Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 29HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 29'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXVIII. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De quindecim gradibus charitatis, tribus scilicet maioribus debitis, tribus subditis, et tribus coaequalibus, et aliis sex omnibus debitis: et de sobrietate, iustitia, pietate, et perseverantia, et triplici gratia scilicet Creatoris, Salvatoris, et confirmatoris. <<<     >>> SERMO XXX ITEM IN DIE S. STEPHANI PROTOMARTYRIS. De diversitatibus coelorum et luminaribus eorum. hide dictionary links

(PL 198 0265C) SERMO XXIX. IN DIE SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS. De tribus festis quae diei Nativitatis Dominicae proxime succedunt: et virtute charitatis, atque patientiae.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Natalem Domini cur sanctorum Stephani, Ioannis, Innocentium excipiat nativitas. (0265D) - 2. Christus in sanctis suis quodammodo patitur et moritur: non est hic verum et stabile gaudium. - 3. Mundanum gaudium interpolat morsus amaritudinis: mortem sanctorum laetitia vitalis. - 4. In S. Stephano charitas ad compassionem, zelus ad correptionem, oratio eminuit ad emendationem. - 5. In Iudaeis furor in corde, exprobratio in ore, conspiratio in mortem. - 6. Aequo animo suscipienda correptio. - 7. Iracundiae motus praecavere, prudentiae est; comprimere, patientiae. - 8. Virtutis patientiae definitio explicata. - 9. Conspiratio in malum pessima: ferendae correptionis remedium. - 10. Mala cuncta ministrat iracundiae impetus: qui exemplo S. Stephani temperandus. - 11. Bonus est correptionis zelus, quem format dilectionis affectus. (0266A)

I. Si diligenti sollicitudine, et sollicita apud vos diligentia, charissimi, perpendere volueritis, quod sancti isti quorum in his tribus diebus festa celebramus, singulorum in singulis communi omnium Redemptori valde dilecti fuerint, tum cum multa sint alia, etiam hoc potestis indicio deprehendere, quod dies eorum natalitii, tam recenter post ipsum, in quo ille est natus, diem ordinate sine ullo intervallo succedentes, se nobis celebrandos ingerunt. Et hodie quidem passionem beati Stephani pia devotione recolimus; qui idcirco, ut scitis, locum inter martyres obtinet magnum in dignitate, quia primum habet in ordine, ut enim beatus Maximus ait, si quid distare inter martyres potest, praecipuus videtur esse, qui primus est. Crastina vero die gloriosum gloriosi Ioannis apostoli et evangelistae, Deo volente, celebrabitis festum. (0266B) De quo, quod in maxima familiaritate apud Christum habitus sit, nulli dubium est, cui Evangelium eius incognitum non est. (0266C) Nonne ipse est, qui ad testimonium amoris praecipue, supra pectus eius in coena recumbere meruit, qui etiam prae caeteris cunctis, ut evidenter suum ei exprimeret traditorem, Dominum rogare ausus fuit. Domine, inquit, quis est? (Ioan. XXI, 20) sed nec illud tacendum, quod, cum omnes discipulos suos amaverit Dominus, non est praesumptionem arbitratus dicere de se ipso: Discipulus ille quem diligebat Iesus (ibid., 7) . De sanctis quoque Innocentibus, quorum dies natalitius festo succedit beati Ioannis, quod Christo recenter nato, recenter nati, et ipsi fuerint dilecti, quis est qui ambigat, cum eius nativitas mortis ipsorum causa et occasio sit? parvulus siquidem Iesus, parvulos sibi coniunxit, innocens innocentes, nascens morientes.

II. Sed quid, quaeso, est, quod cum gaudio maximo celebrari debeat Natalis dies Christi: tamen praecipuorum amicorum et familiarium suorum passionis dies ingerunt, et mortis? namque pene, eodemque tempore, et eius in mundum introitus, et horum de mundo a nobis celebrandus est exitus: uno horum mortem, et illius celebramus nativitatem. Et quidem in electis et dilectis suis Christus patitur, et in morientibus moritur. (0266D) Alioquin nec de persecutione diceret ad Saulum: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. XXVIII, 7) nec de morte ad Petrum: Venio Romam iterum crucifigi. Quid ergo est hoc, quod tam recenter, post eius in se ipso ingressum in mundum, eius in dilectis familiaribus suis de mundo celebramus egressum? possunt quidem ei sancti eius et istud dicere: Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi (II Reg. XV, 20) . Quid in hoc putatis nobis innuitur, nisi quod brevis est nostra in hoc mundo mora: tristis nihilominus universa, quam hic agimus, laetitia? Hesterna die eius in seipso celebravimus nativitatem; hodierna vero eius in Stephano quodammodo celebramus passionem. Heri facta est cum angelo multitudo coelestis militiae laudantium Dominum. Hodie factus est furor Iudaeorum lapidantium Stephanum. (0267A) Mortem hodie persecutores lapidantes intulerunt Stephano: evangelizatum est heri gaudium magnum quod erat futurum omni populo. In quibus omnibus, ut iam diximus, ostenditur nobis, quod in hoc mundo est vita brevis, et laetitia tristis. Quae est vita nostra? ait sanctus Iacobus, vapor est ad modicum parens (Iacob. IV, 15) . In quibus verbis patenter monstratur vita nostra magis aliquid apparere, quam aliquid esse, nec diu posse superesse etiam modicum illud, quod videtur apparere.

III. Pone mihi modo aliquem ab ipso mundi exordio usque hodie vixisse, et hodie debere mori, quid de longanimitate temporis eius iudicabis? desinit esse qui fuit, eumque edax et consumptrix deglutit mors. Quae item tanta in rebus humanis est gaudii dulcedo, quam morsus non interpolat amaritudinis? (0267B) nam voluptatum corporearum appetentia, ut ait quidam, plena est anxietatis, satietas vero poenitentiae, et adiunxit: quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quemdam fructum nequitiae fruentium solent inferre corporibus? nam tristes esse voluptatum exitus, quicunque suarum voluerit libidinum reminisci, intelliget. Et item de eodem:
Habet hoc voluptas omnis,
Stimulis agit fruentes,
Apumque par volantum,
Ubi grata mella fudit,
Fugit, et nimis tenaci
Premit icta corda morsu
BOET. l. II, met. 7. O vita, quam cito curris ad mortem! (0267C) o laetitia, quam festinanter cadis in errorem! credo per hoc Dominum admonere vos, ut ad illam studeatis properare vitam, a qua aeternitas procul pellit occasum, et ad illam laetitiam, a qua universitas omnem fugat defectum. Haec illa laetitia est, ad quam sancti per praesentem attingunt moerorem. Haec illa vita est, ad quam per corporalem perveniunt mortem. Quam delectabilis moeror hic, quam desiderabilis est haec mors? illum namque gaudium remunerabit, quod propter immensitatem eius in nullo poterit minui; hanc vero vita quae, propter aeternitatem nullatenus poterit finiri. (0267D) Ad quam vitalem laetitiam et laetam vitam beatus hodie Stephanus pervenit, laetitia immensa dolorem commutans temporalem, et vita aeterna mortem corporalem.

IV. In quo quidem verae habetis, inter caetera, quibus enituit, virtutum insignia, charitatis exemplum. Charitatem namque in se habuit veram, et ideo veram, quia ornatam. Unde et dicitur plenus fuisse Spiritu sancto (Act. VII, 55) , quia et id amavit quod debuit, et eo quo debuit modo. Hoc est unam eamdemque amavit personam, tam in fovendo scilicet naturam, quam in persequendo culpam. Alioquin plene Spiritum sanctum non haberet, si vel columba vel igne careret, maxime cum constet in utroque eum apparuisse. Non est itaque in corde plenitudo spiritus, nisi sicut excitatur per affectum ad dilectionem, ita et accendatur per zelum ad aemulationem. (0268A) Utrumque beatus Stephanus in se habuit et dilectionem et aemulationem, illam ad compassionem, hanc vero ad correptionem. Nam quomodo obstinatos corripuit Iudaeos? Dura, inquit, cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri, et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis, quia accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis (ibid., 51) . Sed qui ita resistentes sibi corripuit, qualiter pro eisdem se lapidantibus oravit? Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum: quia nesciunt quid faciunt (ibid., LIX) . O amara in ore correptio, o dulcis in corde compassio! et una eademque utriusque causa fuit, et radix dilectio. (0268B) Nam quos corripuit ut se corrigerent, oravit ne perirent; et in utroque, tam videlicet in corripiendo, quam orando, nihil praeterquam eorum salutem quaesivit, ita disponente atque providente charitate, quam intrinsecus in mente possedit. Haec itaque tanta in beato Stephano imitemur, quatenus et invicem diligamus, et invicem corripiamus, et pro invicem oremus, sitque dilectio tam correptionis, quam orationis causa: providens sollicite et diligenter curans, ut et correptio discreta, et oratio assidua sit.

V. Caeterum sicut haec in isto athleta Christi vobis imitanda proponitis, ita et a tribus illis malis, quibus iniquos notare potestis fuisse Iudaeos, qui eum persequebantur, omni vobis diligentia cavete, iracundiam videlicet, exprobrationem et malitiam. (0268C) Quid enim dicit Scriptura: Audientes, inquit, haec dissecabantur cordibus suis. Ecce furor iracundiae: et stridebant dentibus in eum (ibid., LIV) ; ecce exprobratio. Et post pauca: Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum (ibid. LVI) . In quibus verbis nihil ad malitiam pertinens notare possumus ipsis defuisse, dum a veritate auditum avertentes, ea quae Dei erant, nec exterioribus poterant auribus percipere. (0268D) Eius quippe se esse membra monstrabant, de quo legitur, quod corpus eius quasi scuta fusilia compactum squammis se prementibus: et una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Iob XLI, 6) . In plenitudine quoque vesaniae conspirati, tota aviditate mortem eius atrocissimam sitiebant. Longe, quaeso, facite a vobis haec, ne de vobis veraciter dici possint. Absit ut in vobis unquam impleantur verba haec: Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum!

VI. Absit, inquam, ut audita correptione salubri, quam charitas in corde dictat fraterno, et exprimit ore fraterno, dissecemini cordibus vestris male exasperati, et ad verba salubria nimis temere commoti! Scitis quam multae sunt in sacra Scriptura sententiae exhortantes vos ut verba correptionis humiliter audiatis, quia, sicut ad vulnus medicina, sic ad culpam correptio est. Etenim sicut illa vulneri sanitatem, sic et ista peccato confert remissionem. (0269A) Ait Salomon: Qui diligit disciplinam, diligit sapientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est (Prov. XII, 1) ; et item: Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet (Prov. XV, 5) ; et iterum: Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur (Prov. XXIX, 1) . Ecce quanta utilitas in correptione, et quantum ei imminet periculum, qui eam humiliter recipere recusat. Estote itaque intrinsecus, cum vos forte periculum tangit, integri: et ne permittatis vos gladio iracundiae in cordibus vestris secari. (0269B) Quod si forte plenam integritatem in cordibus vestris servare non potestis, coutendite totis viribus ut ad prolationem [al. prolocutionem vel complicationem] saltem oris non pertingat ullatenus tumor mentis, ut cum Psalmista unusquisque vestrum dicere possit: Turbatus sum et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5) . Et si tantae perfectionis non es, quatenus continere te possis, ne corde tuo dissentias; tantae saltem praesumptionis atque vesaniae non sis, ut strideas dentibus in eum qui corripuit te, quod nimirum tunc facis, cum in eum, qui te corripuit, ad ulciscendum te, verba furoris evomis et exprobrationis. Filii namque hominum, ut ait sanctus David, dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5); dentibus itaque stridere, verbis mordentibus furere est. (0269C)

VII. Magnae profecto fortitudinis est, iram in corde vel ne omnino surgat per providentiam praecavere, vel postquam forte, ut saepe solet, surrexerit, saltem per patientiam comprimere. Asserente Salomone, quia melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XIV, 32) . Scimus utique quantum amari et approbari solet a filiis Adam corporis fortitudo, sed longe ea excellentior mentis fortitudo et sublimior est. Et haec quae alia est, quam patientia? esto patiens et fortis es, et quidem quo patientior eo fortior. Nulla penitus valet fortitudo corporis non modo aequari, sed nec comparari fortitudini cordis, cum iuxta Salomonis sententiam, sit melior patiens viro forti. Sed dicis fortassis tu, quae est haec virtus tam pretiosa, de qua loqueris? (0269D) vel quomodo acquiri valet, cui omnis fortitudo corporalis succumbit? Num omnis qui patitur patientiam habere dicendus est? non utique. Nam est qui patitur, sed invitus; et ideo patiens dici nullatenus valet, quem Salomon meliorem asserit viro forti. Nam quomodo patiens est, qui pondere propriae pusillanimitatis vergens ad ima, in rancore cordis et murmure oris iacet prostratus? nam etsi forte os clauditur, clamosum tamen intrinsecus cum omni amaritudine silentium; et silens cum inquietudine et perturbatione magna obstrepere non cessat multiloquium. (0270A) Hicne tibi fortis videtur, qui repraesentans sibi eum, in foro cordis, erga quem commotus est, verbis eum silentibus amarissime aggreditur, convicia dans et convicia recipiens; comminationes intentans et iacula maledictionis intorquens, cum absente vacuus litigator decertans? nequaquam dixerim hunc patientem esse. sed solum videri, quia nec patientiam habet.

VIII. Est enim patientia adversitatis tolerandae voluntaria et diuturna propter Deum perpessio. Tolerandae adversitatis, dixi, ut illam omnem a virtute patientiae adversitatem excludam, quae tolerari non debet. Nam est adversitas quae, si toleratur, contra Deum est. Cum igitur aliqua te tangit adversitas, quae contra Deum, ac proinde contra salutem animae tuae est, non est utique toleranda. (0270B) Voluntaria, dixi, quia tunc veram habes patientiam, quando cum appetitu benevolae mentis aliquid pateris, et haec postmodum apud te retractans, ea te passum esse laetaris: non solum nulla erga eum, qui ea tibi intulit, ira commotus, sed maiore erga illum dilectione succensus. Recordare quod de Apostolis dictum est, quia Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41) . Et quidem non solum contumeliam passi, sed etiam graviter caesi erant. Diuturna autem addidi, ut quotiescunque, quantumcunque adversi irruerit, patientia nullatenus deficiat in mente, quandiu vita fuerit in corpore. (0270C) De omni virtute illa Domini intelligitur sententia: Qui perseverat usque ad finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13) . Propter Deum, in fine dixi, pro eo quod id solum a Deo remuneratur, quod propter ipsum pure exercetur; ut cui amor Dei causa est in labore, ei sit et visio in retributione merces. Igitur qui hic patitur quod debet, et eo modo quo debet, id est voluntarie et perseveranter et qua de causa, hoc et propter Deum, hunc vere patientem dixerim. Hic patiens est melior viro forti; hic dominatur animo suo, et melior est expugnatore urbium. O quantum homo is exaltaretur, qui vel unam urbem posset subiugare! sed ei nullatenus comparari potest, qui animo suo dominatur, etiam quando non modo urbem, sed et urbes subiugaret. (0270D)

IX. Audientes itaque verba correptionis ab aliquo, nolite dissecari cordibus vestris, nec strideatis dentibus in eum, qui vos corrigit, per iram interius furentes, et verbis in eum exterius mordentibus garrientes. Sed et hoc cavete, ne continentes aures vestras unanimiter impetum faciatis in eum. Hoc est pessimum et damnosissimum crimen conspirationis, quod a se semper elongare debent universi habitu religionis induti, qui vel modicum quid sentiunt de coelo. Exsecrabilis plane coram Deo unanimitas ista et hominibus, qua furibundus in proximum fit impetus. Procul distat ab illa quam vobis habendam suggerit beatus Augustinus ubi dicit: Haec sunt quae observetis, praecipimus in monasteriis constitutis, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo . (0271A) Itaque charitatis correptionem audientes, non secus quam ut causam salutis vestrae, amplectamini eam, scientes meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula blandientis (Prov. XXVII, 6) . Quia si forte iracundiae motu praeventus in illa ebrietate furoris, in patientia possidere animam tuam non potes, includant saltem labia tua, et murus ille osseus linguam, nec obnubilet perturbans faciem tuam, ut, dum mens foras non emittit quod intus tolerat, alterius nec per vultum turbatum offendas aspectum, nec per verbum iratum percutias auditum. (0271B) Laudabile quidem et omnino probabile est, ut tam caute tempore adversitatis te habeas, quatenus quod intus toleras, nec vultu nec verbo passim foris ostendas, sed humilitatem, pro posse, in lingua et facie praeferens, scias nebulosam hanc in quam venisti horam tentationis, disponente Deo, in horam noviter transituram pacis et tranquillitatis, quia qui irruere super te permittit vesperum ad fletum, arridere quoque ipse faciet tibi continuo matutinum ad laetitiam (Psal. XXIX, 6) .

X. Quam multa, ut frequentissima experientia edocti sumus, iratis nobis suggerit ira ut dicamus et agamus, quae post tempus furoris nullatenus dicenda vel agenda fuisse, sedati iam atque tranquilli effecti evidenter perpendimus? (0271C) Et idcirco sapiens admodum est, qui furibundum erumpere prae sui vehementia gestientem intrinsecus modum comprimens, cum beato Iob (cap. III, 28) dissimulat, silet, quiescit, ut et vultus hilaritatem incontaminatam custodiat, dissimulans; et ab aspero se servet verbo silens, et ab actu se compescat illicito quiescens; in vultu hilaris, in verbis lenis, in factis irreprehensibilis. Ne vero contineatis aures vestras impetum facientes unanimiter in eum, non indigetis ut prohibeamus vobis. Quamvis enim necdum omnes ad illud conscendistis culmen perfectionis, ut ab occulto irae motu qui ex abrupto quam saepe irruit, et multoties, priusquam praeveniri vel provideri possit, violenter et importune se ingerit, semper immunes sitis: absit tamen ut putem aliquos esse inter vos tantae malitiae veneno infectos, ut illis aliquando insidias moliantur, a quibus salubres se accepisse correptiones recordantur! (0271D) Haec itaque tam iniquos deprehendimus Iudaeos in passione beati Stephani exercuisse; furorem in corde, exprobrationem in ore et conspirationem in ipsius mortem; qui, teste Scriptura: Dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum, et impetum faciebant unanimiter in eum (Act. VII, 54) . Quem eiicientes extra civitatem lapidabant. Ille vero beatus martyr, contra tria illorum mala, tanta exercuit bona; contra furorem in corde, sinceram charitatem; contra exprobrationem in ore, salubrem correptionem; contra conspirationem in eius mortem, devotam orationem, qui pro se lapidantibus orabat sic: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt (ibid., 59) .

XI. Quam severa correptio, quam munda oratio! (0272A) quia nimirum utramque, in una eademque persona, unius sinceritas dilectionis formavit. Talis erat sanctus Ioseph, qui fratres suos et intrinsecus perfecte dilexit, et in eos exterius aspere saeviens in aperto quidem corripuit, ut per austeritatem culpam deleret; sed in occulto flevit, ut per pietatem dilectioni satisfaceret. Verba increpatoria in ore formavit zelus, quem lacrymis ab oculis intimus dilectionis affectus excussit (Gen. XLIII, 30) . Et quidem aliquandiu, licet vix, hunc in se abscondit affectum, sed maxima vehementia eius, ut erumperet, postmodum compellebat. Quid enim dicit Scriptura? (0272B) Non enim ultra se poterat continere Ioseph multis coram astantibus (Gen. XLV, 1) . Et post pauca: Elevata quoque voce cum fletu dixit fratribus suis: ego sum Ioseph (ibid., 3) . Mortuo vero sancto sene Iacob, timentes fratres eius, ne eum ad se ulciscendum mors paterna laxaret, cuius, ut putabant, manus vita patris ab ultione continuerat, haec ei mandaverunt, dicentes: Pater noster praecepit nobis antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum, et peccati, et malitiae quam exercuerunt in te: nosque oramus, ut servo Dei patri tuo dimittas iniquitatem hanc (Gen. L, 17) . Quibus auditis flevit Ioseph. O virum sanctum et iustum utrobique compositum! amantem pie corripientem severe, mollia gestantem viscera ad lacrymas, dura proferentem verba ad correptiones! (0272C) Quid de sancto Moyse dicemus, qui mansuetus et discretus, Domino, ne populum feriret restitit, ob magnum quem erga eumdem populum habuit affectum: et idololatras, ne culpa impunita esset, ob ingentem, quem in lege Dei sui habuit, zelum, morte percussit. (0272D) Ibi tam pius et tanto erga subiectos suos ardens amore, ut diceret Deo: Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 31) . Hic vero tam rigidus, et tam magno zelo succensus, ut his, qui adiuncti sunt ei de filiis Levi, praeciperet, dicens: Ite et redite de porta ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum et proximum (ibid., 27) . Patet ex his quod vera charitas, quam et ordinari in se petit in Canticis Sponsa, sic menti infundit lenitatem ad affectum (Cant. II, 4) , ut infundat pariter austeritatem ad zelum, quatenus quicunque cuma postolis percepit Paraclitum, sic ignem habeat ad affectum dilectionis, ut habeat et linguam ad verbum eruditionis, praestante eodem Spiritu sancto, qui est cum Patre et Filio benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 29'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXVIII. ITEM IN DIE NATALIS DOMINI. De quindecim gradibus charitatis, tribus scilicet maioribus debitis, tribus subditis, et tribus coaequalibus, et aliis sex omnibus debitis: et de sobrietate, iustitia, pietate, et perseverantia, et triplici gratia scilicet Creatoris, Salvatoris, et confirmatoris. <<<     >>> SERMO XXX ITEM IN DIE S. STEPHANI PROTOMARTYRIS. De diversitatibus coelorum et luminaribus eorum.
2970w 14.310236215591 s