Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 34HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 34'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXIII. IN DIE S. IOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE. De triplici honore, quo Dominus eumdem beatum Ioannem honoravit in vita et in morte. <<<     >>> SERMO XXXV. ITEM IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. De triplici somno spiritualis Ioseph, et de trina angeli apparitione eiusque terna admonitione. hide dictionary links

(PL 198 0309C) SERMO XXXIV. IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. De fructu salutis, quem superna nobis Sapientia infundit, et quomodo superbia in nobis persequitur humilitatem.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Per Ioseph virtutis profectus, per Mariam sapientiae partus figuratur. - 2. Ioseph de domo David in coelorum palatio iugiter conversatur. - 3. Animus in sublime assurgens per Ioseph; per Mariam radio sapientiae illustratus notatur, ut stat electio gratiae. - 4. Regem David senem vestibus non calefieri est non recipere terrenas consolationes. - 5. Quaeritur Abisag Sunamitis, id est vera sapientia. Quibus servis quaeratur. (0309D) - 6. Ministerium Abisag stare per rectitudinem intentionis, dormire per quietem mentis, fovere per internam suavitatem, calefacere per ignem charitatis. - 7. Demonstratio gratuitae electionis ad gloriam. - 8. Iesu in corde praesentis indicia ex profunda humilitate, cuiux triplex est gradus. - 9. Quantus humilitatis fructus, cui totum convenit militare. - 10. Patientiae, et triplicis compunctionis effectus a praesente gratia. - 11. Octo beatitudinum perfectionem operatur Iesus in nobis. - 12. Salutis operibus insistere est puerum Iesum tenere: cui Herodes, id est illis superbia insidiatur, ut pereant. - 13. Occultus superbiae astus, in benefactis subrepentis magis detegitur. - 14. Mulier amicta sole, sub pedibus luna, est anima sapiens, comitante bona fama. - 15. Quid corona stellarum duodecim, et cruciatus ut pariat. (0310A) - 16. Praerogativa quadruplex mulieris, bona conversatio in amictu solis, contemptus famae in subiecta luna, ornatus virtutum in corona XII stellarum, in cruciatu parientis affectus boni disiderii. - 17. Superbia velut draco incendit cauda, intentionis depravans rectitudinem. - 18. Auriga et mensura virtutum discretio, cuius magna necessitas.

I. Audistis, charissimi, in hodierna sancti Evangelii lectione, quod puerum Iesum, ad perdendum eum quaerit Herodes (Matth. II, 13, et seqq.) . Quam cito in hoc mundo hostes invenit Iesus, cuius recentissima adhuc nativitas a crudelitate immanis persecutoris libera non fuit. Fugit humiliter persecutores suos, ut etiam nos erudiat quid agere debeamus, cum nos quaerit Herodes ut perdat. Nam nec hodie in nobis cessat Herodes quaerere puerum Iesum ad perdendum eum. (0310B) Angelus autem Domini apparet in somnis Ioseph, dicens ei ut tollat puerum, et matrem eius, et fugiat in Aegyptum. Non solum autem hoc, sed ut sit ibi usque dum dicat ei: nec ei tacet ille vel causam fugae, vel inibi morae, Futurum est, inquiens, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Quis putas iste est Ioseph? fortassis animus est sincerus et purus, multis modis, iuxta interpretationem huius nominis, quod est Ioseph, spiritualium virtutum augmentis ditatus. (0310C) Nonne tibi videtur ad istud, iuxta hunc sensum, suspirare nomen, qui patrem illum luminum, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum descendit (Iac. I, 17) , alloquitur dicens: Multiplicabis in anima mea virtutem? (Psal. CXXXVII, 3.) Hic est, cui coniuncta Maria Filium parit, cuius nomen est Iesus, pro eo quod superna sapientia (haec est enim Maria), fideli, et devoto animo per internam inspirationem fructum confert salutis. Quis enim diffitetur sapientiam supernam sincero animo fructum salutis, sive intus in affectu purae dilectionis, sive exterius in effectu strenuae actionis administrantem, Mariam esse, puerum Iesum Ioseph [al. cum Ioseph] parientem? Ipsa pro sapore meo, ipsa, inquam, est virgo incorrupta, et mater fecunda desponsata viro, cui nomen est Ioseph et nomen virginis Maria (Luc. I, 27) .

II. Nonne tibi fortis et virilis animus in Deo, dum quotidianis conversationis sanctae augmentis, magis semper ac magis ditari contendit, vir esse videtur, cui nomen est Ioseph? (0310D) Qui etiam bene ostendit se esse de domo David, dum curiositate sobria, et aviditate pia domum illam non manufactam aeternam in coelis, quantum ei in hoc saeculo possibile est, perlustrare et circuire studet, lucidas illas beatorum spirituum mansiones perambulans, ut illam sibi Pauli vocem vindicare possit: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 20) . Circuit enim incessanter iste Ioseph ordinem angelorum, curantium de nobis et providentium de nobis, utpote quos non ignorat spiritus esse administratorios, in ministerium missos propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. VIII, 14) . Circuit colloquium archangelorum interna nobis colloquia revelantium, virtutum miracula et prodigia operantium, potestatum, daemonum hominumque reproborum malitiam atque tyrannidem coercentium et debellantium: admiratur regiam principatuum, dominationum praerogativam, placidissimam aequitatem in thronis, plenitudinem scientiae in cherubim, et indeficiens divini amoris incendium in seraphim. Perambulat patriarcharum cuneos, prophetarum choros, senatum apostolorum, purpureas martyrum coronas, candida virginum serta, et aureas in Catholicis doctoribus torques. (0311B)

III. Ecce noster Ioseph supernam illam domum frequentans, religans ibi primitias spiritus sui adinstar illius aquilae, quae, ad praeceptum Domini elevata, ponit in arduis nidum sibi, in petris manens, et in praeruptis silicibus, atque inaccessis rupibus commorans (Iob XXXIX, 28) . Cernente autem eo hoc modo terram de longe, Regem nonnunquam in decore suo vident oculi eius, in ipsum David conspicuos visus defigit, in quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12) . Cum autem talem animi tui statum, qualem in verbis istis descripsimus deprehendis, poteris non immerito dicere te vocari Ioseph, et esse de domo David. Quod autem nomen virginis Maria sit quis est qui contradicat, nisi quis forte est, qui, quod eius officium, ignorat. Nam maris stella, ut scitis, dicitur Maria. (0311C) Nonne quaedam est maris stella superna sapientia, animo per internam inspirationem infusa, dum eumdem animum discretionis suae radio, in hoc illustrat mari tempestuoso, quod in eo saepe inundare solet, ut sciat quid evitare, quove inter undosa cogitationum suarum volumina incedere debeat. Hunc puerum Iesum parit Ioseph, fructum conferens salutis devoto animo et fideli. Et parit quidem eum Ioseph; sed eum non suscepit de Ioseph. Hoc esse puto quod sanctus quidam dixit Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) . Omnes enim quotquot salvamur, per electionem gratiae salvamur; si autem ex gratia, iam non ex operibus. Alioquin gratia iam non est gratia. (0311D) Merito quoque asserit Paulus dixisse David beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus (Rom. IV, 6) . Cui consentiens sanctus Isaias, etiam voce omnium electorum assumpta, ipsum communem alloquitur Dominum, omnia, inquiens, opera nostra operatus es in nobis (Isa. XXVI, 12) . Ne forte putaret quis gratiae inimicus mercedem sibi non secundum gratiam imputandam, sed secundum debitum, cum iste de quo loquimur, Ioseph de Maria sic puerum Iesum suscipiat, ut ei se primitus semen non infudisse non ignoret. (0312A)

IV. Nonne quondam David senem ac frigidum Abisag Sunamitis calefecit, et fovit, et eam David non agnovit? quid enim dicit Scriptura? (III Reg. I, 1.) Et rex David senuerat. Ego puto quod animus in fide recta pius, et in sancta conversatione devotus, dum cunctos [al. cunctos in se] motus, tam externos, quam internos, discrete regit, dum in strenuitate bonae actionis fortiter se exercet, et in desiderium internae contemplationis mentis perspicaciter [al. perspicacis] visum, prout ei divinitus datur, intendit, et rex dici, David non immerito potest appellari Qui etiam tunc senescit, quando ad perfectam sanctitatis maturitatem pertingit. De quo etiam bene dicitur, quod habebat aetatis plurimos dies, pro eo quod devotus animus multas in sancta conversatione possidet virtutes. Nam et aetas senectutis vita immaculata est (Sap. IV, 9) ; et patres nostri quondam dicebantur senes ab hac vita discessisse et pleni dierum: Hoc est in spirituali conversatione maturi et sanctarum copia virtutum repleti. Et adiunxit Scriptura, cum operiretur vestibus non calefiebat, pro eo quod si divitiae affluant, non vult cor apponere (Psal. LXI, 11) , omnia quae mundi sunt reputans detrimenta, et arbitrans ut stercora. Quid enim aliud sunt terrenae res omnes, nisi quaedam corporis vestimenta? (0312B) Sed cum his vestibus cooperitur non calefit rex David, quia nullam de aliquibus, quae terrena sunt, perfectus animus consolationem recipit. Verum cum sic renuit consolari anima haec, memoretur necesse est Dei et delectetur atque exercitetur, bonum super hoc negotio huic David dantibus consilium servis suis, et dicentibus ad invicem. Quaeramus nostro domino regi adolescentulam virginem, et stet coram rege et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat Dominum nostrum regem, et subiunxit post haec Scriptura et ait: Quaesierunt ergo adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel. (0312C) Et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem (III Reg. I, 3) .

V Sed dicit mihi aliquis vestrum: Quid tibi modo loqui de David et Abisag, cuius erat paulo ante in ipso sermonis huius exordio de Maria tractare, et Ioseph intentio? Inest adhuc eadem intentio mihi. Quod autem ad illa congruenter haec pertineant, quae modo in manibus habemus, statim videbitis, nec culpabitis, ut arbitror, digressionem cum eius causam videritis et rationem. Quae est ergo haec Abisag, quae interpretata dicitur Patris mei rugitus, nisi interna sapientia, animo, cui infunditur, quodam silentis clamoris, et clamosi silentii rugitu summi patris revelans secreta? quae nimirum dum eidem animo spiritualem tam teneritudinem in affectu quam decorem confert in intellectu, et adolescentula et speciosa est. (0312D) Est et Sunamitis, id est coccinea, animum, quem replet, dilectionis venustans colore [al. calore]. Hanc quaerunt servi David ex omnibus finibus Israel, quia inter omnes contemplationis modos sapientia et instantius quaerenda, et inventa strictius retinenda est. Et qui sunt hi servi? forsitan consideratio, oratio, conversatio, puritas, perseverantia servi sunt David. Hoc ideo dico: quia hanc, de qua loquimur, sapientiam, et sobria, ut scitis, considerationis profunditas et profunda sobrietas perscrutatur, et orationis eam devotio expetit, et sanctitas conversationis meretur, et puritatis defaecatae munditia assequitur, et perseverantiae stabilitas amplectitur: et dicit: tenui eam, nec dimittam (Cant. III, 4).

VI. Et ministrabat ei. (0313A) Quid est ministerium Abisag quod impendit David? quod est nisi ad quod a servis quaesita est, ut videlicet stet coram eo, dormiat cum eo, foveat, atque calefaciat eum? (III Reg. I, 4.) Haec omnia dicitur facere pro eo quod animo dat cui infunditur, ut haec agat; nam quodammodo stat, dum ipsi, ut stet, persuadet. Dormit quoque, dum dat ut dormiat, et dum ipse fovetur ac calefit, et ipsa eum fovet et calefacit. Ecce quadripartitum ministerium Abisag stare, dormire, fovere, et calefacere. Primum ad rectitudinem, secundum ad quietem, tertium ad suavitatem, quartum pertinet ad dilectionem. (0313B) Primum igitur ministerium eius est ut in omnibus motibus nostris tam exterius quam interius, rectitudinem in interna intentione habere studeamus, illum in intimis nostris, qui discretor est cordium, cogitationum et intentionum cordis indesinenter attendentes, illum etiam omnis, quod in nobis est, boni approbatorem, exspectantes et iudicem, ipsum denique remuneratorem expetentes. Secundum vero simile est huic, imperturbabilis videlicet quies mentis. Quid enim est quod iam perturbet conscientiam vel mordeat sive concutiat, cum suam ei integritatem rectitudo intentionis illaesam, et prorsus inconcussam conservet? (0313C) Sic ergo in pace, in idipsum fidelis ac devotus animus, ipse est enim David dormiens et requiescens, dormiens in pace per tranquillitatem cordis, requiescens in idipsum, dum non nisi ad unum tendit per rectitudinem intentionis; quidni delectabile percipiat fomentum intimae suavitatis? Iam vero superest ut perfectionis eum fortiter vinculum stringat, per illam viam regiam sine offendiculo incedat, (quam Apostolus excellentiorem appellat) quantum ad Deum, flammescat igne charitas; quantum ad fratres, accendat ardor proximos. Haec itaque bona sunt, quae speciosa Abisag impendit David: interna sapientia animo fideli, rectitudo in interna intentione, quies in mentis cogitatione, fomentum in intima suavitate, ardor in sincera charitate. Hoc autem quartum tria in se praecedentia bona videtur continere, quia charitatem triplicem asserit Paulus (I Tim. I, 5) : de corde puro, conscicntia pura, et charitate non ficta. (0313D) Puritatem cordi rectitudo adfert intentionis, bonitatem conscientiae tranquillitas cordis, et ne fides ficta sit, in interiori animae palato sanctitatis suavitas sapit.

VII. Post haec omnia, quomodo conclusit Scriptura? Rex, inquit, David non cognovit eam (I Reg. I, 4) ; hoc est propter quod cuncta praemissa expositione attigimus compendiosa. Verum est hoc, quia Abisag David non cognovit: sic nec Ioseph Mariam, percipit ab adolescentula speciosa Abisag calorem David, nullam per eam sentiens libidinem. (0314A) Suscipit a Maria puerum Iesum Ioseph omnem carnalem cum ea ignorans commistionem, ut agnoscant in grati, quicunque sunt, gratia se esse salvatos et non ex se; idque donum Dei esse, ne quis glorietur (Ephes. II, 9) . Non vos, ait Dominus, me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis et fructus vester maneat (Ioan. XV, 16) . Qui itaque non eligentes electi sunt, et qui euntes manentem fructum afferunt, ei ascribant qui eos elegit, et qui eos posuit ut irent. Ut sciat quoque noster Ioseph ex sola esse Maria puerum Iesum, quae sola illi eum peperit, iuxta angelicum illud promissum: Pariet tibi Filium, et vocabis nomen eius Iesum (Luc. I, 31) , quasi qui eum non generavit. Puer ergo Iesus, quem ex se sola Ioseph parit Maria, fructus est salutis, quem animo devoto et pio ex sola gratuita gratia inspirat Sapientia: estque calor ille pudicus, quem ab eo non agnita speciosa confert adolescentula Abisag seni et regi David. (0314B)

VIII. Ut enim de humilitate, quae caeterarum est virtutum fundamentum loqui incipiamus, cum, inquam, cor tuum ad hanc incitari et inflammari per pium desiderium sentis, ut omni te subdas maiori, nulli praeferas aequali, quis dubitet devotum hunc affectum in te puerum esse Iesum; qui in natura assumpta, qua minor est Patre, plene se ei et perfecte subdidit: Factus ei obediens usque ad mortem; mortem autem crucis (Phil. II, 8) . Quod si eousque in humilitatis sublimitate conscendere studes, ut omni te subiicias etiam aequali, nulli quoque te praeferens, sed nec minori, iam te puerum Iesum assero a Maria suscepisse, qui et ipse aequalis suo Patri videlicet, cui aequalis est secundum divinitatem, obtemperavit, dum eum Pater imminuit paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6) , dum illud disponente Patre: Verbum caro factum est et habitavit in nobis: quod in principio erat, et apud Deum erat, quod Deus erat (Ioan. I, 1) . Si autem tantae turri humilitatis vim inferre contendis, et eousque in eam pius invasor, et infatigabilis ascensor, hoc est, usque ad summum eius ascendere decernis, ut te vera humilitate prosternas minori, non solum te penitus nulli praeferens, sed potius subiectus existens omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 3) ; nescio quis iam hac in parte excellentius quam tu illum puerum Iesum mitem et humilem corde habes, qui nec istud in se humilitatis genus inexpletum esse dignatus est, descendens cum Maria et Ioseph, et veniens in Nazareth, et existens subditus illis (Luc. II, 51) : inclinans se nihilominus Ioannis manibus baptizandus (Matth. III, 16) . Ecce triplex humilitatis gradus: subesse superiori, quod est incipientium; aequali, quod proficientium; minori, quod perfectorum. (0315A)

IX. Cum itaque quidquid in te carnale est, huic triplici humilitatis gradui militare compellis; puerum nimirum apud te habes Iesum exhibentem, et in te complentem, quod ait Isaias: Vectes, inquiens, eius, haud dubium quin Moab, usque ad Segor vitulam conternantem (Isa XV, 5) . Quod, quid est aliud, nisi quod animo per sanctitatis affectum ad Deum converso, rigidae carnales passiones (quas originale Patrum nostrorum semen in carne nostra posuit, quia aqua paterna sive ex patre sonat Moab, mortificatae et in melius commutatae parvitati obsequuntur: triplicis huius, de qua loquimur, humilitatis dulcedine internae gratiae abundantis. Nam Segor, ut scitis, parvula dicitur; vitula vero, mater, est humilitas abundans gratia, ut vitula lacte. Ut enim scriptum est: Humilibus dat gratiam (Iac. IV, 6) . Et tunc maxime cum omnes tres huius conscenderint gradus. Ut sit vitula conternans, ad quam usque vectes Moab pertingunt, quia parvulam se exhibens humilitas, et gratia abundantem et triplicem, de quo diximus, continet gradum; cui in conversis rigidae carnalium passionum duritiae mutatae et emollitae obsequuntur. (0315B)

X. Si vero animum in virtute patientiae habes perfectum, ut aequanimiter convicia portes, damna toleres, flagella sufferas, convicia dico verborum, damna rerum, flagella in corpore, si ita acciderit, procul dubio puer est Iesus, quem habes. Hic enim triplex est patientiae gradus. Quod si laborans in gemitu tuo, et lavans per singulas noctes lectum tuum, lacrymisque tuis stratum rigans irriguum possides inferius (Psal. VI, 7) : si etiam quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima tua ad Deum: si sitit anima tua ad Deum fontem vivum dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei! (0315C) suntque tibi lacrymae tuae panes die ac nocte (Psal. XLI, 2) , ut etiam ad irriguum superius ascendere possis (Iudic. I, 15) ; si denique universas aliorum, ut proprias calamitates deploras, quia hoc triplex est spiritualis compunctionis genus, scito sine dubio, quia salubris hic, quem tibi inspirat affectus, quem Ioseph Maria parit, est puer Iesus. Ecce triplex paupertas, cui promittitur regnum coelorum: triplex mansuetudo, cui debetur terrae possessio, triplex nihilominus luctus, quem annullabit consolatio.

XI. Si autem esuriens et sitiens iustitiam tam innocenter vivere studes, ut nulli inveniaris obesse, et misericors existens tam utiliter te habere conaris, ut omnibus pro viribus appareas prodesse, gaudio gaude puerum Iesum apud te habens. (0315D) Pro eo namque quod tibi fieri non vis, alteri non facis, ab eo es saturandus: et quia quaecunque vis ut faciant tibi homines, et tu facis eis, misericordiam consecuturus es (Matth. V, 7) : remetiente tibi in eadem mensura iusto iudice Deo, in qua tu prius mensus es. Quod si te hac triplici sorde, concupiscentiam videlicet carnali, gloria temporali, recordatione pristinarum pravitatum tuarum dedignaris inquinari, non solum per consensum in voluntate, sed etiam per delectationem in affectione; adhuc autem quod perfectorum est, vel tenuiter per memoriam in cogitatione, quis iam diffiteri audebit salubrem hanc, quam habes puritatem, ad puerum Iesum pertinere? profecto, praemium tuum erit visio Dei: quod quidem praemium tantae in corde munditiae nitor praecedit. (0316A) Quod si quis super hoc dubitat, audiat veracem ipsius veritatis promissionem: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (ibid. 8) . Si vero omnes in te turbulentos motus in mente tua sedare studes; si sic etiam exterius plenam pacem exhibes, ut in vultu, in verbis, omnibus denique motibus tuis, nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum; sed magnum hoc bonum, his qui non habent offerre volens, quoscunque perturbatos aspicis, et pacificare, et ad concordiae unitatem revocare conaris, non est qui dubitet speciale hoc esse opus parvi Iesu, in quo Deus erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) ; in cuius nuper ortu pacem nuntiabant angeli hominibus bonae voluntatis, qui etiam Pax nostra est, faciens utraque unum, pacificans sanguine suo et quae in coelis sunt, et quae in terris (Luc. II, 14) . Nec mirum si Filius Dei voceris, cuius officium exercere inveniris. (0316B) Ut autem nullam de octo illis beatitudinibus (Matth. V, 3) , quas Dominus in Evangelio ponit, videar praeterisse: si ardenter desiderat cor tuum persecutiones pati propter iustitiam, gaudens cum maledixerint te homines, et persecuti te fuerint, et dixerint omne malum adversum te mentientes: puer est Iesus iste, quem tenes.

XII. Non solum autem de virtutibus, sed et de operibus virtutum hoc idem sentiendum est: quia tunc Iesum habes, quando fructum aeternae salutis operaris. Si enim, verbi causa, abstinentiae et vigiliis, si orationi et lectioni, si sanctae praedicationi et fraternae admonitioni; si eleemosynis vel caeteris quibuslibet sanctae actionis exercitiis insistis, puer est Iesus, quem penes te habes. (0316C) Ut enim saepe iam dictum est opus salutis exercere puerum Iesum tenere est. Sed ut verbis beati Gregorii utar: Bonum quod agitis necesse est ut cum magna cautela teneatis, ne per hoc quod a vobis rectum geritur, favor aut gratia humana requiratur: et quod foris ostenditur, intus a mercede vacuetur. Et ut Pater atque advocatus noster egregius doctor in Regula clericorum ait, beatus Augustinus: Alia quaecunque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero bonis operibus insidiatur ut pereant. Unde et hic sanctissimum hunc puerum Iesum Herodes quaerit ad perdendum eum. Herodes pellis gloria dicitur; gloriari vero in pelle, in vanitate gloriari est. (0316D) Est itaque gloria pellis, gloria elationis Secundum hunc ergo sensum, Herodes superbia est, quae dum bonis in nobis, ut beatus Augustinus dicit, et quotidiano experimento sentimus, bonis operibus insidiatur, ut pereant, quasi Herodes quaerit Iesum ad perdendum eum. Haec est quae nonnunquam desiderat, ut bonis actionibus insistamus; sed ad hoc ut ei, per tumorem inanis fastus, faveamus. Unde et versipellis Herodes iste callida magos hortatur versutia, ut eant, et diligenter interrogent de puero, et cum invenerint renuntient ei, quod quid aliud est, nisi quod superbia bonis nos operibus acquirendis, fraude nonnunquam subdola convenit, ut acquisita ad eius ea vanitatem referamus? (0317A) nam quid est Herodem ad magos dicere: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renuntiate mihi (Matth. II, 8) , nisi superbum vanae gloriae appetitum, ipse [quippe] est Herodes - bonis et devotis in nobis cogitationibus, - ipsae quippe sunt magi Dominum quaerentes, - suggerere, quatenus ad hoc sanctitatis exercitio insistant, ut ad favendum et placendum ei de ipso se sanctitatis exercitio extollant? quasi enim inventus Iesus renuntiatur Herodi, cum bonum acquisitum opus per appetitum vanitatis famulatur elationi. Qui etiam adiunxit: Ut et ego veniens adorem eum (ibid.) , quia sub specie humilitatis ipsa nonnunquam se superbia palliat, ut eamdem humilitatem destruat, nam superbiam in formam se humilitatis transfigurare, ut eam destruat, Herodem est velle simulare se puerum adorare, ut eum perdat. (0317B) Cum igitur aliquem videris sub habitus vilitate, vel alio quocunque humilitatis signo, sive in verbo, sive in gestu, sive etiam in actu, nimis insolenter se deiicere, aut nimis improbe submittere: agnosce apud hunc Herodem simulare, se velle adorare puerum Iesum, ut eum perdat.

XIII. Intelligite, quaeso, dilectissimi, et intuemini, quam subtilis, quamque ad deprehendendum difficilis est, superbiae dolus. (0317C) Cum enim caetera vitia per contrarias sibi virtutes expugnentur, ut per mansuetudinem, verbi causa, vincitur ira, per benignitatem invidia, per hilaritatem acedia, per largitatem avaritia, per abstinentiam gula, per castitatem libido: haec versa vice, per quam sibi contraria est, aliquando virtutem, id est, per humilitatem augetur, ut quae incurrere debuit defectum, tunc accipiat plerumque incrementum. Et quidem venenosa admodum pestis haec, et omnino mortifera, eum piis suggerit affectibus, ut ad hoc, quod bonum est, exerceant, quatenus de eo sese extollant. Quia per hoc innuitur, quod magis dicit Herodes ut eant et interrogent de puero, et cum invenerint, renuntient ei. Sed valde in malitia excrescit, cum animae persuadet, ut ex ipsa vilitate se efferat, et per humilitatem superbiat. Quod per hoc innuitur, quod simulat idem Herodes se velle adorare puerum, ut eum perdat. (0317D) Quam quidem occultam superbiae versutiam mire beatus David et deprehendit, et deprehensam longe a se fugare curavit, qui elatam Michol pro sua se humilitate arguentem alloquens: Ludam, inquit, et vilior fiam, plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22) . Nam dicens ludam et vilior fiam plusquam factus sum, humilem se esse insinuat; adiungens vero eroque humilis in oculis meis: nolle se aliquatenus de ipsa humilitate superbire demonstrat. Quasi enim vilis est, sed in oculis suis humilis non est, qui se quidem humilem forinsecus ostendit, sed de ipsa intrinsecus humilitate superbit. Et hoc est perdere humilem puerum Iesum, sub specie adorandi eum. (0318A) Est ergo Herodes qui quaerit puerum ad perdendum eum; superbia videlicet, quae quocunque modo, sive aperto aliquo, sive isto, quem nunc ostendimus occulto, salutis in nobis nititur destruere fructum.

XIV. Hic enim [al. etiam] draco iste est, quem in Apocalypsi (Apoc. XII, 4 et seqq.) vidit beatus Ioannes stetisse ante mulierem: ut cum peperisset, filium eius devoraret. Placetne vobis ut mysterii huius arcanum ingrediamur, quatenus quod nobis in eo videre necessarium fuerit, vestrae charitati sine invidia communicemus, sine fraude apponamus? Signum, ait, magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. (0318B) Breviter ut percurramus, salvo sensu allegorico, qui pertinet ad Ecclesiam; salvo etiam, qui exprimit eius praerogativam, omni alio sensu tropologico, quem nos modo dicturi sumus: mulier in coelo haec est, de qua superius multa diximus, sapientia in animo. Quae talis hic describitur apparere, qualem, cui infunditur facit animam esse. Amicta itaque est sole, pro eo quod animam lucida sanctitatis venustat et exornat conversatione. Et luna sub pedibus eius: quia anima sancta famam omnem deprimit sub affectibus suis. Aiunt, lunam splendorem suscipere a sole. Et quid est solem conferre lunae ut luceat, nisi splendidam conversationem famae dare, ut vigeat? (0318C) Sed haec mulier sic sole amicta est, ut lunam sub pedibus habeat: quia insurgente superna scientia, sic anima [al. suggerente superna sapientia se animo], cui infusa est sanctitatis conversatione ornata et clara apparet: ut in fama humana, nequaquam mollis quiescat, sed sub pedibus affectuum suorum contemnendo premat. Talis erat ille, qui ait: Si viderem solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare (Iob XXXI, 26) , ostendens ni fallor, in verbis istis non se fuisse elatum, vel pro vita sancta, quam exercuit, vel pro fama, quae de ipso apud homines volavit.

XV. Et in capite eius corona stellarum duodecim. (0318D) Videte ne forte corona stellarum illarum duodecim sit virtutum de quibus Apostolus: Fructus, inquit, spiritus est charitas, pax, patientia, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, modestia, continentia, castitas (Gal. V, 22) . Quod si aliud vultis recipere, apponite quatuor illas virtutes, quas legitis sapientiam docere: sobrietatem videlicet, et sapientiam, et iustitiam, et virtutem (Sapien. VIII, 7) , illis octo, quas eidem sapientiae quae desursum est Iacobus asserit inesse dicens: quod primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, iudicans sine simulatione (Iacob. III, 17) : et componite ex eis quoddam pulcherrimum diadema, et habetote coronam stellarum duodecim. (0319A) Et in utero habens clamabat parturiens: et cruciabatur ut pariat (Apoc. XII, 2) ; quia tantum in sanctitatis desiderio, animo dat, cui infunditur, concipere per propositum: ut sine magni laboris cruciamine explere nequeat per effectum.

XVI. Ecce quadripartita huius mulieris praerogativa: splendor bonae conversationis in amictu solis, contemptus famae, in luna sub pedibus, ornatus spiritualium virtutum in corona duodecim stellarum: boni desiderii affectus in clamoso cruciamine parturientis. Comparate, si placet, quadripartitam hanc mulieris praerogativam illi quadripartito mysterio Abisag, de quo superius tractavimus: quia unam eamdemque rem significare diximus. (0319B) Et videte ne forte illam in lecto sanctae quietis pausare, hanc sit sole amiciri: illam in intentionis rectitudine stare, hanc sit lunam sub pedibus habere: illam senem fovere, hanc sit stellis duodecim coronari: illam frigidum calefacere, hanc sit in utero habere, et ut pariat cruciari et clamare.

XVII. Et visum est, ait Scriptura, signum aliud in coelo: et ecce draco magnus et rufus (Apoc. XII, 3) . Draco magnus et rufus in coelo, superbia est sublimis et crudelis in animo. Magnus: quia magnum apud se facit esse animum, cui dominatur. (0319C) Hanc apud se habere magnitudinem noluit, qui ait: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1) : sed eam ipse apud se habuit cui dictum est: Nonne cum parvulus esses caput in tribubus factus Israel es? (I Reg. XV.) Est et rufus: pro eo quod crudelem efficit erga alios eum in quo est: qualis erat ille, qui venator erat robustissimus contra dominum (Gen. X, 9) . Habens capita septem, vitia illa septem ex se capitalia producens: vanam gloriam, invidiam, iram, acediam, avaritiam, gulam, et luxuriam. Et cornua decem: dum dura quadam eminentia, et eminenti duritia plene excedere caeteros conatur. Quia cornua et dura sunt, et carnem longe excedunt. Utriusque videlicet tam duritiae quam eminentiae plenitudinem per numeri huius accipimus perfectionem: denarius namque perfectus est numerus. (0319D) Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum coeli; et misit eas in terram (Apoc. XII, 4) : quia ad hoc finem suum superbia dirigit, ut lucidas mentis intentiones terreni favoris appetitu corrumpat; nam cauda draconis terminus est in intentione elationis: stellas autem coeli, quis dubitat lucidas esse cogitationes animi: quas in tres partes dividimus, dum unam nobis vindicamus, quam sobrietatem appellamus; alteram proximis tribuimus, quam iustitiam dicimus; tertiam Deo offerimus, et hanc pietatem vocamus. Quam tertiam stellarum partem conatur maxime cauda draconis trahere, et in terram mittere: quia ad hoc totum suum intendit superbia finem dirigere, ut luminaria spiritualia, quibus coram Deo irradiari debemus, pro adipiscendis sive laudibus humanis, seu quibuslibet aliis terrenis, habere studeamus. (0320A) Hic talis draco stat ante mulierem, quae paritura est, ut cum peperit, filium eius devoret. Quia erigit se elatio, ut fructum, quem nobis proferre dat sapientia, destruat.

XVIII. Et peperit filium masculum (ibid.) . Quia et Maria peperit filium Iesum. Et ibi quidem puer Iesus fructum exprimit salutis: hic autem filius masculus opera innuit virtutis. Quis masculus noster est filius, nisi discretionis est virtus? quae omni virtuti tam est necessaria, ut sine ea virtus quaelibet, etsi dici virtus possit, esse tamen virtus non possit. Unde bene de hoc filio dicitur, quod recturus erat omnes gentes in virga ferrea (ibid.) , pro eo quod discretio virtutes non quidem aliquas sed omnes inflexibili gubernet Iustitia. (0320B) Dum enim virtutes omnes discretio ita per mensurae lineam modificat, ut eas nec citra contrahi per teporem sinat, nec ultra tendi per nimietatem permittat, nonne tibi videtur puer hic masculus virgam tenere ferream, in qua omnes gentes regit? sed quomodo evadet tantus hic filius, ne eum draco devoret! qualiter evadet puer Iesus ne eum Herodes perdat? dicat nobis Apocalypsis de evasione filii masculi: dicat et Evangelium de evasione pueri Iesu. Et raptus est, ait, filius eius ad Deum, et ad thronum eius (Apoc. XII, 5) , hoc in Apocalypsi. In Evangelio quid scriptum est? (0320C) Ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum; et esto ibi usque dum dicam tibi (Matth. II, 13) . Qui secessit in Aegyptum ut in sequentibus habetur: et erat ibi usque ad obitum Herodis (ibid., 15) . Raptus filii masculi ad Deum et ad thronum eius, evasio est eius a dracone: fuga Ioseph cum puero in Aegyptum, evasio nihilominus est eius ab Herode. Nunquid quia multa iam dicta sunt, debemus ista omittere perscrutari? sed bonum est ut hac vice perscrutari omittamus, et modo ad praesens propter fastidium vestrum supersedeamus; et quae super his dicenda sunt in sermonem alterum differamus: oportet autem, quia fuimus ubi finis non est, retineamus ubi fuimus. (0320D) Et pro eo quod pendentem quodammodo dimittimus materiam, vigentem et vigilantem habeamus memoriam, ut quando de hoc iterum collocuturi conveniemus, sciamus ubi incipere debeamus, ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui est cum Patre et Spiritu sancto Deus benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 34'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXIII. IN DIE S. IOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE. De triplici honore, quo Dominus eumdem beatum Ioannem honoravit in vita et in morte. <<<     >>> SERMO XXXV. ITEM IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. De triplici somno spiritualis Ioseph, et de trina angeli apparitione eiusque terna admonitione.
4764w 20.34667301178 s