Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 14HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 14'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XIII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De confessione peccatorum et laudis divinae, et de modo utriusque. <<<     >>> SERMO XV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De modis quibus mentes praedicatorum in docendo disponuntur, et moventur, et de fastidiosis auditoribus. hide dictionary links

(PL 198 0174B) SERMO XIV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De quadripartita confessione, et de quatuor panibus, ac de quatuor generibus aegritudinis humanae.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Medici corporalis et spiritualis in morborum curatione analogia. (0174C) - 2. Alia est confessio proprii criminis, alia divinae laudis et fides, utrobique necessaria constantia. - 3. Ad constantem fidei confessionem via prima est passio nostri Redemptoris. - 4. Secunda est fortitudo tui Adiutoris. - 5. Tertia est, magnitudo remunerationis. - 6. Confessio beatorum in patria, quae est vox laetitiae et laudis, ex triplici capite. - 7. Confessio quadruplex, et tres viae singularum recapitulantur. - 8. Bethlehem, id est domus panis, in qua Dominus quadrifariam pascitur. - 9. Primo subcinericio, id est poenitentia; secundo, pane sartaginis, id est laboris. Tertio craticulae, id est tribulationis. Quarto clibani ardentis, qui est angelorum. - 10. Aegritudo animae quadruplex: prima est duritia cordis. - 11. Secunda, desidia in opere. Tertia, blasphemia in fide. - 12. Quarta, ignorantia felicis aeternitatis. - 13. Deo omne bonum tribuendum. (0174D)

I. Qui de arte medicinali se intromittit, tanta talique sollicitudine medicaminum suorum confectionibus debet insistere, ut in aegro suo, qui purgatione duntaxat indiget, qualia purganda sint purget, quatenus iuxta quod peritissimus ille medicorum Hippocrates asseruit, conferat et bene ferat. Erga aegrum profecto suum peccatorem quemlibet, in spirituali nimirum sanctae praedicationis medicatione, similem gerere debet sollicitudinem spiritualis animarum medicus, praedicator verbi vitae. (0175A) Sicut enim qui corporaliter aegrotat, ad plenam non facile valet pertingere sanitatem, nisi humore primitus noxii, qui aegritudini nutrimenta et causa sunt, expellantur, ita peccator quilibet, quem aegrum esse, et aliquando quod peius est, quem etiam mortuum esse, dum in affectu peccati criminalis mentem radicitus figit, dubium non est ad veram nullatenus posse salutem pervenire, nisi peccata eius occulta per confessionis potionem, prius evomantur. Quid enim aliud sunt vitiorum corruptiones, et maxime peccata occulte commissa, et in conscientia abscondita, nisi quidam humores perniciosi in corpore latentes, et corpus perimentes? Et sicut hi non expulsi generant mortem, sic et illa per confessionem non ostensa perducunt ad damnationem. Rursum quid aliud est praedicatio ad confessionem exhortans, nisi instructio potionis, antidotum demonstrans? (0175B) Inde est quod in sermone, quem proxime habuimus de virtute confessionis, locutionem tam prolixam contexuimus, quia eam pernecessariam non ignoramus.

II. Et est confessio prima, qua mala nostra occulta detegimus. Sed quia in hac confessione, quae timore procedit, conscientia nostra gravatur, succedit huic confessio alia, qua gravata conscientia tua alleviatur [al. consolatur], quae exercetur, dum in donis suis benedicetur Deus ac laudatur. Et est confessio haec quasi electuarium quoddam, stomachum mentis mitigans et confortans, in qua quietem percipit anima consolationis, quae in praecedentis confessionis potione laborem protulit vexationis. In illa confessione, qua peccata tua detegis, veniam percipiens, a perniciosis humoribus purgaris. (0175C) In hac vero, qua Deum in donis suis benedicis, gratiam acquirens internae visitationis ornaris. Sed sic purgatus et ornatus (purgatus dico per pietatem veniae, ornatus per largitatem gratiae), necesse est ut virtutem in te habeas constantiae, quia, qui te diluculo visitat, subito probat (Iob VII, 18) , ut oporteat te pro tuenda pietate sanctitatis, contra occultum pugnare tentatorem, et, cum necesse fuerit, pro defendenda fidei virtute contra apertum dimicare persecutorem. (0175D) In hac itaque pro defensione fidei congressione confitere non modo Deo, sed Deum, quia si confessus eum fueris coram hominibus, confitebitur et ipse te coram Patre suo (Luc. XII, 8) . Si autem negaveris, et ipse negabit te.

III. Quod si quaeris quae via ad hanc te possit perducere confessionem, sit tibi prima, et quidem valde recta, passio nostri Redemptoris. Per patientiam itaque curre propositum tibi certamen, aspiciens in auctorem et consummatorem vitae Iesum. Qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta (Hebr. XII, 1, 2) . Verba haec Pauli sunt, quibus concinit consors atque collega martyrii et coapostolus Petrus. Christus inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius (I Petr. II, 2) . Nec mirum si pro te pateris, qui pro te passus est, et quidem Dominus pro servo. (0176A) Recordare quia non est servus maior domino suo; ut si ipsum persecuti sunt, persequantur et te (Ioan. XV, 20) . Ergo, si odit te mundus, scito quia ipsum te priorem odio habuit (ibid., 8) . Et si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis et domesticum eius? (Matth. XVIII, 25) .

IV. Sit tibi via secunda fortitudo adiutoris tui, quia ipse pro quo pugnas, tibi indubitanter et viriliter assistet ut vincas. Nonne imbre lapidum vallatus, beatus Stephanus Filium vidit hominis stantem a dextris virtutis Dei? (Act. VII, 55) . In eo quod audis stantem, intellige pugnantem; in eo autem quod audis a dextris virtutis Dei, agnosce expugnantem. Stans bellat, et dimicat: virtuosus vero superat et triumphat, quia et ad pugnam status, et ad virtutem pertinet triumphus. (0176B) Cum ergo te duxerint tradentes, pone in corde tuo non praemeditari quemadmodum respondeas, quia ipse tibi hora eadem dabit os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii tui (Luc. XXI, 14, 15) .

V. Sit tibi via tertia remuneratio illa aeterna, quia pro quo pateris, cum illo quoque regnabis. Qui itaque pateris propter iustitiam beatum te scito, quia merces laborum tuorum regnum erit coelorum. Unde gaudere potes in illa die et exsultare, cum te oderint homines, et exprobraverint, et eiecerint nomen tuum tanquam malum, et dixerint omne malum adversum te mentientes, quia merces tua magna est in coelis (Luc. XXVI, 22) . Per has tres vias accedere ad confessionem hanc datur? Et sit tibi prima passio Redemptoris; secunda, fortitudo Adiutoris; tertia, magnitudo Remunerationis. (0176C) Passio Redemptoris tibi sit ad exemplum, robur Adiutoris ad auxilium, magnitudo remunerationis ad solatium. Ad exemplum passio, ut imitemur; ad auxilium fortitudo, ut remuneremur; ad solatium remuneratio, ut laetificemur.

VI. Hanc sequitur confessio quaedam, laeta quidem, et laetificans, beata et beatificans; sed in futuro erit (non in praesenti est) in patria, non in via, non in exsilio, sed in regno. (0176D) Haec est illa de qua sanctus David: In voce, inquit, exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5) . In superna illa Ierusalem est confessio haec, quo quotidie ascendunt tribus, tribus, inquam, Domini ad confitendum nomini Domini (Psal. CXLI, 4) . Huic insistunt cives illi beati, qui habitant in domo Domini, non manu facta aeterna in coelis, in saecula saeculorum laudantes eum (Psal. LXXXIII, 5) , misericordias eius in aeternum cantantes, in quorum ore resonat canticum laetitiae, et vox laudis. Et tribus hanc confessionem exercent de causis, quasi totidem ad eam viis accedentes: quod ab aeterna videlicet perditione liberati sunt, quod gaudia coelestia consecuti, quod ea sine ullo defectu duratura agnoscunt. Hae causae tres ad Dei sui eos confessionem invitant. Evasio a captivitate, exsultatio de felicitate, securitas de aeternitate.

VII. Habetis ergo quatuor genera confessionum proposita vobis, quorum tria exercent in praesenti exsilio sancti, quartum vero in coelesti regno, beati. (0177A) Et est prima confessio peccati, et pertinet ad poenitentes; secunda meriti, et vindicant eam sibi bene viventes; tertia fidei, et exercent eam sancti martyres; quarta praemii, et exercent eam sine omni defectu cives in coelesti patria felices. Primam hilaritas remunerat veniae, secundam adauget cumulus gratiae, tertiam fortitudo roborat constantiae, quartam decor exornat indeficientis gloriae. Habet et unaquaeque earum quatuor confessionum tres usque ad eam viam perducentes. Primae confessionis viae, considerata enormitas culpae, poena gehennae, benignitas misericordiae. Enormitas culpae, consideranti horrorem inducit, ut talem se esse pudeat. Calamitas poenae terrorem incutit, ut timeat; benignitas misericordiae fiduciam infundit, ne desperet. (0177B) Viae ad secundam confessionem sunt, abundantia divinae largitatis, excellentia muneris eius, conscientia nullius meriti praecedentis. Gradientem per primam cognita largitas ad stuporem te excitat, ut admireris. Per secundam visa excellentia munerum eius ad amorem te invitat, ut inflammeris. Per tertiam habita fragilitas propria prae oculis te illuminat, ut illumineris. [al. humilieris]. Tertiae confessionis viae sunt passio Redemptoris, fortitudo Adiutoris, celsitudo Renumeratoris. Prima martyribus proponitur in exemplum, ut illud imitentur; secunda, ad auxilium, ut corroborentur; tertia, ad solatium, ut exhilarentur. Ad confessionem vero quartam haec tria invitant: Quod a captivitate sunt liberati, quod felicitatem consecuti, quod in plena ac perfecta securitate tranquilli. (0177C) Haec de quadripartita Iuda, et de aquis redemptionis eius diximus, unicuique Iudae tres, ut scitis aquas assignantes. Super has aquas redemptionis Iudae Dominus ambulabat et venit in Bethlehem. Quia haec in se quatuor genera confessionum anima exercens, et ad singulas viis propriis gradiens Deum in se omnipotentem suscipit mansorem, qui internam et spiritualem in ea, et cum ea celebrat refectionem.

VIII. Si enim Bethlehem, quomodo non domus panis, mens devoti poenitentis, qui confessioni insistit peccati? mens continenter viventis, qui confessionem exercet meriti? mens sancti martyris, qui pro confessione dimicat Catholicae fidei? mens denique civis felicis, qui confessionem celebrat aeterni gaudii? (0177D) Nonne Dominus pascitur apud mentem poenitentis, qui in Psalmis dicit se cinerem tanquam panem manducare (Psal. CI, 10) , sic sibi videlicet peccatorem incorporans per poenitentiam, sicut et sanctum per iustitiam? Discumbebat aliquando, ut scitis, cum Pharisaeo, sed apud mulierem peccatricem (Luc. VII, 36) , sed poenitentem, ut beatus ait Gregorius mentis epulis delectabatur. (0178A) Sed et apud continenter viventes et bene operantes quis eum neget epulari, cum dicat ipse suum esse panem, ut impleatur voluntas Patris sui? (Ioan. IV, 34) . Hoc idem et alibi innuit, ubi asserit eum qui plena obedientia audierit vocem exhortationis suae, et fidei, atque confessionis ei aperuerit ianuam, intrabit ad illum, et coenabit cum illo, et ipse cum eo (Apoc. III, 20) . Ut sit iam mens eius quaedam Bethlehem, dum veram, per tantum ac talem hospitem, nacta securitatem, sapidam intra se gaudet celebrare refectionem, iuxta illud Salomonis, quod secura mens iuge convivium (Prov. XV, 15) . Si quis fidei, in athleta spirituali, fervorem suum asserat panem, neminem, ut arbitror, sane sapientem, in hoc habebit contradictorem. Quid enim aliud esuriebat, quando ad ficum veniens, in ea nihil aliud nisi folia invenit: cum tamen, ut ait Evangelista, non esset tempus ficorum? (Marc. II, 13.) Quid, inquam, aliud esuriebat, nisi fidem Iudaeorum? Qui quidem nihil in se nisi folia verborum legalium habebant. (0178B) Nec erat tempus quo fructum fidei ferrent, quia oportebat primum plenitudinem gentium introire, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. II, 25) . Quod autem apud felices illos epuletur in coelesti patria quotidie, imo continuo splendide, dubium non est, quibus ipse disposuit, sicut ei Pater suus disposuit regnum, ut edant et bibant super mensam suam in regno suo (Luc. XXI, 29) . Ibi adipe frumenti satiat eos, ibi satiabitur David, quia manifestabitur gloria Domini sui (Psal. CXLVII), 14) . Ecce sicut quatuor vobis modis Iudam exposuimus, sic et quadripartitam nihilominus vobis Bethlehem demonstravimus suum uniquique panem assignantes.

IX. In prima domo panis est coctus sub cinere, quia pro eo quod ad humilitatem pertinet, poenitentiae subcinericius est, et est panis doloris. (0178C) De quo loqui videtur sanctus David, ubi nobis praecipit surgere postquam sederimus, qui manducamus panem doloris (Psal. CXXVI, 2) . Quod non est aliud nisi quod tunc in spem veniae erigi possimus, cum primitus in gemitu poenitentiae, pane lacrymarum cibati (Psal. LXXIX, 6) , plenae humilitatis opus ad veram poenitentiam pertinens perfecte impleverimus. Secundae vero domus panis, pro laboriosae actionis exercitio ad sartaginem mihi videtur posse referri, et est panis laboris. (0178D) Cuius tibi idem Psalmista facit mentionem, ubi dicit quod labores manuum tuarum manducabis, et ideo beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2) . De craticula quoque est panis, qui in tertia domo est, eo quod igne magni agonis frigitur, qui usque ad sanguinem et usque ad ipsam etiam mortem, pro fidei defensione stare et certare conatur, et est panis tribulationis. Qualem sancto quondam prophetae, pro eo quod sibi verba veritatis protulit, iratus Achab et in furorem versus, iussit apponi dicens: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae (II Reg. XXII, 27) . Quartae vero domus panis magno illo indeficientis charitatis igne succenso coquitur in clibano, quem caminus Domini inflammat, qui est in Ierusalem, estque panis angelorum, de quo qui manducaverit, ultra non esuriet (Ioan. VI, 35) .

X. Habetis itaque quadripartiam Iudam et unicuique domui spiritualem sibi assignatum panem. (0179A) Sed et ternas redemptionis Iudae aquas super quas Dominus ambulat, ut veniat in Bethlehem, his quos superius ostendimus, modis et viis ad veram nos confessionem perducentes, et suavem nobis spiritualis refectionis saporem, sapidamque, ut ita dixerim, suavitatem in quatuor istis, quas commemoravimus, domibus infundentes, unicuique Iudae attributas. Ingens admodum utilitas in hoc eius adventu in Bethlehem, et magna omnino salus. Unde et hic in fine dicitur quod tunc salvus erit omnis homo, quia ecce veniet. Si intelligitis quid sit secundum hunc, quem usque modo in manibus habuimus, sensum, Dominum venire in Bethlehem, scitis consequenter omnis hominis, qui spiritualiter salvari desiderat, in eius illo adventu consistere salutem. (0179B) Nec ullatenus curari posse aliquem hominem interiorem, nisi suavem et sapidam hanc, de qua nonnulla iam diximus, apud eum celebret refectionem. Sed considerate quae sit huius de quo loquimur, hominis aegritudo, et videte si non est ita. (0179C) Est aliquis qui semetipsum proiecit post tergum suum, et incorrigibilis iacens in peccato suo durior adamante; nullum divini timoris respectum habens, sed attrita exterius fronte, et indomabili corde domus per omnia exasperans effectus (Ezech. XII, 3) . Nonne istum infirmum, et quidem pene usque ad mortem censes, qui secundum duritiam suam et impoenitens cor thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei? (Rom. II, 5.)

XI. Est et alius non magno fortassis aliquo peccati pondere gravatus, nullo tamen boni operis decore vestitus: marcidus iacens, et negligens. Sicut non in crimine frigidus, ita nec in virtute calidus, sed in torpore tepidus, et ideo ab ore Domini evomendus (Apoc. III, 16); et istum sanum quis nisi insanus dixerit? in quo a planta pedis, qui incedit in cogitatione, usque ad verticem, qui eminere debet in actione, sanitas non est (Isa. I, 6) . Certe si hoc secundum aliquem modum est, animae esse sanum, quod et decorum (qui enim per sanitatem valet, ipse consequenter et per speciem nitet), nescio quo pacto hunc sanum esse fateberis, qui nequaquam vigilans, sed dormiens, non custodit vestimenta operis sui (Apoc. XVI, 15) . Certe, nec aliqua habet, sed nudus ambulat, et vident omnes turpitudinem eius. (0179D) Et de illo quid iudicabis, qui inerti, in mente, debilitatus infirmitate, in fide offendit, dum fidem non defendit; in corde quidem retinens, unde credat ad iustitiam; sed os aperire non praesumens, ut confiteatur ad salutem? (Rom. X, 10.) Num ei salutem dices inesse, quem vides pro fidei viriliter non stare defensione? Nam, dum in fide peccat, quae salvat, profecto deest ei salus, ac per hoc nec est sanus. Si enim fortis ac sanus esset in corde, nimirum viriliter dimicaret pro fide. Iuxta quod Apostolus dicit de sanctis: Qui per fidem vicerunt regna, quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello (Hebr. XI, 34) . Dicturus siquidem, fortes facti sunt in bello; praemisit, convaluerunt de infirmitate. (0180A) Ut innotesceret nobis, non posse quemquam ascendere ex adverso, et opponere se murum pro domo Israel, ut stet in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5) , qui necdum per virtutem spiritus convaluit de infirmitate.

XII. Puto quod nec illi veram asseres inesse salutem, in cuius terra, pro eo quod suaviter vivitur (Iob XXVIII, 13) , inveniri non potest sapientia. In quo cum profundus per concupiscentiam, et amarus sit per malitiam: abyssus dicit sapientiam non inesse (ibid., 12) , et mare loquitur secus eam non esse. Quonam modo dicendus est iste habere salutem, qui supernae suavitatis dulcedinem nec gustu contemplationis praegustare, nec palato novit desiderii affectare? (0180B) Sunt itaque haec quatuor genera aegritudinis hominis: duritia videlicet, desidia, blasphemia et ignorantia. Quadripartitae Iudae, et quatuor totidem Domini panibus omnino contraria. A quibus nullatenus homo iste, de quo loquimur, spiritualis salvabitur, nisi eo, quo superius diximus, modo, ambulet super aquas redemptionis Iudae Dominus, ut veniat in Bethlehem. Et est duritia in corde, desidia in opere, blasphemia in fide, ignorantia de illa aeterna et felici suavitate, felici et suavi aeternitate.

XIII. Sed ambulat Dominus super aquas redemptionis Iudae, et venit in Bethlehem. (0180C) Ostendit, videlicet, modos huic infirmo, quibus ad veram, quam et quadripartitam esse superius indicavimus, accedere possit confessionem; et sapidissimam ei infundit internae refectionis, quam in quadruplici domo panis consistere diximus, suavitatem. Tunc vero, ut ostendamus quomodo homo salvatur, duritia quae est primum aegritudinis genus, emollitur. Et emollita duritia poenitens in prima domo, quae est austeritas poenitentiae, primum comedit panem, qui est panis doloris. Et in prima Iuda, confessionem exercet peccati. Deinde desidia ad secundum pertinens infirmitatis genus pellitur, et ipsa depulsa devotus in domo secunda, quae est instantia bonae actionis, secundum comedit panem, qui est panis laboris. Et in secunda Iuda, confessionem exercet meriti. Post haec blasphemia, quam sibi tertium vindicat infirmitatis genus, destruitur. (0180D) Ipsaque destructa fidelis in domo tertia, quae est fortitudo rectae credulitatis, tertium edit panem, qui est panis tribulationis. Et terna Iuda, confessionem habet fidei. Novissime vero ignorantia, quae est quartum aegritudinis genus proiicitur. Qua proiecta in domo quarta, quae est aeternitas supernae felicitatis, quartum, etsi necdum per rem et effectum, per speciem tamen et desiderium, comedit panem, qui est panis angelorum. Et in quarta Iuda, per cogitationem et aviditatem, confessionem celebrat gaudii, in voce confessionis et exsultationis, sonum emittens exsultantis (Psal. XLI, 5) . Merito itaque tunc salvari dicitur homo, cum venit Dominus in Bethlehem, ambulans super aquas redemptionis Iudae. (0181A) Quae autem et quot sint aquae istae, vel quid sit per eas Iudam redimi, et unde, superius partim in sermone isto, partim in illo qui hunc proxime praecessit, ex parte, ut arbitror, ostensum est.

En, fratres, in plures quam putavimus, verba nostra, super verbis responsorii huius protraximus, sermones. Quia quando loqui incoepimus, non omnia haec in meditatione simul habuimus; quae postea praeeunte nos gratuita gratia sua spiritu veritatis, et revelante nobis, scrutati sumus. Putavimus enim in uno nos sermone posse comprehendere quod vix in quatuor invenimus [al. invenimur] explesse. Quod cum ita sit, quid aliud hic sciendum, nisi hoc quod aperte datur intelligi, ut dum postmodum patuit in tractando, quod prius latuit in cogitando, credatur datum pro vobis, quod primitus non patuit, in occulto cogitantibus nobis. (0181B) Sic videlicet elationem in nobis destruemus, agnoscentes humiliter bonum, quod est in nobis, sicut non esse a nobis, sic nec esse pro solis nobis. Quia vero quaedam adhuc de his verbis dicenda occurrunt, in alium ea sermonem differamus. Tum quia multa iam dicta sunt, tum quia quae dicenda restant, verbis paucis expleri non possunt. Quandoquidem tam magna, tam profunda sint, ut non putemus, quod uno comprehendi sermone possint. Ipse autem in quo speramus, qui et nos perduxit hucusque Spiritus sanctus, revelare dignetur oculos vestros; ad consideranda mirabilia de lege sua. Suam nobis tam in sentiendo, quam in proferendo gratiam administret ad laudem suam, et ad aedificationem vestram. (0181C) Cui sit cum Patre et Filio, a quibus ab aeterno procedit, honor et gloria in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 14'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XIII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De confessione peccatorum et laudis divinae, et de modo utriusque. <<<     >>> SERMO XV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De modis quibus mentes praedicatorum in docendo disponuntur, et moventur, et de fastidiosis auditoribus.
2972w 25.539649009705 s