0170C) Sed cur pudet te peccatorem dicere, cum magis pudere te debeat esse? Pudor, quaeso, pudorem proiiciat, verecundiam verecundia expellat, ut sicut de sancta illa poenitente beatus Gregorius ait, tam vehementer temetipsum erubescas intus, ut nihil esse credas, quo verecunderis foris. Magis nimirum, pudere te debet tui, quando fosso pariete animalium atque reptilium abominationem intueris (Ezech. VIII, 10) quam quando eumdem parietem aperiens, ad hoc ut deleantur, abominationes illas exponis. Et forte prae timore non confiteris, ne videlicet confitenti gravia aliqua iniungantur, expavescens, et ideo operire te per silentium eligens. Sed magis timere potes terribilem illam post mortem inimici exprobrationem et horribilem inferni damnationem. (0170D) Alloquere ergo animam tuam super his, si forte timorem expellere possis timore. (0171A) Et ut discedat timor, qui confessionem impedit, et succedat qui efficit, conveni eam in verbis istis:

VI. Vae mihi, qui in conspectu ipsius omnipotentis et viventis Dei, in cuius manus, ut ait Apostolus, horrendum est incidere (Hebr. X, 31) , in praesentia quoque tot millium tam hominum quam spirituum ultorum habeo confundi: terribile quidem tunc effectus spectaculum, non solum mihi, sed et angelis, et Deo, et hominibus (I Cor. IV, 9) . Vae, inquam mihi, qui ligatis manibus et pedibus, missus in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13) , persolvere habeo in puteo infernali, tot tantaque tormenta; igne pariter inexstinguibili exustus, et verme immortali corrosus. Nonne mitius mihi est ut corporali cruciatu, et mentis momentaneo luctu, aeternum illum qui in camino illius erit ignis, qui exstingui non novit dolorem devitem et cruciationem? Quid enim tale in ieiuniis, vigiliis, sive in aliquibus, ut breviter dicam, animae aut corporis afflictionibus, quisque tolerare potest, quale illud est supplicium infernale? ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitans (Iob X, 22) , corpus quidem quod erit in combustionem, et cibus ignis, aeterno cruciatu affligens; animam vero vita mortali vegetans, et morte vitali perimens. Et hoc gehennali supplicio cruciari dignus erit, qui hic scelera sua, ut deleantur confiteri contemnit. (0171B) Hic itaque timor de poenae consideratione procedens, quasi alia via est, hominem ad confessionem perducens. Ut non horreat hic confitens aliqua sustinere gravia, qui sibi non confitenti agnoscit imminere longe graviora.

VII. Est adhuc via quaedam, quam spes certa divinae misericordiae sternit, quae et ipsa ad confessionis exercitium hominem perducit: suavior tibi duabus illis, de quibus hucusque diximus, viis ad gradiendum. Quia, cum cuncta in eis sentias aspera, nulla omnino in hac via invenis nisi plana. Quid dulcius, quidve suavius, vel quid laetius cogitare potest homo, suam pristinam deflens iniquitatem, quam ineffabilem divinae misericordiae bonitatem? (0171C) Ut enim arte, sicuti dicitur, medicinali, calida frigidis, et e converso frigida calidis curantur, ita et verus ille noster medicus, pius et benignus Iesus, sua nos in confessione peccati nostri dulcedine demulcet amaricatos, exasperatos lenit, contritos sanat, exhilarat contristatos.

VIII. Secure et cum omni firmae spei certitudine confiteor tibi vulnera animae meae, o singularis et efficax medicina vulnerum meorum, qui et vulneratus es propter iniquitates meas, et attritus es propter scelera mea, bone Iesu! (Isa. LIII, 5.) Quoniam tu bonus, quoniam in saeculum misericordia tua. (0171D) Et venisti in hunc mundum peccatores salvos facere, et non vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 31) . Video te quotidie innumeros colligere peccatores, dantem nivem sicut lanam, et cinerem tanquam panem manducantem (Psal. CXLVII, 16; CI, 10) . Dum et illi qui in iniquitate sua diu frigidi erant, quasi vestimentis tuis te operis, et sic tibi peccatores per poenitentiam et confessionem sicut iustos per continentiam et bonam unis actionem. (0172A) En David non despicis poenitentem, sed ad veniam admittis confitentem (II Reg. XII, 13) . Chananaeam exaudis clamantem (Matth. XV, 22) , Mariam emundas plorantem (Luc. VII, 38) , Petrum amplecteris flentem (Matth. XXVI, 75) , latronem in paradisum inducis orantem (Luc. XXIII, 42) . Ipsam denique Ecclesiam suam, ac per hoc et te persequentem, Paulum loquor, in vas electionis immutans, gentium in fide et veritate efficis doctorem (Act. IX, 51) . Haec bona, fratres, ac plana via est, ambulate in ea, quia confitentibus vobis adversum vos iniustitias vestras Domino, et ipse remittet impietatem peccati vestri (Psal. XXXI, 5) .

IX. En tres vobis proposui vias, quibus ad peccati confessionem venitur: Prima est consideratio iniquitatis vestrae; secunda, intuitus supplicii gehennae; tertia, spes misericordiae divinae. Considera itaque enormitatem pravitatis tuae, et exhorresce. Intuere profunditatem calamitatis gehennae, et pertimesce. Contemplare immensitatem bonitatis divinae, et confide. Prima te via ad confessionem perducet per horrorem confusum, secunda per terrorem concussum, tertia per spei certitudinem consolatum. (0172B) Et accipe has tres primas aquas redemptionis Iudae, super quas Dominus ambulabat, dum in Bethlehem venit, modos scilicet nobis manifestans, quibus prima confessio acquiritur, ut sapor nobis intimae refectionis infundatur. Quid ergo haec confert aut quae utilitas eius? multa per omnem modum. Quia veniam tibi tribuit peccatorum tuorum. Dum enim tu devotus eorum accedis confessor, et ipse incontinenti plenus tibi adest eorum remissor, accepta post haec venia peccatorum, et indulta nihilominus gratia emendatius de caetero vivendi.

X. Huic confessioni succedit confessio alia, qua sua necesse est Deo confitearis munera, ut ibi quidem tua accuses mala: hic autem sua ei deputes bona. (0172C) Et haec quidem confessio bona et bona valde, quia non solum, quae iam accepisti, tibi dona custodit, sed ad accipienda adhuc ampliora te dignum reddit; sic enim facere solet bonus et iustus Dominus Deus noster, maioribus accumulans quae necdum acceperunt, suae gratiae donis: quos devotos sollicitos et gratos esse percipit in iam acceptis. Et rectae quidem viae, quibus ad hanc confessionem accedere debes, hae sunt: Primum sollicite considera quam beneficus, quamque largus et copiosus in donis sit. (0172D) Nonne copiosus et largus, qui dona gratiae nec ab ipsis abstinet inimicis, gratiae suae solem oriri faciens super malos et bonos, et pluens super iustos et iniustos? (Matth. V, 45.) Quomodo non copiosus, qui, ut brevi multa sermone concludam, aperiens manum suam implet non quidem aliquod, sed omne animal benedictione? (Psal. CXLIV, 16) , ita ut non sit qui se abscondat a calore eius (Psal. XVIII, 7) . Quis tam indomiti cordis est, quin in hac immensae largitatis eius consideratione mansuescat? Quis tam duri, quin mollescat? quis tam tepidi quin flammescat, et accendatur ad confitendum ei?

XI. Secunda vero via est intuitus excellentiae munerum eius. Quia sicut copiosus et largus est qui donat, ita nec pauca vel modica, sed magna et multa sunt, quae donat. Quis nostrum eorum vel multitudinem numero includere novit, vel magnitudinem mensura capere valet? (0173A) Potest nimirum unusquisque vestrum, si diligenter inspicere voluerit, dona sibi collata evidenter perpendere: quam devote quamque hilariter per hanc viam ad eius debeat currere confessionem. Ut enim silentio supprimam ad praesens dona illa creationis tuae, quae in primo esse tuo accepisti, ut etiam taceam opus redemptionis tuae excellentissimum, quod [quam nimirum] tam mirabiliter et omnino incomprehensibiliter, supra omnem intellectum, non modo humanum, sed et angelicum, Deus homo factus, Deus et in homine duram, et diram indignamque mortem passus, implevit. Quomodo digne in sensu comprehendes, quod te in saeculo talem, qualem te ibi fuisse reminisceris, tam patienter sustinuit, tam misericorditer vocavit? ibi longanimis, hic autem multum misericors, vocatum tanto talique ornatu iustitiae decoravit? (0173B) Dans tibi ut omni tempore vitae tuae ab his contineas, a quibus vix aliqua die te abstinere volebas, et quod etiam hora modica sustinere laboriosissimum fuit, iam omnibus diebus tuis ferre suavissimum sit.

XII. Gratias tibi, Domine bone, et dulcis, benigne et suavis. Tu me creasti non existentem, tu perditum redemisti, tu vocatum iustificasti, remittens mihi peccata mea, largiens dona tua, assiduitatem in lectione, devotionem in oratione, studium in meditatione, dulcedinem in speculatione, puritatem in contemplatione, sanitatem, prout mihi expedire nosti, tribuens in corpore, ut ad opus bonum robustum reddas et validum. Et aliquando infirmitatem, ut a mala actione retrahas, et timidum efficias, semper et in omnibus salutem meam zelans. (0173C) Bello me tentationis fatigans, quiete me rursum pacis consolans. Ibi ne me extollam, hic autem ne nimis pusillanimis fiam. Ubique et semper mihi assistens, et omnia mea non solum bona, sed et mala in bonum mihi cooperari faciens. Adde posthaec; adde et ad haec, quin [al. quia] haec omnia nihil merenti contulisti. Quid enim ego prius feci, ut tot me et talibus tantisque donis dignum iudicares? nihil boni, nihil non mali feci; et ipse omnia bona contulisti. Laudandus quidem quod tanta dedit, sed quod indigno dedit, nimirum valde admirandus. Est itaque et haec via, de qua loquimur, perducens ad confessionem, ut, si videtur devote laudandus pro eo quod tanta et talia dedit, videatur tibi multo devotius debere laudari pro eo quod tantillo ac tali dare voluit. (0173D)

XIII. Habetis ergo vias tres etiam ad hanc confessionem perducentes. Quarum prima consideratio est divinae largitatis; secunda, intuitus excellentiae muneris eius; tertia, conscientia nullius meriti, quo aliquid accipere dignus esses, praecedentis. Et prima quidem te excitat ad mirationem, ut merito tantae largitatis abundantiam mireris. (0174A) Secunda invitat ad dilectionem, ut in eius quem tanta taliaque tibi dedisse agnoscis, amore inflammeris; tertia, salubrem tibi infundit humilitatem, ut dum te consideras et multa accepisse, et nihil prorsus meruisse, nihil ex omnibus, quae in te vides, bonis, tibi attribuens, sed illi omnia, ex cuius munere sunt, ascribens in conspectu largitoris largissimi, utiliter humilieris. En geminam vobis ostendimus confessionem: unam, qua mala nostra occulta detegimus; alteram vero, qua Deum laudamus pro munere suo. Et singulis tres assignavimus modos, quibus, et cum desunt, acquiri, et cum adsunt, debent exerceri. Dum autem his modis, ut tam mala quae te perpetrasse reminisceris tibi imputes, quam bona quae tibi adesse perspicis, Deo ascribas, unctionem gratiae suae Dominus inspirat, quasi super aquas, nimirum redemptionis Iudae, Dominus ambulat. Aquae namque, sicut superius diximus, quibus redimitur Iudas, modi sunt et viae quibus a negatione prava eripitur confessio. Quia quasi in captivitate quodammodo Iudas detinetur, dum, obsistente negationis obstinatione, confessio non exercetur. (0174B) Sunt adhuc confessiones aliae ad Iudam pertinentes, habentes et ipsae modos et vias suas, quasi aquas redemptionis earum, super quas Dominus ambulat, dum per easdem vias et modos, ad acquisitionem et exercitium earum nos excitat. Sed quia obsistit iam hora, ne de his in praesenti loqui possimus, alia vice, auxiliante Domino, de eis tractabimus, ad eius laudem et gloriam, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 13'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. Quibus modis Dei invisibilis ad nos cognitio veniat. <<<     >>> SERMO XIV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De quadripartita confessione, et de quatuor panibus, ac de quatuor generibus aegritudinis humanae.
2666w 17.751873970032 s