Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 23HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 23'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXII. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI. De interna gratia animam visitante. <<<     >>> SERMO XXIV. ITEM IN DIE NATALI DOMINI. De spirituali profectu sanctorum, et de magna multitudine dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se hide dictionary links

(PL 198 0218D) SERMO XXIII. IN DIE NATALI DOMINI. De sublimitate incarnationis Christi, et de spirituali electorum profectu.

(0219A)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Nec ore digne exprimi, nec mente comprehendi valet incarnationis sublimitas. - 2. In unam personam creaturae et Creatoris conventio quam stupenda. - 3. Quis natus, de qua, et quando pensiculatius consideranda. - 4. Quam congruenter natus de Virgine, in Bethlehem, tempore pacis. - 5. Violatores pacis remorantur, aut fugant Christum in se nasciturum. - 6. Quid sit lanceam et falcem converti in vomerem. - 7. Quantopere aversandum quod charitatem violat fraternam. - 8. Electos et reprobos una excipit sors nascendi: diversi mores vivendi. - 9. S. Ioseph typus electorum, quorum meritum consistit in conversatione sancta, et fide recta. (0219B) - 10. Corde credere, et ore confiteri, deinde probe conversari recta oportet intentione. - 11. Ascensus a Galilaea in Iudaeam et a Nazareth in Bethlehem virtutum cardinalium signat exercitium. - 12. Non est decor boni operis absque rectitudine intentionis.

I. Exigit, dilectissimi, huius sacratissimae diei excellentia, exigit et devotio vestra ut inter vos hodie maxime non sileat lingua nostra, non ferietur verbum nostrum [al. cor vestrum]. Indignum namque est ut ea die a laude Dei lingua cesset humana, qua ex carne virginea prodit Deus homo. Sed et iniustum nihilominus est, ut vobis tam avide petentibus panem vitae, denegemus. (0219C) Verumtamen, etsi mihi forte aliquid datum sit quod vobis apponam, non est, fateor, tanta in me vel profunditas in sentiendo, vel in proferendo facundia, ut venerandam huius diei elegantiam, vel mente comprehendere, vel ore exprimere queam. Cogitans namque apud me, et recogitans, volvens crebro in mente et revolvens quod hac die evenit; non minus admirabile quam suave, non minus praecelsum quam pium, eo magis inde recogitandum intelligo. Et quod non modicum mirum est: quo plus inde comprehendo, eo minus iam quodammodo me comprehendisse deprehendo. Verumtamen ut quid dico, quo plus inde comprehendo? quia hoc solum inde comprehendo, quod inde quidquam comprehendere non valeo. In hac siquidem consideratione mea, in luce inaccessibili accedo, solas, per eam, tenebras meas intuens; ipsam vero penitus intueri non valens. (0219D) Sic mirabile fit hoc ex me scientia Dei confortata est, et non possum ad eam (Psal. CXXXVIII, 6) . Ipso mihi per eam notificante [al. innotescente] ignorantiam meam, ut sciam quid desit mihi, illud Philosophorum exclamans: Scio quod nescio. Quis enim, non dico, comprehendere, quod quidem omnem excedit sensum tam angelicum quam humanum; sed quis digne vel obstupescere potest, quod ex femina Deus natus est? (0220A) quis satis miretur factum videns, omnium factorem, temporalem aeternum, Verbum carnem, Deum hominem: et quia nimis longum est ire per singula, quae in hunc modum sunt, in puero isto qui hodie natus est, et hominem accipere, incomprehensibile illud, quod solius est Dei, et Deum illud humile quod solius est hominis?

II. O Deus, idem homo! O homo, idem Deus! Creator noster, filius noster, Deus noster, frater noster, conditor noster, caro nostra; Dominus noster, conservus noster, fortitudo nostra, infirmitas nostra, gloria nostra ignominia nostra, pastor noster, esca nostra, et multa in hunc modum. (0220B) Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula: Iesus Christus (Hebr. XIII, 8) , ne geminetur unitas personae; heri, ne natura assumpta extendatur aeternitate; hodie, ne assumens includatur tempore; ipse et in saecula, pro eo quod in aeternum vivat, temporalis in aeterno, in quo mortuus est, qui vivit in aeternum; uno eodemque temporis momento, propter hodie, assumentis dominatur gloriose una Iesu Christi persona in coelo; et propter heri, assumptae, moritur ignominiose in ligno. (0220C) Ecce Deus noster hodie visibilis apparet, cum dicat verax theologus ille: Deum nemo vidit unquam (I Ioan. IV, 12) . Et ipse ad dilectum et familiarem suum Moysem: Non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII, 20) . Iam Deum oculis perspicimus; iam verbum manibus contrectamus, Deum in homine, verbum in carne, intuentes omnem plenitudinem divinitatis habitare in hoc parvulo nostro, fratre nostro, filio nostro, etiam corporaliter (Coloss. II, 9) . Ut iam se adorari ab Ioanne, angelus non sinat (Apoc. XIX, 10) , qui supra se, in Christo, naturam Ioannis adorat.

III. Certe mihi triplex in hac nativitate sacrosancta consideratio ingerit stuporem, considerante me quae sit eius persona, qui natus est; quae mater, de qua natus est; et quod, in quo natus est, tempus. Et invenio Deum esse qui nascitur, Virginem de qua nascitur. Quid horum, fratres, non admiramini? super quo horum non obstupescitis? Quid mirum, si Deum admiramini ex homine prodire hominem; si virginem admiramini matrem? Ibi una eademque persona, Deus et homo: hic autem una eademque femina mater et virgo. Ibi Deus humanatus, et idem homo qui Deus. Hic autem et fecunditas virginea, et virginitas fecunda. (0220D) Sed et tantae pacis et quietis tempus, quomodo non erit vobis admirationi, superbos filios intuentibus Adam: qui turrim volebant construere, ut celebrarent nomen suum (Gen. XI, 4) : invicem provocantes, invicem invidentes, et alterutrum supergredi cupientes (Gal. V, 26) , in tantam concurrere concordiam, ut, sopitis bellorum turbinibus, et tam pacifice consentientibus ad invicem cunctis gentibus, unum contingeret universo orbi principem dominari, universum etiam orbem describi, uno denique universum orbem numismate concludi? Siquidem exiit, ut nocte hac sacratissima legi in Evangelio audistis, edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. (0221A) Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem (Luc. II, 1, 3) . Et hinc contigit, sicut scitis, ut providente Dei, qui hodie in carne apparet, Sapientia, quae et attingit a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); contigit, inquam, ipsa providente, ut eius Bethlehem insigniretur nativitate, sicut honorata fuit civitas Nazareth ipsius conceptione. Et ideo ad profitendum, iuxta edictum imperatorium, illuc cum gloriosa Virgine oportet venire Ioseph, prodente evangelista causam, videlicet eo quod esset de domo ac familia David (Luc. II, 4) ; cuius ipsa Bethlehem civitas dicta est. (0221B)

IV. Et factum est, dum essent ibi, impleti sunt dies eius (ibid., 6) : haud dubie quin beatae Virginis ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum (ibid., 7) . Deus itaque est qui homo natus est. Et est pax nostra faciens utraque unum (Ephes. II, 14) . Qui venit nuntiare pacem his, qui longe erant, et pacem his qui prope, pacificans in sanguine suo quae in coelis, et quae in terris sunt (Colos. I, 20) . Sed, sicut Deum nasci non decuit nisi de carne virginis, sic nec nasci voluit nisi in tempore pacis. Et ne locum praetergrediamur nativitatis, natus est in domo panis, qui et ipse panis est vivus, de coelo descendens, de quo, si quis manducaverit, vivet in aeternum (Ioan. VI, 52) . Decuit ergo Deum nasci de carne virginis; voluit pax in tempore pacis, debuit et panis in domo panis. (0221C) Considerans autem personam nascentis, omnino deficio; intuens autem personam parientis, supra modum obstupesco, in illius celsitudine expavescens, et istius praerogativam non comprehendens. Puto autem quod etiam dicetis haec de vobis et ipsi. Sed in hac gemina consideratione reverberati, et ad vos repulsi, tempus nativitatis eius proponite vobis ad exemplum, scientes quod sicut per nativitatem carnis in terra apparere noluit, nisi in tempore pacis, sic nec velle eum inter vos per adventum internae gratiae suae apparere, nisi pacem habueritis ad invicem.

V. Vae illis, per quos Christus, et cum absens est ne veniat, moratur; et cum praesens est, ne maneat, fugatur. Qui sunt hi? (0221D) nisi perturbatores pacis, unitatis divisores, turbati, et alios turbantes, seminantes inter fratres discordias? (Prov. VI, 19.) quales Dominus non modo odit, sed et detestatur anima eius, mortiferum illud venenum, quo ipsi inflati sunt, non solum per pravae conversationis exemplum propinantes, sed et per suggestionem perniciosi consilii aliis infundere gestientes. Vos autem, fratres, non ita didicistis Christum, si tamen eum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Christo Iesu (Ephes. IV, 20) . Pax vobis (Luc. XXIV, 36) , spirituale nostri pacifici verbum. (0222A) Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis (Ioan. XVI, 33) . Et item: Pacem, ait, habete inter vos (Marc. IX, 49) . Scitote quoniam qui conturbat vos, portabit iudicium, quicunque est ille (Galat. V, 10) . Vox Domini est in Apostolo loquentis, et in Propheta: Idem ergo sapite, pacem habete, et Deus pacis vobiscum erit et dilectionis (II Cor. XIII, 11) . Unusquisque vestrum modis omnibus ab alterius laesione abstineat, sollicitum se exhibens servare unitatem spiritus in vinculo pacis; si fieri potest, quod in se est, cum omnibus hominibus pacem habens (Rom. XII, 18) . Quia, sicut, teste Domino, filii Dei vocantur qui pacifici sunt (Matth. V, 9) , sic audacter dico quod filii diaboli vocari digni sunt, qui seminatores discordiae sunt. (0222B)

VI. Considerate quia illud in nativitate Christi pacis tempus claruit in mundo, de quo prophetavit Isaias, quando ait: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isai. II, 4) . Et adiunxit: Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad praelium (ibid.) . Facite, quaeso, spiritualiter tempus illud apud vos, conflate gladios vestros in vomeres et lanceas vestras in falces. Gladius et lancea arma sunt, et vulnera infligunt; vomer autem et falx instrumenta quaedam sunt usui humano valde necessaria, et hominum pastui serviunt. Sed cum arma gladius et lancea sint, cominus gladio percutimus; lancea vero longe posita attingimus. Similiter cum instrumenta vomer et falx valde necessaria sint, vomere quidem terram suffodimus in arando, falce vero segetem secamus in metendo. Et quid esse putamus gladios et lanceas, nisi duras verborum asperitates, et asperas eorum duritias, pacem in auditorum cordibus perturbantes? (0222C) Nonne hoc sensit sanctus David, qui dentes asseruit filiorum hominum arma et sagittas, et linguam eorum gladium acutum? (Psal. LVI, 5.) Gladio itaque, et quidem valde acuto proximum feris, cum eum verbo probroso, et aspero tumore iracundiae inflatus aggrederis. Sed committe gladium tuum in vaginam, in teipsum convertito ferrum, increpans et accusans teipsum, et dimittens interim proximum tuum, arguens et statuens te contra faciem tuam. Considera magis trabem quae est in oculo tuo quam festucam quae est in oculo fratris tui (Matth. VII, 3) . Quia, etsi haec ex parte turbat, sed illa ex toto excaecat. (0222D) Fode parietem, profunde scrutans interiora tua; et ingressus quod tibi apparet ostium, vide animalium et reptilium abominationem, et quae in eo depicta sunt idola (Ezech. VIII, 10): et tolerabile videbitur quidquid culpabile cernis in proximo tuo, respectu horribilium quae apparent in teipso. Sic conflabis gladios tuos in vomeres, eisdem videlicet verbis corripiens et humilians teipsum, quibus tumide et superbe irritare et provocare solebas proximum tuum. Acumine propriae accusationis suffodiens interiora tua, qui proximi iracunde solebas pungere etiam exteriora. Lanceis vero longe positos tangis, dum absentes a verbis detractionis tuae quietos esse non sinis, Domino te odibilem exhibens, dum surdo, contra legem, maledicere praesumis (Levit. XIX, 14) . Consumptione nihilominus te exhibens dignum, dum symbola dans, et venenosis potibus vacans (Prov. XXIII, 20) , carnes quoque ad manducandum confers. (0223A)

VII. Cur tibi tam suave videtur absenti derogare, detrahere non audienti? cur non magis tam proximi quam propria bona ulnis amoris amplecteris, ut quod in futuro ob hanc benevolentiam te manet praemium, spei et certitudinis oculis intueri possis? Quod si sollicite agere studueris, nimirum lanceas tuas mutabis in falces, dum tam proximi, quam propriis modis omnibus, benedictionibus insistens, agnoscis te de benedictionibus messurum vitam aeternam, atque a derogationibus proximi cessans, illius intendis utilitatibus sermonis, pro quibus dignus sis praemium in futuro aeternae percipere refectionis. Non levet, quaeso, in vobis gens contra gentem gladium. (0223B) Quod quidem tunc agitis, cum vos, non defendentes, ut admonet Apostolus, datis locum irae (Rom. XII, 19) . Sed nec exerceamini ad praelium, ut in honore invicem praevenientes, et in humilitate spiritus superiores vobis invicem arbitrantes (Phil. II, 3) , nequaquam efficiamini gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. V, 26) . Sic pacis tempus in vobis efficietis, in quo apparere dignabitur inter vos auctor ille pacis et amator, qui illo tempore per carnem apparuit in mundo, quo in unam convenerunt concordiam, cuncta in orbe terrarum regna uni subiecta imperio: ostendens se super hoc, suae quandoque missurum praecones veritatis, qui vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis (Prov. IX, 3) filios Dei, qui erant dispersi congregantes in unum (Ioan. XI, 52) et colligentes a quatuor ventis terrae. (0223C)

VIII. Exiit itaque edictum a Caesare Augusto, magis autem a Domino Iesu Christo, ut describeretur universus orbis (Luc. II, 1) . Quod quidem tunc edictum exiit ab eo, quando in praedicationem mittens discipulos suos, ait: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 15, 16) . Tunc ibant, ut profiterentur singuli in civitatem suam (Luc. II, 3): quia credentes et baptizati secundum quod suus unicuique dictabat status: fidei confessionem per bonam ornabant conversationem: Unusquisque in suo ordine. (0223D) Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Bethlehem civitatem David, eo quod esset de domo et familia David (ibid., 4) . De statu electorum, qui quotidie fidei et bonorum operum profectibus, ad futura de praesentibus, ad alta de infimis tendunt, in verbis his, iuxta sensum allegoricum, fit mentio. Scitis, fratres, quod omnes sine ulla exceptione tam electos, quam reprobos eadem, iuxta carnem, nativitatis corruptio producit. Nec est aliquid tam eorum qui ad sortem electorum quam eorum qui ad massam pertinent reproborum, cui haec vox Psalmistae non congruat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7) , excepto duntaxat illo, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6) . Qui, cum Deus esset, peccatum non contraxit, in matre conceptus; nec fecit inter homines conversatus. (0224A) Sed cum unum habeat universitas filiorum Adam initium [al. interitum], non unam habent omnes in vita conversationem, nec unam per mortem sortiuntur mansionem. Sed electi quidem gratuita gratia confirmantur per iustitiam, in sanctitate, ut salventur; reprobi vero, iusto, sed occulto iudicio, relicti per pravitatem in malitia indurantur, ut condemnentur. Hinc est quod reprobi de malo semper ad peius proruunt, donec ad aeternam damnationem perveniant. Electi vero, quodam quasi ingenito dignitatis appetitu ad superna, desiderando, tendere non cessant: quousque regnum quod eis ab origine mundi paratum est, percipiant. (0224B) Sicut enim regis alicuius filius in servitute, sive statu aliquo ignobili natus, cum aliorum postmodum relatione, ingenuitatem, libertatem suam atque haereditatem cognoscit, modis eam omnibus acquirere studet: ita sanctorum electorum Ecclesia in praesentis exsilii servitute captiva, et captivitate servili nata, cum per doctorum instructionem, et divinam inspirationem, coelestis ei ad quam praedestinata est, patria innotescit: statim donec eam acquirat, infatigabiliter insistere non desistit.

IX. Electi itaque, atque ad vitam aeternam praeordinati ad hunc pertinent Ioseph, de quo audivimus, quod ascendit a Galilaea, de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethlehem. Vos autem, fratres mei, hic exprimit Ioseph, ut et vos a provincia conscendatis ad provinciam; a Galilaea ad Iudaeam, et a civitate in civitatem, a Nazareth in Bethlehem. (0224C) Frequenter, ut scitis, Dominus Iesus solebat has obire provincias. Invenitur etiam honore maximo has duas honorasse civitates; unam conceptione sua, alteram vero nativitate. Duo sunt in quibus nostrum in praesenti meritum consistit: fides videlicet recta et conversatio sancta, ut et recte credamus, et sancte nihilominus vivamus, sed minus perfecta fides est, cui confessio non altestatur, scilicet ut sicut: Corde eredis ad iustitiam, et ore confitearis ad salutem (Rom. X, 10) ; similiter et actio licet bona in se fuerit, retributione tamen nullatenus digna erit, nisi sicut sanctitatem habes in exteriori conversatione, sic et rectitudinem teneas in interna intentione. (0224D) Quatenus ideo quod bonum est agas, ut oculis illius interni inspectoris placeas: illum solum operis tui quaerens laudatorem, quem exspectas remuneratorem. Ideo necesse est, ut quod habes in corde, usque ad confessionem proficiat in ore. Quatenus tribulationis tempore non erubescas, nec pertimescas fateri in publico, quod de unius fidei veritate sentis in occulto. Oportet nihilominus ut a sanctitate exterioris actionis, ad rectitudinem conscendas internae intentionis, quatenus sic extrinsecus exerceas bonum opus ad exemplum coram proximo. ut humani plenam favoris mercedem fugias, ne praemium intrinsecus exspectes, et exspectes a solo Deo. (0225A) Nam et: Dominus dissipat ossa eorum qui hominibus placent; confundantur, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6) . Et qui opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, receperunt mercedem suam, (Matth. VI, 5); nullam a Deo habituri remunerationem, solum quem in opere suo quaesiverunt humanum pro mercede, recipientes favorem.

X. Quod cum ita sit, cavete vobis, charissimi, in bono opere vestro a furtivo appetitu laudis, qui et praesentis est gratiae occisor, et futurae nihilominus retributionis destructor. Hunc autem geminum spiritualem profectum, a fide scilicet ad confessionem, a sanctitate exterioris actionis ad rectitudinem internae intentionis: hic duplex ascensus a Galilaea ad Iudaeam, a Nazareth ad Bethlehem designat. Nam Galilaea, ut scitis, revelationem; Iudaea vero confessionem sonat. Flos vero interpretatur Nazareth, et domus panis Bethlehem. Itaque Galilaea ad fidei revelationem; Iudaea vero ad oris pertinet confessionem. (0225B) Sic et Nazareth floridum designat decorem sanctae conversationis; et Bethlehem sapidam refectionem, qua Deus delectatur in rectitudine internae intentionis. Ascende ergo a Galilaea ad Iudaeam, a Nazareth in Bethlehem, ut quod in corde et fide sentis, etiam coram ipsis persecutoribus, et impugnatoribus fidei fateri non timeas. Quaecunque etiam de bono opere exterius coram aliis ostendas: interius illius, qui discretor est cogitationum et intentionum cordis, oculis humiliter offerre studeas. Plene utique et perfecte haec quatuor agis; si in occulto recte credis, si in publico audacter confiteris; si exterius bonum quidem ostendis opus ad exemplum, et interius per intentionem soli Deo placendi, semper illud optas esse secretum. (0225C)

XI. Et videte si non in quatuor istis quatuor illae virtutes continentur, quae ob magnam, quae eis inest, perfectionem, cardinales sive principales appellantur, nam secretum fidei nobis habere revelatum, prudentiae; fidem vero constanter coram hostibus fidei confiteri, fortitudinis est. Sic nihilominus bonam exercere operationem iustitiae; omnem vero in eodem bono opere humanam refutare laudem atque favorem, temperantiae est. Non enim solummodo ad temperantiam pertinet, carnem ab experientia temperare voluptatis; sed et mentem ab appetitu cohibere vanitatis. Ascendite ergo a prudentia quae est in fidei agnitione usque ad fortitudinem, quae est in oris confessione. (0225D) Ascendite a iustitia, quae in sanctitate est exterioris actionis, usque ad temperantiam, quae in rectitudine est internae intentionis. Hoc modo de virtute in virtutem spiritualiter proficiendo quotidianum magis ac magis in sanctitate augmentum (hoc enim dicunt sonare illud nomen quod est Ioseph) percipietis. Ascendetis et vos a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae est Bethlehem.

XII. Et notate quod spiritualiter Bethlehem dicitur civitas David: quia maxime in rectitudine internae habitat intentionis et moratur Christus. Quia illud solummodo opus bonum approbat, quod propter se pure factum videt. Illi etiam se debitorem agnoscit in retributione, cui se esse cognoscit in opere. (0226A) Gloriosa quidem civitas Nazareth, sed Bethlehem gloriosior, quia maior gloria in Christi ortu, quam in conceptu; maiorque utilitas in pane qui sapit, et per refectionem satiat, quam in flore qui nitet, et per suavitatem fragrat. Flos itaque est omnis bona actio nostra, decorem in se proferens et odorem; ut et praesentes alliciat, et absentes provocet: illos per bonum exemplum, quod conspiciunt, istos vero per veracem famam, quam audiunt; praefert de se et spem, quia de flore bono speratur fructus in tempore; sic et pro opere sancto merces in fine. Sed huius speciosi et suavis atque boni floris et in deformitatem decor, et in foetorem mutatur odor. (0226B) Ipse etiam qui speratur fructus non apparet: nisi teneritudinem eius a nebuloso et frigido vento, et ventosa et frigida nebula, a vento et nebuloso frigore humanae laudis rectitudo protegat internae intentionis. Hoc modo a Galilaea in Iudaeam, a Nazareth ad Bethlehem conscendit S. Ioseph. Est et alius sensus in hoc gemino ascensu, qui a nobis nullatenus occultandus est: quia propter vos nobis est revelatus, et vobis per nos transmissus, sed bonum est ut in alterum vobis differamus sermonem; tum quia eius ad praesens intendere non possumus ostensioni; tum quia vos nimis non estis onerandi. Laudemus itaque totis cordis medullis, et glorificemus natum de Virgine, Deum verum, et hominem verum: Dominum nostrum Iesum Christum, qui est cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula benedictus. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 23'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXII. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI. De interna gratia animam visitante. <<<     >>> SERMO XXIV. ITEM IN DIE NATALI DOMINI. De spirituali profectu sanctorum, et de magna multitudine dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se
3167w 19.721167802811 s