Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 33HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 33'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXII. ITEM IN DIE S. STEPHANI PROTOMARTYRIS. De duabus naturis Christi, et de spiritualibus coelis. <<<     >>> SERMO XXXIV. IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. De fructu salutis, quem superna nobis Sapientia infundit, et quomodo superbia in nobis persequitur humilitatem. hide dictionary links

(PL 198 0299C) SERMO XXXIII. IN DIE S. IOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE. De triplici honore, quo Dominus eumdem beatum Ioannem honoravit in vita et in morte.

(0299D)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Quantus, et quam simulatus in filiis Adam sit honoris ambitus. - 2. Quis verus honor, atque appetendus. - 3. S. Ioannes honoratus est ob virginitatem corporis, puritatem mentis, familiaritatem dilectionis. Sublimitas Evangelii eius prae reliquis. - 4. Quid sit eum cibari pane vitae, et potari aqua sapientiae salutaris. - 5. Quanta usus sit familiaritate conversationis cum Christo. Quanta amoris in eo praerogativa. - 6. Secretarius Christi recubuit in pectore eius, id est thesauro sapientiae eius. - 7. Audet rogare prae caeteris proditorem. - 8. S. Ioannes virgo Virgini Matri a Christo morituro commendatur. - 9. Familiaritas Dei, non principum terrenorum, impense ambienda. - 10. Triplex praerogativa S. Ioannis, ac intelligentiae perspicacitas. - 11. Tripliciter honoratur in morte: et primo a Domino moriturus visitatur. (0300A) - 12. Secundo invitatur ad coelestes epulas. - 13. Tertio in sepulcro eius quid notet repertum manna. - 14. Cur nobis formidanda hora mortis? ob hostem accusantem, conscientiam attestantem, iudicem ferientem. - 15. S. Ioanni a Domino tripliciter honorato in vita respondet honor in morte. - 16. Visio beatificans nos Deo reddit similes.

I. Ad honorem gloriosissimi et beatissimi apostoli et evangelistae expetit non quidem sine desiderio, et exspectat nec sine spe, devotio vestra audire aliquid a nobis in hac praeclara festivitate ipsius, quod sic mores audientium instruat, ut eius praerogativam commendet. (0300B) Sed cuius valet esse ponderis honor aliquis a nobis delatus ei, quem ab ipso communi omnium Domino tam sublimiter, tamque singulariter constat honorari? Nam respectu honoris divini, cuius poterit humanus esse momenti? Quanta aviditate desiderant acquirere honorem filii Adam? sed fallax, et omnino nihil est honor, qui a Deo non est. Non plene comprehendo unde hoc est, quod etiam ipsi perfecti ab appetitu honoris immunes et alieni non sunt. Qui si forte non appetitur, delectat tamen cum offertur, nec sine dolore amittitur cum habetur. Testis itaque ipse est, quia dum cruciat amissus, delectat possessus. Hic est qui sub spe spiritualis profectus se palliat (non de honore, sed de appetitu honoris loquor) consulens praeesse, quasi ad hoc solum ut possit prodesse. (0300C) Hoc autem dolosum consilium eius ita occultum est, et sic quodam [al. quodammodo] in uno susurrat latibulo, ut vix a sapientissimo quolibet comprehendi queat. Nam dum suggerit [al. suggeritur vel se suggerit] utilitas laboris, ad hoc furtiva quadam fraudulentia, et fraudulento furto trahere nititur, ut appetatur sublimitas honoris, quae, et si debeat aliquando dum ita res exegerit ob profectum spiritualem tolerari; nunquam tamen debet propter se solam, vel cum abest optari, vel cum adest amari. (0300D)

II. Sed cum fallax, et plane instabilis sit honor, quem pro magno misere decepti habent mortales: felicem prorsus dixerim illum, qui pertingere poterit honorem, de quo Dominus ait: Honorificabit eum Pater meus qui in coelis est (Ioan. XII, 26) . Praemisit de honore quodam, quem suis modo confert in praesenti, qui ad illum quidem aeternum honorem via est: Si quis mihi ministraverit (Ibid.) . Ergo ministrare Domino, honorari est; plane ita est: Solus ille honoratur qui illi famulatur, solus etiam regnat, qui ei ministrat. Hic est honor quem copiose attulit beato Ioanni, qui ab eo sublimiter honoratus, a nobis quoque debet honorari, sicut nocte hac cantavimus de eo: Valde honorandus est beatus Ioannes. Verum est utique, verum est hoc, quia non simpliciter honorandus, sed valde honorandus est beatus Ioannes. (0301A) Honoravit eum Christus, unde dignum est, ut eum honorent, quicunque sunt Christi, quia inter homines, quem honorat rex, honorare solent universi famuli regis. Honoravit eum Christus in vita, honoravit eum in morte, ut per hoc apud nos ratum sit, quod modis quibusdam ineffabilibus honoret eum in aeternum post mortem.

III. Honoravit eum in vita tripliciter, conferendo ei virginitatem, puritatem et familiaritatem: virginitatem in corpore, puritatem in mente, familiaritatem in dulci et sincera erga seipsum dilectione. Cum multa sint alia, quae ei distributor interiorum, et remunerator Dominus Iesus contulit munera gratiarum: haec tamen nobis ad praesens occurrunt. Virginem eum elegit, sicut cantavimus hodie de eo, quia virgo est electus a Domino, et virgo electus, virgo in aevum permansit. (0301B) Quantam in corde munditiam, quantam in mente puritatem habuerit, quis nostrum comprehendere valet? Magnae profecto puritatis vir, qui cuncta visibilia transcendens, semetipsum etiam supergrediens claritate interioris oculi, verbum vidit esse in principio, et apud Deum esse, omniaque per ipsum facta esse, et sine ipso factum esse nihil; et quod factum est in ipso, vitam esse (Ioan. I, 1) . Nonne eum legi Evangelium audis, supra modum admirari et obstupescere cogeris, audiens eum ita propere et seriatim post tanti temporis spatium verba Domini ad alios, et aliorum ad ipsum referre, ac si contigisset ea hora ipsum eadem audire? (0301C) unde cum animalibus alii, ut scitis, expressi sint (Ezech. I, 5) ; ipse quoque ob simplicem puritatis, ut ita dicam, angelicae praerogativam, quam ei Dominus contulit, aquilae assimilatur, nec simpliciter aquilae, sed volanti (Apoc. IV, 7): nam aquila volans Ioannes est, prae caeteris sublimia internorum mysteriorum arcana puritate mentis comprehendens. Hoc attestatur mirabilis profunditas Evangelii eius. (0301D) Hoc et Apocalypsis clamat Iesu Christi, quam dedit ei Deus palam facere servis suis, et signavit, mittens (ut ipse scribit) per angelum suum servo suo Ioanni: qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Iesu Christi in his quaecunque vidit (Apoc. I, 1) .

IV. Bene et congrue cantamus ei et dicimus de eo: Cibavit eum Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccli. XV, 3) . Dicta sunt quidem haec de viro, qui timet Deum, sed aptissime referri possunt ad eum. Nonne pane vitae et intellectus asseris cibatum, cuius defaecatum et mundissimum spiritum, quot cernis secretorum coelestium revelare refectionem, tot quasi sapidis agnoscis spiritualium ciborum ferculis saginatum? Nam si sic vivitur et in talibus vita spiritus eius, quem panis ille spiritualis impinguat, dum ei et internum administrat robur ad vitam, et saporem ad intellectum. An vero aqua sapientiae salutaris potatus sit, quis ne dicam negare, sed vel dubitare audebit, qui verba Christi ante tot annos prolata ita proprie et per ordinem narrat, et scribendo repetit? Quod nimirum nullatenus posset, nisi Spiritu Christi potatus esset. Nam aqua sapientiae spiritus est Christi. (0302A) Nisi enim aqua spiritus esset, nequaquam postquam dixerat Dominus: Aqua, quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Ioan IV, 14) ; hic de quo loquimur, Ioannes subiungeret: Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant, credentes in eum (Ioan. VII, 36) . Paulus Christum vocat Dei virtutem et sapientiam (I Cor. I, 24) , ut ergo Ioannes tam profunda referret verba Christi, imbutus est spiritu Christi. Si enim iuxta sententiam apostolicam: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , quomodo iste in Evangelio suo tam profunde tamque perfecte diceret Dominus Iesus, nisi Spiritu sancto plenus esset? (0302B) Igitur pane illum vitae et intellectus dixerim cibatum in agnitione coelestium secretorum: aqua vero sapientiae salutaris potatum in tam propria expressione, et prolatione Dominicorum verborum. O Patris tabernaculum! o Filii cubiculum! o Spiritus sancti umbraculum! o sanctae Trinitatis reclinatorium! et ut nihil videar praeterisse! o individuae unitatis oraculum, purissimum et mundissimum huius, de quo loquimur Ioannis.

V. Iam de familiaritate, quam erga eum Dominus habere dignatus est prae caeteris, quid dicemus? Qualiter satis, iucunda cum dulcedine, et cum dulci iucunditate amplecti eum possumus, inter caeteros magis dilectum; et in singulari quadam etiam prae caeteris familiaritate complexum? (0302C) Nonne ipse est, qui, ut alia nos vice dixisse recolimus; veritate humili, et humilitate vera de seipso dicere solebat: Discipulus ille, quem diligebat Iesus? (Ioan. XXIII, 23.) Quid est hoc? non diligebat discipulos alios Iesus? imo diligebat: Cum enim dilexisset suos, qui erant in mundo, (ut ait idem beatus Ioannes) in finem ditexit eos (Ibid. 1) , ut scias, non quidem simpliciter solummodo diligebat, sed plene et perfecte. Hoc in finem diligere est. Sed ego puto, si congruentior vobis ad praesens causa non occurrit; quod de ipso dici voluit Spiritus sanctus, quia Iesus diligebat eum, pro eo quod etsi non exclusis aliis a sinu dilectionis suae, singulariter diligebat solum; prae caeteris tamen etiam dilectis suavissimis sinceri amoris brachiis amplectebatur unum. (0302D) Inter caeteros itaque diligebat eum Iesus, ut neminem eorum plus, quia et ab ipso Iesus dilectus est, a quo dilectus est nemo eorum plus. Sed si ita est, quid, quaeso, est quod per propriam assertionem huius nobis dilectionis manifestatur praerogativa, ut de seipso dicat discipulus ille, quem diligebat Iesus, cum magis pertinere debuerit ad alios evangelistas id dicere de eo, iuxta quod Sapiens dicit: Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus et non labia tua (Prov. XXVII, 2); nisi quod aperte datur intelligi, quia securitas et audacia veri amoris per hoc nobis ostenditur? Quid ad se pertinens fateri non audet perfectus amor? (0303A) Quid timere potest perfecta charitas, quae illum, quo timet, quisquis timet, foras mittit timorem? (I Ioan IV, 18.) Videtur inesse charitati aliquando praesumptio, sed nunquam inest elatio, quia in eo quod non timet, nullatenus tumet: semper et ubique exercens audaciam, sed nunquam et nusquam superbiam. Hinc est quod Amata et Amans in Canticis dicit: Dilectus meus mihi et ego illi (Cant, II, 16) ; sic et iste discipulus inquit, quem diligebat Iesus: Dilectus meus mihi, et ego illi. Hoc est, cura illi maxima est de me, et mihi de illo: dilectae ab illo, et illum diligenti. Et quidem proprie proprium hoc habere solent amantes, ut vix quidquam sciant loqui, nisi quod pertinet ad amorem; et tunc maxime, cum vel ad invicem, vel de invicem loquuntur. (0303B) Vera est enim Redemptoris nostri sententia, quia ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34) . Quae nimirum tam de bona, quam de mala abundantia arbitror quod intelligi potest, quia quidquid illud sit quod abundat in corde; necesse est ut inde aliquid sonet in ore. Indicium itaque securitatis audacia est, non vanitatis, non superbiae, sed dilectionis! qua seipsum vocat discipulum Ioannes, quem diligebat Iesus, quia tam ardenter amans, tamque familiariter amatus, se esse illum, qui sic amabatur, non poterat celare. O summa et plena beatitudo amare Christum, et amari a Christo; et familiaritatem habere erga ipsum!

VI. Sed quomodo dilectus et familiaris ei erat Ioannes? Quando ullus secretis Christi interfuit, quando Ioannes defuit? ubi eum contigit emitti, cui datum est admitti? Nam transfiguratum viderunt Petrus et Iacobus, et non vidit Ioannes? (0303C) Num in ipsa nocte, quae passionis suae diem praecessit ad locum iturus orationis Petrum secum assumpsit et Iacobum, et non Ioannem assumpsit? Num resuscitationi filiae archisynagogi Petrum et Iacobum adesse voluit, et Ioannem exclusit? nusquam invenies aliquod alii discipulo communicatum secretum a Ioanne occultatum. Quin imo ad quaedam admissus est, et quidem valde familiariter, et eo magis familiariter, quo omnino singulariter, ipsa re clamante aperte, et instanter attestante, nullum ei esse parem, ne dicam superiorem in charitatis dilectione, dum nullus cum eo particeps esse meruit in admissione familiaritatis. (0303D) Hinc est ut quaedam in medium proferamus, quod supra pectus eius in coena recubuit (Ioan. XXI, 20): pulvinar faciens sibi ipsum sacratissimum pectus Dei. Quam dilectum illud sibi caput Christus habuit, quod supra pectus suum quiescere permisit? et magna quidem familiaritas haec; exterius tamen fuit: nam longe alia maior quaedam fuit, quae interior erat, nec ideo solum maior, quia interior; sed quia haec veritas, illa figura erat. Exterius enim Ioannis caput quiescebat in pectore Iesu: interius vero eiusdem caput, de mente eius loquor, collocavit, et reclinavit se, in thesauris sapientiae et scientiae Dei, qui omnes reconditi sunt in pectore Iesu. Illud ad honorem, hoc autem ad eruditionem fuit. (0304A) In tantam tunc familiaritatem non quidem uno, sed gemino modo admissus, quid quaerere posset, quod non inveniret? quid petere, quod non acciperet?

VII. Quod bene perpendens ipse apostolorum primus, cum uni eorum proditionem suam imponeret Iesus: quis tam immane esset scelus acturus, scire quidem cupiens, sed interrogare nullatenus praesumens, conveniendum super hoc negotio censuit dilectum, ut ipse quis esset, interrogaret Dominum. Sic enim scriptum est: Innuit ei Simon Petrus, et dicit ei: Quis est, de quo dicit? et quid sequitur? Itaque cum recubuisset ille super pectus Iesu, dicit ei: Domine, quis est? respondit ille: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero (Ioan. XIII, 24) . Et cum intinxisset panem, dedit iudae Simonis Iscariotis. (0304B) Scivit Petrus Ioanni ad interrogandum inesse ausum, quem tantae agnovit erga Dominum invenisse familiaritatis affectum. Quem enim in tantum familiarem vidit, ut supra pectus eius recumberet, non dubitavit quin auderet interrogare quod vellet, nec discredidit quin ad hoc ei responderetur, quod interrogaret. Et haec quidem omnia ita fuisse, ipsa invenietur continere series verborum, si diligenter consideretur; nam quid aliud innuere videtur quod dicitur: Itaque cum recubuisset ille supra pectus Domini, dicit ei: Domine, quis est? prius quidem quod supra pectus eius recubuit mentionem faciens, deinde quis esset interrogans, quasi inde fuerit, quod quis eum proditurus esset, interrogare praesumpsit, quia supra pectus eius recubuit. Et nonne ita est? (0304C) quid enim iste vel interrogare non auderet, qui supra pectus eius caput reclinare, et supra id recumbere indultum sibi esse perspexit; vel ille ab interrogante absconderet, quem ad interna sapientiae et scientiae suae secreta introduxit?

VIII. Quid enim ad hoc dicemus, quod die crastina moriens, et semetipsum pro totius mundi salute hostiam salutarem in ara crucis offerens, cum iam prope esset, ut spiritum in manus Patris traderet, dilectam commendare dignatus est dilecto matrem discipulo, Virginem virgini, Mariam Ioanni? Quid enim in Evangelio suo ipse refert Ioannes? Cum videret, inquit, matrem, et discipulum quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26) . O honor, omni qui in praesenti haberi potest sublimior! (0304D) fratrem Christi et filium quodammodo esse Mariae! et hoc honore sublimi solus censetur dignus Ioannes. Cui enim dixit aliquando hominum Christus de matre sua: Ecce mater tua, nisi Ioanni? et de quo ad matrem: Mulier, ecce filius tuus, nisi de Ioanne? O quantum tibi dilectum videras, o Agnus innocens, mansuete et mitis Iesu! quantum dilectum, inquam, tibi videras, cui illum tam coeli quam terrae thesaurum pretiosissimum, matrem tuam loquor, committendum credebas! Ad matrem inquis: Ecce filius tuus; ad discipulum autem: Ecce mater tua. Obsecro, quid sibi volunt haec? (0305A) Cur non praecipis discipulo dicens: Servi, et ministra atque obsequere ei, ut dominae tuae, matri autem meae? Matri etiam cur non dicis, Utere famulatu discipuli mei, ut famuli et servi tui! sed longe honorabilius et favorabilius sonare videtur, quod dicis de discipulo ad matrem: Ecce filius tuus; et de matre ad discipulum: Ecce mater tua. Nonne hoc est quodammodo dicere: Usque modo tibi assistens non solum tibi iure filius fui, sed et devotum me tibi filium in obsequendo exhibui: nunc vero, quia hic, ut vides, in hac cruce morior, et a te recedens corporaliter tecum non sum, nolo ut, quamvis me ad praesens habere non potes, sine filio permaneas. Istum loco meo habe pro filio, et tu loco meo habe pro matre. (0305B) Nulla tibi, o mater, inter mulieres par est, nullus te inter eos qui tui sexus sunt, o discipule, in mundo superior est. Unde per omnia decens est ut, dum illa in sexu femineo, in corporali incorruptione, non habet parem, tu vero in masculino, excepto me, non habens superiorem, invicem coniungamini. Intendat virgo Virgini, Mariae Ioannes, Maria Ioanni: illa affectu materno; tu vero obsequio et cura filiali.

IX. Quid ad hoc dicitis, filii Adam, genus avarum et ambitiosum, filii alieni et inveterati, inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. V, 26) , honores appetentes, mendaces atque fugaces, respuentes veraces, quia coelestes, quia permanentes? O pro quanto habetur, cum obtinet aliquis locum familiaritatis apud divitem, cum gratiam invenit apud regem! (0305C) Quam bene, inquiunt, iste est cum rege! ecce aequaliter corridet et coniocundatur ei rex. Quam hic familiaris est ei, et rex cum eo! cui iste offensus est, et infestus, nec ei rex pacatus est, vel pius. Et si ita est; quid tamen hic stabile et sincerum? ac per hoc quid approbabile et appetendum? Nonne saepe contingit ut qui hodie prope sunt cras longe fiant? et qui heri familiares fuerunt et domestici, hodie hostes sint et adversarii? Crebra de his quotidie videntur exempla. Sed studete familiares et amici esse Dei, contendite discipuli et domestici esse Christi. Quomodo, dicitis, Christi amici esse poterimus et discipuli? (0305D) Audite quomodo: Si manseritis in sermone eius, vere discipuli eius eritis (Ioan. VIII, 31) ; et quidem si de amicis agitur, vel amici eius estis, si feceritis quae ipse praecepit vobis (Ioan. XV, 14) ; promissiones eius istae sunt. Sanctus autem Ioannes mandatorum eius obsecundationi insistens, eius et discipulus fuit et amicus, et honore ab eo non quidem impuro et instabili, sed sincero et perenni honoratus fuit.

X. Et est hic triplex modus, quem breviter attigimus, quo eum in vita honoravit, conferendo videlicet ei, inter multa alia, quibus eum ditavit, gratiarum suarum munera, virginitatem in corpore, puritatem in mente, dilectionem in sincera familiaritate, sive, si ita melius dicitur, familiaritatem in sincera dilectione. (0306A) Et stabilitatem ei contulit in puritate, mentem eius in contemplatione fixam custodiens, stabilitatem nihilominus in virginitate, quia quem virginem elegit, virginem semper conservavit, ab omni penitus quod polluere eum poterat, contagio defendens; familiaritatis ei inter condiscipulos eius praerogativam impendit, non solum, ut iam dictum est, cum caeteris, sed et prae caeteris in dilectione eum et familiaritate amplectens. (0306B) Quae sibi ita fuisse, verba quae de eo legimus, attestantur, quae ita se habent: Et firmabitur in eo, et non flectetur; et continebit illum, et non confundetur; et exaltabit illum apud proximos suos (Eccli. XV, 4) . Praemissum quidem fuerat et dictum de eo, quod Cibabit illum Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum (ibid., 3) . Quae verba quomodo ad beatum spectent Ioannem breviter superius ostendere curavimus; nam cibabit illum pane vitae et intellectus, quae eius arcana erant, et mystica ad internam ei saporis refectionem revelans, in quorum cognitione sanctus quilibet et illuminatur ad intellectum, ut quod verum est eligens, in lumine veritatis fulgeat; et vegetatur ad vitam, ut, quod bonum est diligens, in opere sanctitatis se exerceat. Aqua vero sapientiae salutaris potavit illum, verba ei inspirans intelligere, et intellecta retinere, atque memoriae retenta proprie et seriatim, sicut prolata erant, scribere: quae ipse Filius, qui sapientia Patris est, in carne apparens, ad humanam dignoscitur salutem protulisse. (0306C) Firmatus quoque in illo, et nequaquam flexus est, quia per agnitionem veritatis, et amorem virtutis in Christo fundatus, et ab eius contemplatione, et dilectione avulsus non est. Ne ergo defaecatae mentis puritas in aliquo posset corrumpi, studuit amoris in eo radicibus, in quo nihil inquinatum incurrit, consolidari ut, dum sic in illo firmaretur, nullatenus flecteretur. Continuit etiam eum, et confusus non est, quia, dum in virginitate eum custodivit perfectum, quem in ea invenit integrum, confusus non est, dolens se a bono quod arripuerat proposito cecidisse, qui sibi conscius est, se in eo magis ac magis proficiendo conscendisse. Exaltavit nihilominus eum apud proximos suos, amplectens eum in ea quam superius ostendi, familiaritate et dilectione inter condiscipulos suos. (0306D)

XI. Pro eo quod quomodo honoravit eum in vita ex parte declaravimus, restat quoque, ut quomodo eum in morte honoravit dilector eius Iesus, demonstremus: in cuius conspectu, sicut vita, ita et mors nihilominus pretiosa est. Sicut tribus modis in vita, sic et tribus eum honoravit in morte. Et primus quidem, ut mihi videtur, est quod ipse ad eum Dominus in morte venit. Secundus quod sanctissimam animam eius, sicut fas est credere, ad sempiternam suam gloriam perduxit. Tertius vero quod post eius discessum in sepulcro eius, nihil nisi manna inventum sit. Hinc egressurus ab ipso Domino visitatur, anima eius in aeternae felicitatis gloria collocatur, sepulcrum illius novo quodam et insolito honore sublimatur. (0307A) Apparuit namque charo suo Ioanni, ut legimus, Dominus Iesus Christus cum discipulis suis et ait illi: Veni, dilecte mi, ad me, quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis. Implevit Dominus, quod de eo consorti et coapostolo suo Petro promisit, quando audienti de seipso qua morte esset clarificaturus Deum, et de Ioanne interroganti et dicenti: Domine, hic autem quid? respondit, Sic eum volo manere donec veniam (Ioan. XXI et seqq.) . In quibus profecto verbis evidenter ostendit qualem erga eum habuerit dilectionem, dum dicit se velle sic eum manere, donec veniat. Donec veniat vult eum manere, non donec mittat. Quae quidem verba, ut scitis, tantae praerogativae discipuli illi, qui tunc praesentes aderant, esse intelligebant, ut exiret sermo inter eos, quod discipulus ille non moreretur. (0307B)

XII. Magnus ubique [al. utique] honor quo ipse Dominus eum dignatus est invitare ad convivium suum, in quo electi eius epulantur, et exsultant in conspectu eius, ipso eis disponente regnum, ut edant et bibant super mensam suam in regno suo (Luc. XXII, 30) . Et quidem apparenti sibi Domino et invitanti ad convivium suum, respondit, expandens utique utrasque manus suas ad Deum: Invitatus ad convivium tuum venio gratias agens, quia me dignatus es, Domine Iesu Christe, ad tuas epulas invitare: Sciens quod ex toto corde meo desiderabam te. Et item: Domine, suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus veniens invitasti me. Aperi mihi ianuam vitae, et perduc me ad convivium epularum tuarum. (0307C) Tu es enim Christus Filius Dei vivi, qui ex praecepto Patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita saecula. Cum quanto vero honore eum ad aeternum perduxit convivium quis nostrum comprehendere sufficit?

XIII. Sed et illud quomodo aliquis digne poterit admirari legens sive audiens quod in eius sepulcro nihil nisi manna contigit inveniri? Manna in quibusdam sacrae Scripturae locis, panis appellatur angelorum; putredinis quoque locus et fetoris solet esse sepulcrum. O sancte, o beate Ioannes! Quam dilectus eras Christo vivens in corpore, evidenter nobis per haec ostenditur, quae circa te aguntur in morte. (0307D) En tibi apparet tuus qui te diligit Iesus cum discipulis suis, concivibus autem tuis, ad sapidissimas illas aeternae refectionis epulas invitavit [al. invitans]: ille te cum honore incomprehensibili eo perduxit, et ut non solum nihil ad honorem pertinens tibi in morte desit, sed et plurimum etiam contra ipsius naturae consuetudinem adsit; sepulcrum quoque tuum omni prorsus putredine non tam vacuatum, quam vacuum, cibo angelico vacuum esse non sinit.

XIV. Considerans gloriosissimum tuum ab hac vita discessum admiratione laeta, et laetitia admirabili exsilio, praevidens autem meum miserrimum, timore pariter et confusione concutior. De quo quidem quando vel ubi erit penitus nescio, quod tamen aliquando vel alicubi erit, non ignoro. (0308A) Non video me talem ut aliquem [al. ut quod habeat] ex pacificis suis, debet mittere ad me aestimem, vel ut per seipsum ad me eum venturum putem. Venit ad eum, ipso teste, princeps mundi huius, et in eo non habuit quidquam. Quod autem et ad me venturus sit idem princeps, non contradico; sed quod in me nihil suum habeat, dicere non praesumo. (0308B) Quam infelix civitas illa, quam circumdant inimici sui vallo, et coangustant eam undique, et ad terram prosternunt eam, et filios eius, qui in ea sunt, non relinquentes in ea lapidem super lapidem (Luc. XIX, 43) : quae omnia ad animan reprobam de corpore exeuntem iuxta sensum pertinent moralem: quam, ut ait beatus Iob, tollet ventus urens, et velut turbo rapiet eam de loco suo (Iob XXVII, 21) . Illam itaque apud me versans horam, qua egrediar, sed nescio quo, sed nescio quando, contremisco timore valido a facie callidi accusatoris et districti iudicis, depingens modo apud me quam terribilis illa mihi erit hora, et qua de corpore compellar egredi, et qua me continget aspectibus tremendi iudicis offerri. Tria mihi cogitanti de hora illa formidanda valde occurrunt; multimoda mea iniustitia, malitiosa, sed vera tamen callidi accusatoris calumnia, et tremenda districti iudicis sententia. O me miserum! cui causa languida non minus iudicem districtum quam calumniatorem exhibet infestum! Haec tria hora illa timeo: hostem accusantem, conscientiam attestantem, iudicem ferientem. Sed adesto mihi hora illa, mihi quidem indigno, tamen supplici tuo ex totis te medullis cordis in auxilium invocanti. (0308C) Occurre et succurre mihi tunc, o sanctissime et beatissime frater Christi et fili Mariae. Occurre, inquam, ad solatium, succurre ad praesidium, flecte iudicem, procul pelle accusatorem, ut nec me iste convincat, nec ille condemnet. Non autem in consideratione fetoris et putredinis corporis mei timeo, confundor tamen non modicum et erubesco, sciens quod longe distabit dedecus et ignominia, sicut dignissimum est sordidissimae et fetidissimae speluncae meae ab honore et gloria mundissimi et pulcherrimi sepulcri tui. Speluncam namque meam fetore perhorrescentem et vermibus scaturientem cadaver meum horribile reddet, tuum vero sepulcrum honorabile exhibet manna. (0308D)

XV. Et videte, fratres, quomodo hic triplex honor quo dilectum et familiarem suum Dominus Iesus honoravit Ioannem in fine; illi respondet honori triplici quo eum honoravit in vita. Ipse enim per semetipsum in transitu suo ad eum familiariter venit, qui se ei familiarem in vita exhibere solitus erat. Viventem eum intimis suis secretis admittens, discessurum vero ad aeternum illud convivium invitat. (0309A) Sanctissimus etiam et beatissimus spiritus eius ad semper duraturam illam translatus est felicitatem, qui tantam hic largiente et infundente spiritu Creatore, nactus est puritatem, ut Verbum videret in principio, de gloria in gloriam, de claritate in claritatem translatus, quae per speculum nunc est in aenigmate, ad illam pertingens, quae est facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) . Ut ibi iam sine fine felix gaudeat in aeternum, ubi etiam hic in corpore positus suas religatas indesinenter habuit primitias, et radicatum indissolubiliter desiderium. Dignum posthaec fuit et omnino conveniens ut manna venustaret locum, quem corpus intravit virgineum, quia manna quodammodo virginitatis appellaverim praerogativam, ut corpus coelesti virginitatis munere honoratum, quoddam esse decoratum manna sepulcrum.

XVI. Iam vero de honore illo quo eum perenniter honorat, aliquid dicere deberemus, si quidquam inde dicere sciremus. (0309B) Nunc vero cum constet, nec oculum vidisse, nec aurem audisse, nec in cor hominis ascendisse, quod dilectori et dilecto Dominus Iesus praeparavit, et iam etiam praebuit Ioanni, quomodo aliquid sufficienter de honore illo lingua exprimat, cum eum nec mens comprehendat? Impletur iam in eo quod non solum de se, sed et de concivibus suis ait in Epistola sua: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus (I Ioan. III, 2) , et adiunxit; scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (ibid.) . Quis nostrum tantae modo puritatis est, ut huius posset modo comprehendere visionis praestantiam? quae ipsum, quem videt, similem efficit ei qui videt, ut idem sit videre, et ei qui videtur similem esse: O laeta et beatificans visio! o beata et beatificans similitudo! (0309C) in qua cum dilectore suo Domino Iesu gaudio gaudet inenarrabili beatus iste de quo iam multa diximus Ioannes, per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 33'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXII. ITEM IN DIE S. STEPHANI PROTOMARTYRIS. De duabus naturis Christi, et de spiritualibus coelis. <<<     >>> SERMO XXXIV. IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. De fructu salutis, quem superna nobis Sapientia infundit, et quomodo superbia in nobis persequitur humilitatem.
4265w 29.057453870773 s