Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 16HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 16'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De modis quibus mentes praedicatorum in docendo disponuntur, et moventur, et de fastidiosis auditoribus. <<<     >>> SERMO XVII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De eo quod in sacramentis Veteris Testamenti Dominus ad Ecclesiam venit. hide dictionary links

(PL 198 0186A) SERMO XVI. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De adventu Christi ad Ecclesiam per virginem Mariam.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Portae diversa acceptio in Scripturis. (0186B) - 2. Porta orientalis est Virgo Maria, ad quam insignis apostrophe. - 3. Ante Mariam nemo virginitatis Deo sacravit propositum. - 4. Plenitudo gratiae per Mariam in fideles derivatur. - 5. Moysen de fiscella scirpea filia Pharaonis, Christum de Virgine natum suscepit Ecclesia gentium. - 6. Bethlehem, id est domus panis: qui reprobus triplex. - 7. Panes Ecclesiae probati decem recensentur. - 8. Quis fructus, in Ecclesia, singulorum.

I. De Samaria egressus Deus ubi primum apparuit? utique ad portam, quae respicit ad Orientem. Quia illam, in qua videretur, de virgine Maria suscepit apparitionem. (0186C) Est porta quaedam Christus, de qua dictum habetis in Iob de impio, quod Longe fient amici eius a salute, et conterentur in porta (Iob V, 4) . Quia Synagogae populi a vera se salute elongantes, veniente Christo, per infidelitatem corrupti sunt. Est et alia ad fidem pertinens porta, de qua sanctus David: non confundetur, Cum loquetur, inquit, inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5) , id est quando disputabit cum haereticis pro fide tenenda [al. tuenda]. Est quoque bonum, quod exercemus opus, quasi porta quaedam, quia per illam de bona voluntate, quam coram Deo intrinsecus habemus: ad oculos proximorum extrinsecus eximus; de qua ait sanctus Iob: Quando procedebam ad portam civitatis (Iob XXIX, 7) . Quando videlicet exterius exivi ad opus bonum coram aliis. Sed et exitus ab hac vita, porta nobis est. Sicut in Ezechiele legimus (cap. XL, 3) , quod propheta interius stans, oculos exterius habuit ad portam. (0186D) Pro eo quod electus quisque in fide Ecclesiae vivens, ad exitum suum ab hac vita, desiderium suum extendere debet, ut cum Christo esse possit.

II. Porta quoque sancta et perpetua, virgo est, ut in eodem dictum invenitur Ezechiele, quia porta haec clausa erit et non aperietur (Ezech. XLIV, 2) . Quia ipsa semper, et ante partum incorrupta, et post partum mansit illaesa. Ad hanc portam egressus Dominus de Samaria venit, quia ipsa in mente aperta per fidem, et in corpore clausa per castitatem; sine pollutione, eum munda concepit, et sine laesione integra generavit. Vere tu es, o Virgo beata, porta in Ezechiele orientalis. (0187A) Tu et ista, de qua nunc agimus, porta, respiciens ad orientem; quia tu es, in qua Christus suum sine omni violatione et ingressum habuit et egressum, per quam et nos introitum habemus ad regnum. Et sanctitatem exercere nunquam omittis, utpote gratia plena. Tu soli Christo placere contendis, utpote quae nec primam similem visa es, nec habere sequentem. Nam sit oriens pueritia nostra, de qua aetatis nostrae sol primum emergit. De quo in Evangelio legitur, quod multi ab Oriente venient (Matth. VIII, 11) ; pro eo quod plures ab ipsa pueritia ad Christum accedunt. Et cum sit populus Iudaicus quodammodo oriens, ut invenitur in Apocalypsi, quia ab Oriente portae tres (Apoc. XXI, 13) , pro eo quod et ipsi fides sanctae Trinitatis sit nuntiata. (0187B) Est quoque [al. quidam] verus Oriens Dominus Christus, ad quem respicis tu, ut ei soli placeas in interna intentione. Est et sanctitatis opus, ad quod similiter respicis, ut illud pro eius nomine exerceas in conversatione.

III. Totus adhuc pene mundus ad occidentem carnis vergebat operans in ea, et proferens ex ea fructum mortis, quando tu ad virginitatis orientem oculos elevans, gloriam in te praeferebas futurae incorruptionis. Qualis ille sanctae Ecclesiae fulgebit pulcherrimus et felicissimus status: in quo non nubent fideles eius, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo! (Matth. XXII, 30.) Quae enim erat illo tempore mulier hanc vocem proferre valens aut volens: Virum non agnosco? (Luc. I, 34.) Certe nullam tunc fuisse asseres, si vocis huius virtutem plene agnoscas. (0187C) Quid enim est virum non cognosco, nisi virum cognoscere non propono? Non solum in praesenti virum ignorans, sed et omni vitae meae tempore firmum ignorandi propositum habens. Quin potius, pro maledicta habebatur tunc sterilis: in tantum ut magis plangendum et dolendum sibi arbitraretur filia Iephtae (Iudic. II, 34) , quod carnem virgineam intulit sepulcro, quam quod gladio iugulata est paterno. Sed tu respexisti Christum in interna intentione; respexisti ad Orientem, carnis virginitatem, in pudica conversatione. Respexisti, inquam, etiam prae mulieribus cunctis unde et per saecula beata praedicaris in cunctis. (0187D) Sed quem sola tunc suscepisti, sola habere noluisti, sed, qui de sinu Patris venit ad te, usque ad nos quoque venit per te.

IV. Sicque ros qui primum in solo vellere fuit (Iudic. VI, 40) , totum postmodum aream humectavit, ut sola quidem, primum ipsum susciperet; ut eum deinceps cunctis gentibus inferret. Hoc est quod ait sanctus David, quia descendet primum sicut pluvia in vellus; et deinde sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) . Primum descendit in vellus, deinde in terram. Sed in vellus, ut pluvia, in terram vero, ut stillicidia. Quia primum Christus ad virginem cum gratiae plenitudine venit, deinde fideles et electos suos ad participandum vocavit. (0188A) Unde sicut primum ros in vellere, deinde in area, ita et Dominus egrediens de Samaria, primum ad portam quae respicit ad Orientem, deinde venit in Bethlehem. Hoc est quod in missa cantamus de ea, quia primum unigenitum filium suum sancti Spiritus obumbratione concepit. Et deinde: Virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit, Iesum Christum Dominum nostrum. Nam Bethlehem Ecclesia est vocata de gentibus, ut eius domus sit, qui ait: Ego sum panis vivus (Ioan. VI, 52) . Ad quam domum panis venit Dominus, postquam egressus est de Samaria, ad portam quae respicit ad Orientem. Quia de sinu Patris per carnis assumptionem ad virginem accessit, et ipsa mediante per fidem ad Ecclesiam pervenit. (0188B)

V. Haec dicens egregiam illam, ad mentem, veterem historiam Exodi (cap. II, 3) revoco. In qua legitur de Moyse, quod noviter natum abscondit eum mater tribus mensibus. Cumque iam celari non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam intus, et foris bitumine ac pice, posuitque intus infantulum. Quem postea, ut scitis, quia longum est ire per singula, sustulit filia Pharaonis. Quis hic Moyses tribus mensibus in domo absconditus paterna, nisi Dominus legifer noster, qui accepit verba vitae dare nos tribus temporibus: sub natura, sub lege, sub prophetis, in hac, de qua iam multa locuti sumus, latens Samaria? Sed elatus de domo paterna, positus est in fiscella scirpea bitumine linita ac pice. Quia egressus de Samaria venit ad portam quae respicit ad Orientem. (0188C) Extractum de fiscella Pharaonis eum filia suscepit, et Christum natum de Virgine Maria, per fidem electa Ecclesia de gentibus excepit, quod est Dominum a porta quae respicit ad Orientem, venire in Bethlehem. Quasi bitumine fiscella linita est, ac pice dum munditia ornata est virgo nostra, ac humilitate: ut virum se non cognoscere asserens, quod perfectae esse castitatis nemo ambigit, et ancillam Domini se vocans (Luc. I, 38) , quod magnae ac profundae humilitatis est, omnipotenti Deo et picem humilitatis in mente, et bitumen offert castitatis in carne. (0188D) Quod ergo in psalmo septuagesimo primo dicitur descendere (Psal. LXXI, 6); deinde in vellus, postremo in terram; quodque in Exodo, primo Moyses celari non valens, manifestatur; deinde in fiscella ponitur; novissime vero a filia Pharaonis suscipitur, id hic est primum Dominum egredi de Samaria; deinde ad portam accedere, quae respicit ad Orientem; novissime vero in Bethlehem venire, Christum videlicet de secreto Patris, inde tamen non recedendo, exire ad virginem, carnem de ea et in ea assumendo, accedere ad Ecclesiam de gentibus, alimentis fidei eam reficere.

VI. Sed cum Ecclesia Bethlehem, Bethlehem vero domus panis sit, sciendum, quia est panis cuius ipsa non est domus, quia eum intra se hospitari non permittit. (0189A) Est enim panis quidam, doctrina haeretica, ut in Parabolis legitur, quia panis absconditus suavior est (Prov. VI, 17) , pro eo quod doctrina haeretica reprobis charior nonnunquam est quam doctrina sana. Est et carnalis delectatio panis, quo anima peccatrix pascitur, sicut habetis in Iob de impio dictum, cum se moverit ad quaerendum panem (Iob XV, 23) , id est cum se intromiserit carnalem quaerere delectationem. Sed et induratus quilibet, perseverans in peccato suo, panis est, ut reperitur apud Osee, quod Ephraim factus est panis subcinericius, qui non reversatur (Ose. VII, 8) , quia induratus peccator in immunditiis suis iacet, et de eis non poenitet. Huius tripartiti panis Ecclesia domus non est, quia per affectum, sive per effectum mansio non est. (0189B) Primus panis edentem perducit ad blasphemiam in fide; secundus, ad consensum in pravitate; tertius vero, ad aeternitatem in poena gehennae. Doctrina namque haeretica per errorem seducit, delectatio peccati ad consensum perducit, perseverantia in iniquitate in aeternam perditionem mergit, ut iusto Dei iudicio sicut hic nunquam voluit terminare culpam, sic et ibi nunquam finiat poenam.

VII. Sed est alius panis ad Ecclesiam pertinens, cuius et illa domus est. Ipse est primus qui de seipso ait: Ego sum panis vivus (Ioan. VI, 52) , quia in ipso vitalis animae refectio est. Est et secundus panis eius, ille quem in sacrosancto altari quotidie sumit. De quo in Parabolis dicitur: quia panem otiosa non comedit (Prov. XXXI, 27) , quia ipsa corpus Redemptoris sui sine fructu boni operis non percipit. (0189C) Est et tertius gratia spiritualis, ut in Isaia habetur quod panis ei datus est, aquae eius fideles sunt (Isa. XXXIII, 16) , id est gratia spiritualis viro ecclesiastico collata est, contemplationes eius erroneae non sunt. Est et quartus, sacra doctrina, ut ait Ieremias quia parvuli petierunt panem (Thren. IV, 4) . Humiles videlicet et simplices desideraverunt doctrinam audire. Est et quintus Ecclesiae panis, actio bona, sicut et vox illa continet sancti Spiritus in Isaia, quae talis est: Panem nostrum comedemus (Isai. IV, 1) , pro eo quod septiformis Spiritus in bono opere, quod nobis agendum inspirat delectatur. Est et sextus panis eius robur charitatis. (0189D) De quo Dominus in Evangelio: Quis ex vobis petit panem, id est charitatem? (Luc. XI, 11) . Est et septimus virtus humilitatis, ut in libro Regum legitur: Et ecce ad caput eius subcinericius panis (III Reg. XIX, 6) , quia in mente viri sancti humilitas est consideratione propriae infirmitatis. Est quoque et octavus, homo sanctus [al. sanctificatus], ut in psalmo habetur de Domino quod cinerem tanquam panem manducat (Psal. CI, 10) . Quia non solum incorporat sibi virum sanctum per iustitiam, sed et peccatorem per poenitentiam. Est certe et nonus, consolatio, ut ait Ieremias: Populus gemens et quaerens panem (Thren. I, 11) , id est dolens et desiderans consolationem. Est adhuc decimus panis eius, subsidium vitae praesentis. De quo ait in Genesi sanctus Iacob: Si dederis mihi panem ad edendum (Gen. XXVIII, 20) , id est si mihi contuleris subsidium, ad corroborandum. (0190A)

VIII. Huius itaque bis quinque partiti panis domus Ecclesia est, ut iure nominetur Bethlehem et sit. Primum habet per fidem pasta; secundum, sacramentaliter cibata; tertium, in occulto visitata; quartum, audiendo instructa; quintum, in bono opere occupata; sextum, dilectione impinguata; septimum, in semetipsa humiliata; octavum, per exercitium sanctificata; nonum, per consolationem roborata; decimum, per subsidium munita. Ad hanc Bethlehem egrediens de Samaria ad portam, quae respicit ad Orientem Dominus venit, quia de secreto Patris exiens, et de virgine Maria naturae nostrae publicum sumens, Ecclesiae se per fidem ostendit. (0190B) Qui nobis praestet, ut qui iam eum per fidem cognoscimus, usque ad contemplandam speciem suae celsitudinis perducamur. Cui sit cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 16'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XV. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De modis quibus mentes praedicatorum in docendo disponuntur, et moventur, et de fastidiosis auditoribus. <<<     >>> SERMO XVII. ITEM DOMINICA II IN ADVENTU DOMINI. De eo quod in sacramentis Veteris Testamenti Dominus ad Ecclesiam venit.
1788w 6.9235649108887 s