Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 27HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 27'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXVI. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De triplici gratia Dei et de beneficiis eius triplicis gratiae. <<<     >>> SERMO XXVIII. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De quindecim gradibus charitatis, tribus scilicet maioribus debitis, tribus subditis, et tribus coaequalibus, et aliis sex omnibus debitis: et de sobrietate, iustitia, pietate, et perseverantia, et triplici gratia scilicet Creatoris, Salvatoris, et confirmatoris. hide dictionary links

(PL 198 0251B) SERMO XXVII. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De eo quod solis electis prodest gratia Dei, et de debito, quo erga nos ipsos tenemur obstricti, atque de obedientia exhibenda praelatis.

(0251C)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Prima gratia Creatoris, secunda Salvatoris, tertia confirmatoris nostri Dei. - 2. Gratia Salvatoris nostri Dei apparet omnibus ad imitationem. - 3. Solos erudit electos ad operationem. - 4. Qualiter apparet gratia Dei omnibus, quos non erudit. - 5. Gratia Christi nos erudit imitari Christum, et virtutis eius insignia. - 6. Qualiter se reprobi habeant ad Dei gratiam sibi apparentem. - 7. Vincula Satanae ignorantiam, et concupiscentiam dissolvit Christus sua praedicatione et conversatione. - 8. Sobrie nobis, iuste proximo, pie Deo vivendum in quo animi et corporis consistit moderatio. - 9. Sobrietas corpori necessaria non denegat. - 10. Proximo iustitia, superioribus praestanda obedientia. - 11. Inobedientiae exempla ex Scripturarum oraculis deprompta. - 12. Contemptorum superiorum grave crimen: extorta venia est inobedientiae crimen. - 13. Obedientia sit prompta, grata, sincera, perseverans. - 14. Christus perfectae obedientiae prototypon. (0251D)

I. Locuti sumus, dilectissimi, in sermone, qui hunc, quem modo aggredimur proxime praecessit de triplici gratia Dei nostri. Et prima quidem fuit, secunda modo est, tertia in fine et sine fine. Cumque unus idemque sit Deus noster, primam assignavimus Creatori, secundam Salvatori, tertiam confirmatori nostro Deo, cum ipsum tamen habeamus creatorem, quem salvatorem et confirmatorem; ipsum salvatorem quem creatorem et confirmatorem; ipsum denique confirmatorem, quem salvatorem et creatorem. Prima gratia in omnibus hominibus, secunda omnibus hominibus, tertia cum omnibus hominibus. (0252A) Ideo prima in omnibus, quia in omnibus est hominibus imago et similitudo Dei, omnibus etiam in primo Patre datum est, ut subiectae praeessent creaturae. Ideo secunda apparuit omnibus, quia omnibus ad salutem et exemplum apparitio Filii Dei in homine proposita fuit. Ideo tertia cum omnibus, quia sicut illa in aeternum, ita et ipsa cum illis in aeternum gaudentibus id eis in fine exhibitum, quod erit sine fine mansurum.

II. Sed gratia Salvatoris nostri Dei, de qua loqui nostrum maxime propositum fuit, ob cuius demirandam excellentiam, aliarum duarum fecimus mentionem: illa, inquam, gratia apparet quidem omnibus, nec tamen prodest omnibus, quia salubris Christi in carne apparitio, unicuique ad imitationem proponitur; sed nequaquam per eam unusquisque in sanctitate componitur. (0252B) Unde et per prophetam conqueritur, quod per magnificum illud quod gessit in homine opus non solum non acceptant reprobi, sed etiam refutant, et conquerens super hoc dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi (Isa. LXV, 2) . Populus non credens sed contradicens, populus est ille stultus et insipiens, coetus videlicet exsecrabilis reproborum; qui etsi audit Christum ad se manus suas extendisse, hoc est, opera quae in assumpta gessit natura ad exemplum proposuisse; vel errore perfidiae caecatus non credit, vel per concupiscentiam abstractus et illectus in conversatione contradicit. Hinc sanctus Simeon positum eum prophetavit in signum cui contradicetur. (0252C) Quod est illud in quo positus est Dominus Iesus in signum cui contradicitur (Luc. II, 34) , nisi acutus, ut ita dixerim, gladius rigidae conversationis, cum quo viri sancti spiritu facta carnis mortificant, carnem suam crucifigentes cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24) , abnegantes se ipsos, et tollentes crucem suam quotidie, et sequentes Christum (Luc. IX, 23) ? huic signo, quo electi signatos se esse gratulantur, a reprobis quidem, qui, etsi forte per fidem credant, contradicunt per operationem, confitentes, ut ait Apostolus, se nosse Deum, factis autem negantes (Tit. I, 16) . Sed quod damnabiliter abiiciunt reprobi, salubriter sibi assumunt electi; librum pariter vitae sibi Christum proponentes, et signum, ut in uno eodemque Redemptore suo eius et ibi salubres, quos protulit, legant sermones; et hic pro viribus, quas exercuit. sanctas imitentur actiones.

III. Unde et hoc in loco vas electionis Apostolus Paulus, qui dicit gratiam Salvatoris nostri Dei apparuisse omnibus hominibus (Tit. II, 11) , asserit eam nos erudire: ut omnibus quidem hominibus suam proponat apparitionem, sed nobis suam imponat eruditionem. Apparuit, inquit, gratia Salvatoris nostri Dei omnibus hominibus erudiens nos (ibid.) . Quid est nos? nos electos, nos, ut superius diximus, ad vitam aeternam praeordinatos. (0253A) Nos denique ut simus conformes imagini Filii sui, praescitos a Deo Patre et praedestinatos (Rom. VIII, 9) . Nos, inquit gratia erudit, quae omnibus apparet, quia eam sibi propositam reprobi vel excaecati non agnoscunt, vel indurati contemnunt; nos vero eam nobis non tantum propositam, sed impositam et illuminati agnoscimus per fidem, et inuncti amamus per operationem. (0253B) Hinc Redemptor noster, quia videt se extendere manus suas ad populum non credentem, sed contradicentem sibi: eas credenti populo, et consentienti sibi expandit: non populo stulto et insipienti, sed populo illi laudabili, cui Deus exercituum benedixit, quem, ut ait sanctus David, in haereditatem elegit sibi Dominus (Psal. XXXII, 12) . Denique, per Ieremiam clamat: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus! (Thren. I, 11.) Per viam transeuntes electi sunt, vitam praesentem contemnentes, calcantes quidem in transitu, non autem amplectentes eam in statu. Habentes eam in usu temporis et necessitatis, non permanentes in ea, per affectum amoris et aeternitatis. Gradientes denique per eam in licito fomento corporis, non iacentes in ea in deceptorio somno mentis. Hi sunt attendentes dolorem Salvatoris sui, et videntes, ad cuius manus extentas populi supra nominati sunt non credentes, sunt et contradicentes, ut pias, quas pro eis, in natura assumpta, pertulit angustias, electi et illuminati per credulitatem intueantur in fide, et inflammati per charitatem imitentur in conversatione, dum eas reprobi vel excaecati ignorant, vel indurati non amant. Ecce quomodo nos gratia Salvatoris nostri erudit, quae omnibus apparet. (0253C)

IV. Sed cur haec gratia non omnes homines erudivit, quae omnibus apparuit, quia praedicatoribus eam sibi evangelizantibus, vel non crediderunt, vel si crediderunt, non amaverunt, manu fortassis eam credulitatis suscipientes, sed manu eam charitatis non colligentes. (0253D) Nam audierunt, ut fides esset ex auditu (Rom. X, 17) , quia et praedicatores insonuerunt, ut esset auditus per verbum Christi, et ut sint inexcusabiles, in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) . Sic apparuit gratia Salvatoris nostri Dei in omnibus hominibus, praedicatio Evangelii in omnes gentes, exeuntibus evangelistis illis eximiis, in orbem universum ut praedicarent Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15) . Sed erudit nos, quia viderunt illi et oderunt, et ipsum et Patrem suum (Ioan. XV, 24) . Sed nos qui spiritualiter sui sumus, non solum docemur, quatenus ipsum audiamus loquentem, verum etiam ut imitemur operantem, iuxta quod dicit de nobis: Oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me (Ioan. X, 27) . Qui autem ex eius ovibus non sunt, etsi forte vocem eius aliquando audiunt, ipsum tamen non sequuntur, quia licet exteriorem, in eis eius sermones penetrent auditum, per fructuosum tamen eos non explent effectum: quatenus sic eius eis gratia appareat, ut eos non erudiat. (0254A)

V. Quae, cum ita sint, ad vosmetipsos, fratres, redite, et videte si erudivit vos gratia Salvatoris nostri Dei, quia sine dubio non uno sed multis modis apparet vobis. En vobis gratiam suam in sermone eius annuntiamus; videte si per id quod exterius auditur, vester interius animus eruditur. Et in vobis quidem aurem tangere possumus per vocem nostram, sed eius solius est mentem commovere in vobis per motionem suam, ut per linguam nostram vobis omnibus gratia appareat, opus est ut per suam ipse inspirationem vos erudiat. Ecce quam magna, hoc die, apparuit gratia Salvatoris nostri Dei omnibus hominibus: et certe videmus quam paucos erudit? ut enim sileamus de caeteris virtutibus gratiae (nam quis eas omnes posset colligere?) apparet hodie in Salvatore nostro nato, toto orbe terrarum, gratia magnae humilitatis, castitatis, paupertatis. (0254B) Nonne maximae humilitatis est, quod Deus apparet in homine, Verbum in carne, in infantia sapientia, in vagiente parvulo Dominus universorum, in infirmitate fortitudo. Quod autem inter virtutes caeteras castitatem praecipue diligat, quod valet evidentius esse indicium, quam quod nasci valuit de Virgine? O paupertas magna reclinari in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio! nonne hoc homines per cognitionem sciunt? pauci autem per imitationem apprehendunt, ut dici veraciter possit et in hac parte, quia apparet gratia Salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, sed paucos erudit. (0254C) Utinam vel nos erudiat, ut cum Apostolo dicere possimus: Apparuit gratia Salvatoris nostri Dei omnibus hominibus erudiens nos (Tit. II, 11) . Quod quidem verum est, si discitis ab eos mites esse et humiles corde (Matth. XI, 29) ; si scit unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore (I Thess. IV, 4) ; si mores vestri sunt sine avaritia contenti praesentibus, nec levatis oculos ad opes, quas habere non potestis; sed habentes alimenta, et quibus tegamini, his contenti estis (I Tim. VI, 8) .

VI. O quam aliter agunt omnes pene quibus haec gratia apparet extrinsecus. (0254D) Celebrantes nativitatem humilis et parvuli Christi, ipsi superbi et in suis oculis magni: casti et pudici Christi, ipsi impuri et corrupti; pauperis et inopis Christi, volentes divites fieri, ac per hoc incidentes in multa [al. in desideria multa] inutilia et noxia; radicem omnium malorum cupiditatem appetentes et ideo inserentes se doloribus multis inflati, inquinati, inflammati. Inflati per tumorem vanitatis et superbiae, inquinati per fetorem voluptatis et luxuriae, inflammati per ardorem cupiditatis et avaritiae. Quis in honoribus superbus, quis impudicus, quisque cupidus est, cui hodie non apparet in Salvatore nostro Deo, gratia humilitatis, castitatis et paupertatis? apparet eis utique, non erudit eos: videntque ignem et lucem, et ipsi frigidi remanent, et tenebrosi: intuentur cibum et medicum, ipsi esuriunt et aegrotant. Si enim quae apparet gratia erudiret, et tenebrosi illuminarentur, et frigidi accenderentur, et esurientes reficerentur, et aegroti sanarentur. (0255A) Hoc est, ut breviter dicatur: et quod malum est dimitterent, et quod bonum est, exercerent. Unde et hic asserit Paulus gratiam Salvatoris nostri Dei, quae apparuit omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie pie et iuste vivamus in hoc saeculo (Tit. II, 11).

VII. Duo sunt, ut ex superioribus coniicere potestis vincula Satanae, quibus reprobos pertrahit ad aeternam poenam gehennae; ignorantia, qua excaecantur, ne, quod verum est, agnoscant, et concupiscentia, qua trahuntur illecti, ut quod malum est exerceant. Ibi non recte credentes, hic autem non sancte viventes. Impietas [al. impietatis malum] ut mihi videtur, pertinet ad primum: saecularia vero desideria ad secundum. (0255B) Quia impietas, ut quidam asserunt, est, quae hominem offendere facit in fidem; saecularia vero desideria ad nefariam impellunt actionem. Erudit nos Salvatoris nostri Dei gratia, ut abnegemus impietatem et saecularia desideria. Quia, si accedis ad gratiam praedicationis suae, quid ibi audis, quod erroris impietatem non destruat? si ad gratiam conversationis suae: quid ibi invenis, quod saecularia in mente desideria non exstinguat? Christum, ait Apostolus, Dei virtutem et sapientiam (I Cor. I, 24) ; auribus audiendi audi sapientiam, et errare te non faciet impietas a recta credulitate; in mente amplexibus amoris virtuti coniungere, nec te inflammabunt saecularia desideria iniquitate. (0255C) Mirum utrumque hoc bonum verbis paucis complexus est sanctus David, qui ait: Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1) . Hoc est, illustrabit me lux mea Dominus, ne impietatis me tenebrae obscurent: salvabit me salus mea Dominus, ne saecularia me desideria subvertant. Quem timebo, cum ipso me illuminante, impietas iam excaecare non valet per errorem; et, ipso me salvante, saecularia me desideria fedare non possunt per iniquitatem. Sic dirige me, Domine, in veritate tua, et doce me, ne per impietatis devia aberrem a fide. Aufer a me nihilominus concupiscentiam, ne per saecularia desideria sordeam in pravitate. Hoc itaque modo illuminante gratia contra impietatem clarificati; a saecularibus quoque desideriis purgante eadem gratia mundati, necesse est ut sobrie, pie et iuste vivamus, et studeamus vivere in hoc saeculo. (0255D)

VIII. In his verbis, ut crebra Patrum testantur documenta, triplex illud debitum continetur, quo nobis et proximis nostris, atque Deo debitores et obnoxii tenemur: nam sobrietatem nobis, iustitiam proximo, pietatem vero debemus Deo. Porro sobrietatem tibi confert affectio sancta, et mortificatio rigida, ut quod illicitum est nec per appetitum circumferas in mente, nec per affectum exerceas in opere. In quolibet horum deliqueris, sobrietatem perdis, tam in appetendo videlicet quod malum est, quam in agendo. Ideo meditatio sancta servet te in mente, ne illicitum quid per impuram desideres affectionem, continentia rigida mortificet te in carne, ne quid nefarium per malam exerceas actionem. (0256A) Hoc geminum est frenum, quo impetuosus tam mentis, quam corporis cohibendus est motus, ut et lasciviam lubricam interius maturitas coerceat, et ab omni exterius irruptione reproba continentia retrahat. In mente, inquam, maturitas frenum sit, ab omni, quod in ea emergens huc, illucque eam trahere conatur, viriliter retrahens: sicut et ambitio caduci honoris, appetitus transitorii favoris, inflatio superbiae, tumor invidiae, rancor iracundiae, rubigo acediae, inquietudo avaritiae, inhonestas gulae, turpitudo luxuriae, et qui in hunc modum perniciosi impetus sunt, qui infelicem animam nulla hora felicem sinunt. (0256B) In corpore nihilominus continentiae frenum sit, quod singula in eo membra, et a pravitate cohibeat, et rectitudine coaptet; retrahens a curiositate aspectum, a vanitate auditum, a voluptate olfactum, ab edacitate gustum, ab impuritate tactum, a stultiloquio affatum, a levitate incessum. Hoc est quod reddit hominem irreprehensibilem in ambulando et stando, in sedendo et iacendo: in tacendo et loquendo, in operando et quiescendo, in orando et legendo, in comedendo et ieiunando, in omni denique loco et tempore, in omni negotio, et erga omnem personam.

IX. Hoc est debitum, o homo! quo erga teipsum teneris astrictus: omnis illiciti cogitatus et actus frenum et compes, sobrietatis modus. (0256C) Ut cum anima rationalis et caro sis, ita utramque custodire et servare sis sollicitus, quatenus nec intrinsecus illam illicitus inquinet affectus, nec extrinsecus istam nefarius dehonestet effectus. Et adhuc tertium quid debes tibi ipsi; ut et corpori tuo quae ei necessaria sunt in cibo et potu, in somno et veste, et caetera quae iusta eius exposcit necessitas fructuose non neges? Non minus enim sobrietatis modum excedis, cum a corpore tuo necessaria excludis, quam cum superflua impendis. Iumentum namque est, et ideo curet necesse est discretor sessor eius spiritus, sicut ei imponere frenum ne recalcitret, ita et apponere fenum ne deficiat. (0256D) Nam qui in Apostolo dixit Spiritus sanctus: Curam carnis ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14); idem in eodem et alibi ait: Nemo carnem suam odio habuit, sed fovet, et nutrit eam (Ephes. V, 29) . Quanquam in hac una sententia: Curam carnis ne feceritis in desideriis, utrumque complexus sit sobrietatis genus. Nam dicens carnis curam necessaria concedit, addens vero ne feceritis in desideriis sola superflua abscidit: et idcirco sicut a voluntate [al. necessitate] expellis illicita, ne per impuritatem ea appetat; sic a carne eliminas nefaria, ne ea per iniquitatem committat, ut sic a corpore non subtrahas necessaria, ne per debilitatem succumbat. Ita te habe, talem te exhibe, et sobrie vivis in hoc saeculo.

X. Verum quia nemo nostrum sibi vivit, est debitum aliud, quod a te proximus tuus exigit; et hoc spiritualiter hoc in loco Apostolus iustitiam appellat. Iustitia namque est, ut definire solent quidam; virtus unicuique tribuens quod suum est. (0257A) Redde ergo superiori quod suum est: redde et aequali, redde et inferiori, et iuste vivis. Quid debetur superiori? primum obedientia iuxta apostolicum praeceptum: Anima tua potestat bus superioribus subdita sit (Rom. XIII, 1) ; pare itaque superiori tuo, quiscunque vel qualiscunque ipse fuerit loco Dei tibi proposito. Et ut breviter dicam, quaecunque tibi sive in prohibendo, sive in iubendo iniunxerit, quod tamen secundum legem Dei sit, non secus accipias, quam si a Deo audisses. (0257B) Cave tibi a negligentia quam parit oblivio; et maxime sicut a morte cave tibi a contemptu, cuius causa est omnis peccati initium elatio (Tob. IV, 14) : in praeceptis namque, etiam quae minima videntur, nec excusari negligentia potest, cum peccatum sit: nec sine gravi poena dimitti debet contemptus, cum crimen sit.

XI. Culpavit quondam, ut scitis, Ionathan Saul (I Reg. XIV, 44) , quia eius trangressus est prohibitum, et tanti apud se ponderis illam habuit transgresionem, ut morte dignum etiam pater filium iudicaret transgressorem, cum tamen constet eiusdem prohibitionis eum non fuisse auditorem. Vir quoque Dei, qui de Iudaea ad Ieroboam missus est (III Reg. XIII, 22) , quia praeceptum Domini, non quidem per propriam obstinationem elatus, sed per alterius suggestionem seductus, transgressus est: leoni ad devorandum traditus est. (0257C) Cuius mihi, ut verum fatear vobis, non modicum multoties et culpa considerata stuporem, et poena ingerit timorem, quia nisi pro eo quod hac in causa summa illa aequitas est, quae nihil pravum sive distortum agere potest, videtur quod tanta in propheta illo, talique vindicta inobedientia illa puniri non debuit, quam, ne inobediens esset, incurrit. Quid enim? retinere eum violenter voluit rex, et nullatenus consensit, quia sciebat id sibi interdictum. Reducere eum conatus est senex, et primo negans, tandem acquievit, quia prohibitum non modo inconcessum, et iniustum, sed mutatum existimavit. (0257D) Itaque sicut, ut obediret, remanere non acquievit; sic quoque, ni fallor, ne non obediret redire consensit: utrobique voluntati Dei sui obedire paratus, licet alterius mendacio deceptus, ab cuius postmodum ore sententiam mortis audivit veracem, qui ab eo primitus subversionis audierat fallacem.

XII. Considerate ex his, qua poena punientur, qui praecepta seniorum per plenum contemptum, tumore superbiae inflati transgrediuntur. Perpendite qua poena mulctandi Dathan, Abiron atque Core (Num. XVI, 1) , qui in tantam talemque, ut scitis, superbiam, se contra praelatum suum Moysen erexerunt. Si cum leo devorans occidit, qui quantum ad se quodammodo, si ita dicere fas est, ne inobediens esset, inobediens fuit: nam, si peccavit, imo quod peccavit, profecto videtur, quod ne peccaret, peccavit. (0258A) Coniicite inter haec quam graviter peccavit rex Saul (I Reg. XV, 9) , qui ut avaritiae suae satisfaceret, iuxta praeceptum Domini Amalec percutere noluit usque ad internecionem, et universa eius demoliri, cum idem Saul etiam filium suum Ionathan reum mortis iudicavit, pro eo quod eius prohibitum etiam nesciens transgressus est. Cave etiam tibi a venia extorta, quam patres nostri, ut eius plene malum ostendant, sororem inobedientiae vocant. Cave, inquam, tibi ab ea; ne forte cum prae nimietate importunitatis eius, vis praelatum tuum violenter compellere, tolerare, vel etiam concedere quod petis: ordine confuso, et ipsum quodammodo tuum subiectum, et te eius efficias praelatum.

XIII. Pare ergo superiori tuo prompte, grate, hilariter, sincere et perseveranter. Sit primum prompta obedientia quam exhibes, ut non tibi in mente vel tenue murmur inesse permittas. (0258B) Sit et grata, ut hilaritatem in vultu praeferas, quatenus qui per mentem benevolam interius placas Deum, per faciem quoque hilarem exterius exhilares proximum. Sit tertio sincera, ut non in ea tuum solum aliquid requiras, astuto quodam molimine occulte agens, ut id tibi praecipiatur, quod ut inani cupiditati, et cupidae tuae inanitati consulas, agere te delectat, magis tamen in hoc voluntatem carnalem implere intendens, quam vel praecepti utilitatem, vel praecipientis velle attendens. (0258C) Vultis audire sinceram obedientiam? Fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) . Accipite et a Samuele sincerae obedientiae exemplum: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 10) . Non quid loquaris iusto, sed solum ut loquaris peto, quia quidquid locutus fueris tu Dominus meus, obedienter exsequar servus tuus. Novissime sit perseverans obedientia tua, ut semper et ubique, pro loco et tempore, pro scire tuo et posse, praecipienti tibi parere paratus sis.

XIV. Igitur prompte te dixerim obedientem, si sponte et non cum murmure obedis; sed corde perfecto, et animo volenti. Grate, si hilaritatem in exsecutione praecepti etiam in vultu ostendas. (0258D) Sincere, si te tibi renuntians, nihil tuum carnale in eo, quod iubetur, requiris; sed solam et iubentis voluntatem, et iussionis utilitatem attendis, et libentius etiam dura et aspera, quam suavia et mollia amplecteris Perseveranter, si illum in obedientia sequeris, de quo legis: Factus est obediens usque ad mortem (Phil. II, 8); illum tibi solum praefigens terminum obediendi, qui est et vivendi. Haec de obedientia diximus, quam superioribus nostris exhibere debeamus. Sed quia hunc iam cogimur finire sermonem; quae illa sint, in quibus adhuc superioribus, sive coaequalibus, seu etiam inferioribus debitores tenemur, in sequenti, praestante Deo, sermone ostendemus. Id etiam proponimus, quidquid de hac nobis materia occurrit, religiosis vestris auribus committere. Illum in omnibus donis et misericordiis laudantes, et glorificantes, qui tam crebro in hac Nativitate sua sacrosancta spiritualibus nos epulis satiare dignatus est, Dominus noster Iesus Christus, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 27'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXVI. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De triplici gratia Dei et de beneficiis eius triplicis gratiae. <<<     >>> SERMO XXVIII. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De quindecim gradibus charitatis, tribus scilicet maioribus debitis, tribus subditis, et tribus coaequalibus, et aliis sex omnibus debitis: et de sobrietate, iustitia, pietate, et perseverantia, et triplici gratia scilicet Creatoris, Salvatoris, et confirmatoris.
3196w 11.368371963501 s