Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 15HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 15'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XIV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De quadripartita confessione, et de quatuor panibus, ac de quatuor generibus aegritudinis humanae. <<<     >>> SERMO XVI. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De adventu Christi ad Ecclesiam per virginem Mariam. hide dictionary links

(PL 198 0181C) SERMO XV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De modis quibus mentes praedicatorum in docendo disponuntur, et moventur, et de fastidiosis auditoribus.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. De nobis modica, de aliis qualiter magna sentiamus. - 2. Sicut beato Augustino praeter intentionem, praedicatoribus interdum lingua movetur. - 3. Illis nunc verborum copia, nunc provenit inopia. - 4. Multiplices cenodoxiae insidiae, et quis vitii genius. - 5. In auditoribus duo vitanda, fastidium et curiositas. - 6. Scripta SS. Patrum praedicatori commendata. (0181D) - 7. In praedicatione non affectata verborum compositio, sed magis cordium spectanda instructio. - 8. Praedicatores ut custodes Sponsae Dei, id est Ecclesiae quales esse oporteat. - 9. Egressus Domini de Samaria, id est occulta custodia ad nos. - 10. Quantopere adventus Domini mundo desideratus.

I. Egredietur Dominus de Samaria ad portam quae respicit ad Orientem, et veniet in Bethlehem, ambulans super aquas redemptionis Iudae: tunc salvus erit omnis homo, quia veniet . Debitores, dilectissimi, nos vobis recognoscimus, et est tempus, ut quod polliciti sumus, reddere pro viribus studeamus. Sed priusquam ad indaganda, quae verbis istis, insunt profunda, accedamus: delectat paululum commemorare quam miro modo, in verbo suo, Deus omnipotens disposuit nos. (0182A) Plerumque enim multa nobis coram loquentibus, ut in fine praecedentis sermonis diximus, occurrunt; quae in occulto meditantibus, et multo fortassis studio quaerentibus non patuerunt, ut donum intelligentiae, et nostrae subtilitati non tribuamus, et coram quibus confertur, pro illis conferri credamus. Sicque fit ut humiliter in oculis nostris, de nobis modica, de aliis sentiamus magna, non ambulantes in magnis, neque mirabilibus super nos (Psal. CXXX, 1) . Alioquin plura apud nos, ut ea postmodum loquamur, in meditatione versamus: quam in ipsa postea locutione, pro eo quod non occurrunt, non proferimus: disponente, tunc temporis, mentem et linguam nostram, et ad alia trahente ipso, in cuius manu sumus nos et sermones nostri. (0182B) Quia licet quae loqui proponimus, in cogitatione tractata fuerint, bona haec tamen quae locutionis tempore, et Dominus menti, et mens ministratori; illis fortassis, qui tunc praesentes sunt, auditoribus, sunt magis necessaria; ac per hoc quantum ad ipsos, meliora.

II. Quod Patri ac doctori nostro egregio, beato, quadam vice legimus contigisse Augustino, qui, dum ex more verba faceret ad populum, ad aliud repente, quam vel propositum eius erat, vel materia in se habebat, de qua agebat, eius se lingua, inter loquendum, derivavit. (0182C) Ad quem tempore postmodum congruo, quidam humiliter accessit, et quid in mente efferebat, unctio illa docens de omnibus (I Ioan. II, 27) , per verba illa, quae impraemeditate protulit, aperuit. Nonnunquam vero visitante mentem spiritu, multa in meditatione apprehendimus: et eadem multa, movente eodem spiritu linguam, in locutione postmodum effundimus, nonnihil bonum providente in hoc tam de nobis quam de auditoribus nostris, ut et in occulto per semetipsum pascat nos. Ita fit ut dum omne quod in nobis est bonum, non ex nobis, sed ex ipso fit, et nobis ex auditoribus nostris, et illis meritum provideat ex nobis; conservante ipso, apud se, ad remunerationem, et quam, eis loquendo, impendimus praedicationem; et quam ipsi nobis in audiendo, exhibent humilitatem. (0182D)

III. Saepe vero, nec multa nobis in meditatione patent, quae proferamus, nec postea, etsi velimus, proferre valemus. Ut subtrahente ipso, ad tempus, mentibus nostris, intelligentiae donum, et nobis per hoc a vestris auribus verbum; et nos quidem dum nobis demonstrat, quod non sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex ipso est, salubriter humiliet (II Cor. III, 5) . Et vos nihilominus, dum scitis mandatum nubibus ne pluant imbrem (Isa. V, 6) ; sollicitos et devotos in oratione reddit. Quatenus quod vobis effundamus, ipse prior nobis infundat. Sicque dum voce ad Deum clamant concordi, tam humilitas nostra quam vestra oratio, uberius et quodammodo laetius ad nos quod ipso transmittente administremus, redeat intelligentiae donum, quam si nunquam fuisset subtractum. (0183A) Sed haec de nobis dicentes, qui loquimur, et de vobis qui auditis, hoc etiam addimus, quia in uno eodemque Dei verbo, magis tangit periculum linguam nostram, quam aurem vestram.

IV. Vos enim eo securius quo humilius auditis, nos vero eo periculosius in sermone Domini incedimus, quo elationem quae inter caetera vitia magis gratiae inimica est, molestius nos infestantem habemus. Nam aliquando bene aliquid dicere studemus, ut vobis, qui auditis placeamus; vel [al. qui] etsi forte placere non multum exoptamus, displicere tamen formidamus. Aliquando delectamur [al. delectari] turpiter in laude, quam offertis nobis; licet nec corde, nec ore quaesita fuerit a nobis. (0183B) Et quidem placere velle, et displicere nolle, non semper malum est, sed beatus qui in utroque illi soli quaerit placere cui sicut placere optimum, ita et displicere pessimum est. Illud autem tertium quod posui in laude videlicet non quaesita, sed ab auditoribus oblata delectari, malum esse non possumus diffiteri.

Quin [al. quod], necesse habemus, nos, qui loquimur, cum ab eo forte fuerimus intercepti, ut ante eius oculos, cui soli esse debet honor et gloria, conversi ad cor nostrum, crebris lamentis tergamus. (0183C) Infirma siquidem mens, suavia laudis verba libenter et gaudenter suscipit, quae etiam plerumque, et cum nihil fortassis exterius et ad laudem pertinens audit, bene a se dicta in occulto apud se revolvit, et aliis per se haec nota recogitans, illisque haec valde placere sibi renuntians, privata quadam apud se laetitia inaniter hilarescit. Et, cum nec ista sine gravi, apud se, culpa mens versare possit, quid de eo dicemus, cuius ex abundantia cordis os loquens aperte iactando se (Luc. VI, 45) , quae iam protulit, creberrime repetit profunde cogitata: nitide quoque turpissimo et inanissimo arrogantiae vento inflatus asserit prolata? Ille quoque qualiter irridendus, qualiter subsannandus est, qui laudem corde quidem quaerens, ore autem quasi fugiens, nihil penitus valere quidquid dixerit, conqueritur; malle se tacuisse quam sic locutum fuisse asserit. (0183D) Ad hoc totus in hac eius exteriore accusatione intendens, ut alios ad laudem suam excitet, quatenus dum tam anxie ore eum conqueri audiunt, et turpem inanis gloriae appetitum, qui in corde tam impatienter exspectat, tamque ardenter expetit, non conspiciunt, quasi consolantes bene dixisse asserant, et iure eum laudandum pro verbis tam laudabiliter prolatis affirment. Detestabile certe iactantiae genus ad hoc humiliare te, ut exaltes, et laudem quaerere fugiendo.

V. Haec mala, fratres, et quae in hunc modum sunt, loquentibus insidiantur, a quibus vos, qui auditis, immunes estis. Quia in occulto servata apud vos pulchritudo devotionis vestrae dum exterius visa, vel audita non agnoscitur, humanae nimirum laudis pulvere non offuscatur. Sed sicut nobis ab hac perniciosa elationis peste cavendum est, ita et vobis nihilominus a pessimo cavetote vitio fastidii, et curiositatis. (0184A) Sunt enim quam plures, quos saepissime experti sumus, qui cum maximo fastidio suscipiunt verbum in sermonibus, qui diebus festis ex more recitari solent, magis ex usu praesentes se exhibent, quam ex affectu; plus exspectantes et desiderantes finem, quam aliquam desiderantes, vel colligentes sibi aedificationem spiritualem. Non solum autem, sed dum propter disciplinam ordinis vel corporaliter abesse non possunt, pernicioso fastidii pondere gravati, contrahentes facies intra caputia, quasi per maturitatis frenum, oculorum lasciviam cohibentes, inerti dormitioni insistunt. Sunt vero alii qui libenter quidem audiunt quae dicuntur, sed nihil penitus approbant nisi nova et inaudita dicantur. (0184B) Denique solent finito sermone, et si forte verbis tunc non possunt oris, vel verbis digitorum, aliqua, uti ipsi multoties deprehendimus, et in hunc modum invicem conferre frequenter audivimus. Nonne Augustinus, nonne Gregorius, nonne alii doctores haec eadem dicunt? quae passim in libris doctorum furatus memoriter retinuit, haec nobis pro sermone recitavit, ac si et nos non possimus ista videre, ut ipse ea vidit, atque collegit.

VI. Haec vox eorum nolentium attendere. Quia iuxta Comicum: Nihil est dictum quod antea non sit dictum. Haec, inquam, vox illorum, ac si nos quidquam dicere vel sciamus, vel debeamus quod non dixerunt, et in scriptis suis ad doctrinam nostram reliquerunt praecedentes nos doctores sancti. (0184C) Praesertim cum praecipiat nobis Psalmista, ut in ecclesiis benedicamus Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27) . Et divinitus percussi sunt filii Aaron in Levitico (Levit. X, 1); pro eo quod ignem alienum obtulerunt, quod eis praeceptum non erat. Quibus istos similes dixerim, nisi carnalibus istis Israelitis, qui fastidientes manna, cibos, ut scitis, desiderabant Aegyptiacos (Num. XXI, 5) . Sed quae fuerit poena illorum, si hi diligenter attenderent, talia, ut arbitror, non dicerent. (0184D)

VII. Illos autem, qua subsannatione et irrisione iudicabitis tangendos, qui cum omnino nullum vel admodum modicum habent in Scriptura intellectum: habitum ad eos sermonem penitus respuunt, nisi totus in verbis Latinis, et quod magis irridendum est, nisi quibusdam verbis pomposis et insolitis persolvatur. Bene, inquiunt, et acute sensit in mente: sed quidquid dixit minus est probabile, minusque acceptabile, dum sua vulgarem hanc locutionem assumpsit in prolatione, cum ipsi nihil omnino intelligant ex omnibus quae dicuntur, nisi vulgariter eis exponantur. Vos autem, fratres, non sic, sed tanta aviditate esuriant mentes vestrae verbum Dei, ut iterum illud esuriatis. Sed et omnem in eodem verbo devitate locutionem; quae non aedificat. Magisque [al. magis quoque] affectate, ut in vobis imbuantur corda, quam vobis componantur verba. Emundantes itaque vos a faecibus istis: compatimini miseriis nostris multimodis. (0185A) Erectis fidelibus animis suspirate ad illum pro nobis; qui nostra in his omnibus, quae superius vobis exposuimus, et in caeteris, quae in nobis innovantur malis: spes sola et singulare refugium est. Quatenus et qui illis, qui eius magisterio adhaerebant, pedes lavit; speciosos quoque reddat et pedes evangelizantium vobis (Rom. X) . Ut non simus sicut quidam plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquamur.

VIII. Et qui ad hoc constituti sumus, uti custodes Sponsae suae sanctae Ecclesiae, quae estis vos, eius ipso transmittente per nos verba, praestemus [al. proferamus] ipsum ab ea amari, ipsum laudari; et eum nequaquam adulterantes, aliquid in ea nostrum, quod ad ipsum solum Deum pertinet, quaeramus. (0185B) Quatenus ut fideles paranymphi, et amici Sponsi, sinceri stantes in rectitudine internae intentionis, et cordis eum auribus audientes gaudio gaudeamus, non propter vocem nostram, sed propter vocem eius (Ioan. III, 29) . Ut enim idem ait: Qui a seipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est (Ioan. VII, 18) . A semetipso loquitur, qui a semetipso aestimat esse, quod loquitur; ille etiam a seipso loquitur, qui pro ipso solo loquitur, vel ob emolumentum videlicet alicuius commodi temporalis; vel ob favorem humanae laudis. Sed vos adiuvate in orationibus vestris infirmitatem nostram, ut sapienter inter illum et vos incedentes, eius in vobis gloriam quaeramus, qui misit nos. (0185C)

IX. Audite quid in verbis istis sacrosanctis et profundis, ipse dignanter revelavit nobis, ut et nos ad ipsius laudem et utilitatem vestram revelaremus vobis. Egredietur Dominus de Samaria ad portam quae respicit ad orientem. Per hunc Domini egressum de Samaria, salubrem eius de illa alta et secreta custodia, ubi illum Pater in sinu suo custodivit, ad homines accepimus adventum. Quia, ut ipse ait: Exivi a Patre, et veni in mundum (Ioan. XVI, 28) . Et iuxta Psalmistae sententiam: A summo coelo egressio eius (Psal. XVIII, 7) . Nonne in custodia fuit qui in patre invisibili, invisibilis absconditus fuit? nam quandiu nullam aliam in se naturam nisi divinam, quae et invisibilis est, habuit, quasi tandiu intus fuit. (0185D) Sed, quando Verbum caro factum, id est Deus homo factus est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14) ; ac secundum quod Ieremias ait: In terra visus et cum hominibus conversatus est. (Baruch, III, 38) . Tunc nimirum de hac, de qua loquimur, Samaria egressus est.

X. Hinc eius egressum illa quondam in Canticis ardenter videre exeptavit: quae magno affecta desiderio ait: Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris? (Cant. VIII, 1.) Intus quidem iam eum invenerat, quia in eum credebat, quem in divinitate invisibilem agnoscebat. Sed foris eum videre concupiscit, ut in illa videlicet natura appareret, quae oculis corporalibus videri posset. (0186A) Sed ut in tali natura appareret, oportuit ut in unitate eam personae suae assumeret, et non sub aliqua se forma phantastica absconderet: sed illud veraciter esset, in quo appareret: sicque frater esset, dum homo esset. Prius ergo eum fratrem suum fieri voluit, ut eum postmodum foris invenire posset. Quia, postquam frater et caro nostra factus est, dum in similitudinem hominis factus, et habitu inventus ut homo, de secreto paternae Samariae, ad publicum nostrae egressus est naturae; sicque foris inventus est in natura nostra, qui intus fuit in sua. Qui est benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 15'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XIV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De quadripartita confessione, et de quatuor panibus, ac de quatuor generibus aegritudinis humanae. <<<     >>> SERMO XVI. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De adventu Christi ad Ecclesiam per virginem Mariam.
1971w 14.603307962418 s