Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 39HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 39'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXVIII. IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI. De interno cordis nostri statu. <<<     >>> SERMO XL IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI, De exercitio religiosae conversationis. hide dictionary links

(PL 198 0352B) SERMO XXXIX IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI. De interna puritate mentis, quae soli Deo offerenda est.

(0352C)

1. Iustus in principio sermonis accusator est sui. - 2. Solus iustus Dominus Deus noster, a quo omnis iustitia nostra. - 3. Ordo conveniens, primum facere, deinde docere. Submissio auctoris. - 4. Eius praedicatio contemnitur, cuius vita despicitur. - 5. Anna, typus animae devotae; gratiam sonat: quae primum sibi, deinde proximo prosit. - 6. Corporis naturalis et mystici analogia. Ut unus alteri in divisione gratiarum praepositus et suppositus. - 7. Quod solus quis accepit per donum, in commune referat per fructum. - 8. Nullum opus Deo placet, nisi quod propter se factum videt. Sollicitudo acceptae gratiae. - 9. Anima religiosa sit sibi provida, utilis proximo, pia Deo. Instar prophetes habeat oculos ante, et retro: ibi cernens praesentem infirmitatem, hic praeteritam iniquitatem. (0352D) - 10. Consideranda dignitas nostrae creationis, et pietas redemptionis. - 11. Poenae aeternales inferni, et praemia coelestis regni. In septem fortitudo providae mentis. - 12. Phanuel, id est, facies Dei: quae facies in Scripturis septupliciter accepta. - 13. Tribus Aser notat sortem electorum, quorum aetas est profectus virtutum. - 14. Spiritualis animae torus, et viduitas. - 15. Numeri septenarii, denarii, binarii mysterium. - 16. Interioris gratiae dispensatoria subtractio.

I. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser (Luc. II, 36) . Scriptura dicit, quod iustus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Volui et ego in principio sermonis huius accusare meipsum. Quia si id facit iustus, quanto magis id me decet facere, qui non iustus sed peccator sum? (0353A) et cuius momenti alicuius iustitia esse valet, nisi eam vera propriae accusationis humilitas commendet? Quis nostrum non modo iustior, sed comparari ei in iustitia potest, qui ait: Quasi pannus menstruatae omnes iustitiae nostrae (Isa. LXXIV, 6) ? in quibus verbis eius humillimis, et ideo sanctissimis evidenter, fratres mei, perpendit prudentia vestra, quanti erant pretii in oculis propriis iustitiae suae (Isa. LXIV, 6) : dum eas ei voluit rei comparare, quam non solum cernere oculus, sed et cogitare de ea abhorret animus. Accipite et alium propriae iustitiae fiduciam non habentem. (0353B) Non, inquit, in iustificationibus nostris, quas fecimus nos, prosternimus preces nostras ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Dan. IX, 18) . Sanctus Daniel hic erat. Discipulus quoque ille, quem diligebat Iesus: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8) . Sed stet iam in ore horum trium testium verbum hoc: cum sint alii innumeri, imo omnes, qui Deo in sanctitate placuerunt, qui singuli de meritorum qualitate diffidentes, fugerunt a facie gladii, scientes esse iudicium, et fugerunt ad pietatem. (0353C) Unde et uniuscuiusque haec vox est: Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine; quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2) .

II. Ille solus iustus est, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) ; quem alloquens sanctus David: Iustus es, inquit, Domine, et rectum iudicium tuum (Psal. CXVIII, 137) . Et item: Memorabor iustitiae tuae solius (Psal. LXX, 16) . Quare iustitiae eius solius, nisi quia veraciter ille solus est iustus? (0353D) De quo sanctus Ieremias: Hoc est, ait, nomen quod vocabunt eum: Dominus iustus noster (Ierem. XXIII, 6) . Sed in iustitia sua iustificat ipse plurimos, et de plenitudine eius nos omnes accepimus (Ioan. I, 16) , ut unguentum capitis media barba descendat in oram vestimenti (Psal. CXXXII, 2) . Quia nemo potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi ipse qui solus est (Iob XIV, 4) . Non ergo te putes nihil habere quod accuses, si quaeras esse iustus; sed tunc spera te posse iustificari, cum diligens observator, et sollicitus perscrutator fueris scrupulose et curiose investigans, quid in te accusandum sit; et cum, quod tibi accusandum est apparuerit, accusare non dissimules. Scito, charissime, quod nulla potest maior esse iustitia tua, quam accusatio tua. Bene ergo dicitur quod iustus accusator est sui. Quia hoc ipsum est iustum esse, se ipsum accusare, qui nec iustus esse valet, nisi se ipsum accuset.

III. Quem et ego, ut iam dixi, non quidem iustus, sed peccator, imitari volo, quia et verba Evangelii, quae modo tractanda suscepi, nonnullam mihi ad meipsum afferunt causam. (0354A) Volens enim evangelista Lucas de hac muliere in subsequentibus dicere: quod superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo, omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel (Luc. II, 36, 37, 38) : in praecedentibus ostendere curavit dignam fuisse, quae Domino confiteretur, et ut loquenti de eo ab auditoribus non discrederetur: ait namque, et erat prophetissa filia Phanuel. Et caetera usque ad eum locum, qui exspectabant redemptionem Israel. Videtis ergo quod primum eam magnis, multisque praeconiis extollit, et deinde ad confitendum Domino, aliisque de eo loquendum, inducit. Primum namque virginem eam asserit viro nupsisse, annis quoque multis in viduitate permansisse, de templo non discessisse, Deo semper in oratione et ieiunio servisse et tunc demum ad confitendum Domino, et loquendum de eo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel, supervenisse. (0354B) Ad hoc autem illud arbitror pertinere, quod de Iesu dicitur; quia coepit Iesus facere et docere (Act. I, 1) . Et quod propheta dictus est potens in opere et sermone (Luc. XXIV, 19) . Illud quoque quod ait Psalmista: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII, 104); sed et illud nihilominus quod de Esdra legimus, quia praeparavit cor suum, ut faceret et doceret in Israel praecepta et iudicia (I Esdrae 7, 10) . Quae omnia in accusatione et reprehensione mei dico, qui docere quidem videor, facere non invenior; sermonem proferre, non opus habere; intelligere autem, sed non a mandatis tuis, et cum per me alii videantur epulari, ego fame pereo. Et ad quid de singulis modo ad vos vitiis, et virtutibus loquor, asserens me nec illa vitare, nec has exercere? (0354C) loquor, breviter dicam, de vitiis devitandis, vitiosus ego; de virtutibus exercendis, virtutibus vacuus: et ad instar huius sanctae mulieris loqui videor de Domino vobis, qui exspectatis redemptionem Israel. Sed nequaquam dici potest de me, quod non discedam de templo, ieiuniis et orationibus vacans, die ac nocte, quaecunque illa sunt, quae per haec spiritualiter accipienda sunt. (0354D)

IV. Hoc autem illis considerandum esset, qui me tam saepe loqui compellunt, cum iuxta viri sancti sententiam (cuius vita despicitur, dignum sit ut eius praedicatio contemnatur, ipse etiam Dominus super hoc peccatorem verbo increpatorio apud Psalmistam legitur convenire (Psal. XLIX, 6) : Cur videlicet ausus sit enarrare iustitiam suam, et assumere testamentum eius per os suum: cum eum constet illis reatibus implicari de quibus in sequentibus agit. Non ergo tantum in me foliorum (si vel hic tamen mihi inesset) venerari deberent decorem cum fructus videant non inesse saporem. Nam quid aliud est homo vacuus et inanis, verba quidem proferens, sed opera non exercens, nisi arbor sterilis folia habens, et fructu carens? (Matth. XXI, 19.) Et scimus profecto quod Dominus ariditatis maledictione ficum percussit, apud quam esuriens fructum non invenit: cum tamen foliis non careret. Et quod exemplum quidem loquentibus, sed non facientibus magis formidolosum? (0355A) prius ergo apud me opera quaerere quam verba expetere deberent, iuxta id quod sponsus alloquens sponsam, in Canticis dicit: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis (Cant. II, 4) . Prius ostendi sibi faciem, et sonare deinde in auribus suis voluit vocem, ut suavius postmodum locutio sua impleret auditum, cum prius actionis facies laetificasset aspectum. Videtis itaque prius sponsum a sponsa conversationem quaerere ad exemplum, ut gratior postmodum apud eum praedicatio habeatur ad documentum? Sed iam morali istorum, quae de hac muliere dicunctur, expositioni intendamus, et quae in eius laudem dicuntur, in meam vituperationem assumantur: cuius mihi temere vindico, quam de Domino habuit, ad eos qui exspectabant redemptionem Israel, locutionem, dum eius laudabilem non habeo conversationem. (0355B)

V. Erat, inquit evangelista, Anna prophetissa filia Phanuel. Salvo quocunque sensu allegorico, iuxta quem haec mulier ad sanctam electorum Ecclesiam non dubitatur pertinere, mihi videtur quod anima devota, quae in vacuum gratiam Dei non recipit (II Cor. VI, 1) , et quae vacua in ea non est; et quae videt iuxta admonitionem Pauli, quomodo caute ambulet (Ephes. V, 15) , non quasi insipiens, sed ut sapiens, tempus redimens, pro eo quod dies mali sint: talis, inquam, anima videtur mihi quod Anna prophetissa sit. Et sic quidem dant mihi sentire nomina haec, quia et Anna ut dicunt, gratiam sonat, et qui hodie dicitur propheta, olim vocabatur videns (I Reg. IX, 9) . Porro triplici tibi sollicitudine opus est, ne in vacuum gratiam Dei recipias. (0355C) Ut cures videlicet sollicite donum gratiae, quod accepisti; et ad propriam utilitatem retorquere, et in proximo, cum indiguerit, communicare: et in utroque Largitoris tui laudem et gloriam quaeritare. Nam si gratiae donum habes, et tibi non habes, luminare es lucens quidem, sed non tibi. (0355D) Et quid tenebris prodest si lux lucet in eis: et tenebrae eam non comprehendant? (Ioan. I, 5.) Tales profecto sunt, qui sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Ierem. IV, 22) . Sunt et illi qui seminant multum, et inferunt parum: comedunt, et non sunt satiati; bibunt, et non inebriati; operiunt se, et non sunt calefacti: mercedes congregant, et mittunt eas in sacculum pertusum (Agg. I, 6) . Ideo curavit Apostolus dilectum admonere discipulum, ut gratiam, quae in eo erat, resuscitaret: ne datam negligeret: dicens et de se ipso, nolle se abiicere eam (Gal. II, 21) .

VI. Videtis ergo quod magis expediret gratia carere, quam eam inutiliter habere. Et quid de eo dices, qui quod solus accepisse videtur, solus avare habere conatur: quod suum est quaerens, non quod alterius? nescio quo pacto, qui huiusmodi est, communionem sibi vindicare praesumit sub capite Christo in corpore eius, quod est Ecclesia cum singula illius corporis pro invicem, sollicita sint membra: ut si quid patitur unum, compatiantur et reliqua. Num in corpore nostro soli, qui vident, oculi, ibi soli vident? (0356A) aures, quae solae audiunt, audiuntne sibi solis? et sibi solis ambulant pedes, qui soli quidem ambulant? nequaquam, sed toti corpori. Singula namque corporis nostri membra, quod proprium habent, ad utilitatem referunt communem: et quod habent, sic proprium habent, ut sit et commune. Proprium quidem ad officium, commune autem ad commodum. Dictante una eademque insolubili charitate, qua invicem pro invicem sollicita sint singula. Nonne singuli vos, quod est sacer conventus iste, corporis Christi singula membra estis? (0356B) Pauli sententia haec est: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita et multi unum corpus sumus in Christo (Rom. XII, 5) . Et adiunxit: Singuli autem alter alterius membra. Sicut ergo videtis in corpore nostro, quia non unius eiusdem singula esse membra possunt vel officii vel actionis, ita nec vos singuli, qui huius corporis (quod est canonica congregatio ista) estis membra: unius eiusdemque valetis esse exercitii vel perfectionis. (0356C) Nam alius fortassis inter vos est alio corporis viribus valentior, alius in cautela prudentiae callidior, alius sensus sagacitate perspicacior, alius virtute animi fortior, alius in deprehendendis saeculi huius versutiis astutior, alius in cognitione exteriorum peritior, alius in sententiis Scripturarum eruditior, alius in cantando gratier, alius in legendo aptior, alius in sentiendo profundior, alius proferendo nitidior, alius in abstinendo rigidior, alius in vigilando sollicitior, alius in orando devotior, alius in contemplando purior, alius in opere manuum robustior. Nullusque inter vos, quem non in aliquo alteri ille idem Spiritus, cuius sunt divisiones gratiarum, praeponit (I Cor. XII, 11) quem item in aliquo alteri non supponit, operante haec omnia uno eodemque Spiritu et dividente singulis vestrum prout vult. Ut quid, fratres, bonorum ille omnium largitor cum tanta reverentia disponit vos, alterum in vobis ditans, quo alterum egere permittit: istum adimplens, quo alterum esse vacuum sinit? (0356D) nisi ut unusquisque, quid sibi desit agnoscens, altero se indigere sciat, et offerendo charitative quod habet, et imitando humiliter quod non habet, sumat psalmum et det tympanum (Psal. LXXX, 3) : pennas, inter vos, animalibus percutientibus altera ad alteram (Ezech. III, 13) .

VII. Quae cum ita sint, absit semel, et iterum absit, ut sit aliquis inter vos, qui solus habere conetur, etiam quod solus habere videtur; sed magis quidquid solus accipit per donum, in commune referat per fructum. His, qui eo abundantius forte habent, non invideat; eos etiam qui minus habent, non contemnat. Dictante tam humili charitate, quam charitativa humilitate, quod habet, non habentibus pie impendat: quod non habet, ab habentibus sollicite expetat, ut dum tanta, talisque singulos vestrum sollicitudo ad invicem fecerit attentos, et in una pace concorditer ambuletis, et ad unam requiem feliciter pertingatis. (0357A) Habentes ergo donationes, secundum gratiam, quae data est vobis, differentes (Rom. XII, 5) : sive has videlicet, sive illas, quibus inter vos alter sublimiter pollet, alter vero humiliter caret: Per charitatem Spiritus servite invicem, superiores vos invicem arbitrantes: non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum (Phil. II, 3) . Unusquisque autem, sicut apostolorum ille primus hortatur: Sicut accepit gratiam in alterutrum administrantes illam, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. (0357B) Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus (I Petr. IV, 10, 11) . Haec autem tunc facitis, si charitas fraternitatis manet in vobis; si beneficentiae et communionis non obliviscimini (Hebr. XIII, 16); si nemo vestrum quod suum est quaerit, sed quod alterius; si firmiores inter vos parati sint imbecillitates infirmorum sustinere, et non sibi placere (Rom. XV, 1) , si denique unusquisque vestrum sine offensione se exhibet omni Ecclesiae Dei: per omnia omnibus placens, non quaerens quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33) . Et haec omnia ad id pertinent, quod diximus, debere nos, quod accepimus proximis, prout indiguerit, communicare: ne in vacuum nos gratiam recipere contingat; sed oportet summopere, ut his omnibus gloriam quaeramus, et honorem illius Patris luminum: A quo (teste apostolo Iacobo) omne datum optimum, et omne donum perfectum procedit (Iac. I, 17) . Nam gratiam perdit, qui eam ad dantis gloriam non expendit, et se indignum penitus ostendit, qui in eius exsecutione quidquam aliud quaerit, quam ipsum solum, qui eam concedit.

VIII. Cavete ergo vobis, charissimi, nesciat sinistra vestra quid faciat dextra (Matth. VI, 3) ; quia, ut breviter et veraciter dicam: nihil aliud Deus renumerare habet, quam quod propter se factum videt. O raptor occultus, o latrunculus latens, appetitus humani favoris! videtis iam quam necessarium est ut fiat sicut legitis in Ezechiele, fossa in altari (Ezech. XLIII, 13) . Humilitas videlicet bono adsit operi, ne forte quod per exercitium sanctitatis in ara offertur devotionis, auferat atque omnino dispergat et annihilet ventus elationis. (0357D) Habete itaque oculum apud vos simplicem, ut et corpus sit lucidum (Matth. VI, 22) , rectam scilicet intentionem, ut et Deo sit opus acceptum. Teneat ergo animam devotam in acceptione gratiae haec sollicitudo triplex: ut eius quod accepit donum, et ad utilitatem suam retorqueat, et proximo si indiguerit, communicet, et in utroque largitoris sui laudem et gloriam quaerat. Ideo ad propriam illud utilitatem retorqueat: quia maledictus qui partem suam facit deteriorem (Prov. III, 7) . Ideo id proximo communicet, quia si sapiens fueris, non tibi soli eris, sed et proximo tuo. (0358A) Ideo datoris gloriam quaerat, quoniam dissipat Deus ossa eorum, qui hominibus placent. Confusi sunt quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 9).

IX. Iam huic animae nomen, quod est Anna, quo et gratiam sonat, poterit non incongrue adaptari cum in dispensando, quam accepit, multiformem gratiam Dei, cum metu et tremore, suam ipsius salutem operatur (Phil. II, 12) , necessitati proximi et ubique hilariter prompta occurrit, et in omnibus pro posse efficaciter succurrit, ipsum etiam gratiae, quam exercet, largitorem, in omnibus motibus suis tam occultis quam apertis, et expedit testem, et exspectat remuneratorem. Haec, inquam, anima Anna vocari potest. Haec in vacuum gratiam Dei non recipit, cauta sibi: utilis proximo, pia Deo. Cauta sibi per sanctitatem religiosae conversationis, utilis proximo per operationem fraternae charitatis, pia Deo, per rectitudinem internae intentionis. (0358B) Sit etiam prophetissa anima haec; videat scilicet transacta, videat et ventura, habens oculos ante et retro. Conspiciat mala sua praeterita, quae a se olim commissa erant, ut cumpungatur ad dolorem: conspiciat et futura, quae tentando instant, ut concutiatur ad timorem. Sicque duplex ei in hac gemina visione proveniet utilitas: ut ablata omni securitate noxia, quae mater est et nutrix vitiorum, noverca autem et evacuatrix virtutum, concussa et humiliata, et ibi districtum suum formidet Iudicem, et hic sollicitum suum revereatur custodem, ne forte videlicet, vel ipse iniquam, et peccatricem morti addicat, vel iste infirmam, debilemque labi permittat. (0358C) Retorqueat oculos retro ad statum illum miserabilem, in quo prostrata quondam iacuit, eumque damnatione dignissimum esse agnoscat: convertat eos ad hunc in quo utcunque stare videtur, et evidenter sciat, quia prope est casus si se continens, vel ad momentum subtraxerit manus. Ibi videat iniquitatem pro qua doleat, hic autem pro qua timeat, infirmitatem. Hic itaque geminus prophetissae nostrae status ei consideranti occurrit, illisque oculis, quos retro habet, eum videt statum, qui transactus est, illis vero, quos ante eum, qui modo praesens est.

X. Sunt adhuc quaedam alia, quae videt retro: alia etiam quae videt ante: sed longe tam haec, quam illa sunt. (0358D) Si autem scire desideratis quae sunt illa, quae retro sunt, ipsa sunt dignitas nostrae redemptionis [al. creationis et pietas]. Illa consideratio admirationem excitat propter sublimitatem: haec vero ad dilectionem, propter pietatem. Plenum namque omni stupore videre hominem ad imaginem creatum, et similitudinem Dei; nec minus plenum dilectione Deum aspicere in homine, apparere pro homine, tantaque ac alia pro homine perferre ab homine. (0359A) Videt haec prophetissa nostra, ut de facilitate suae creationis ad praesens taceamus, Deum pro se incarnatum, natum, pannis involutum, in praesepio positum, lacte humano pastum, circumcisum, oblatum, parentibus suis subditum, baptizatum, esurientem, tentatum, a pravis hominibus dehonestatum: in factis sustinentem observatores, in dictis contradictores; ad lapidandum quaesitum, ad praecipitandum adductum, dicentem salubria, tacentem ad opprobria, facientem mira, perferentem dura, nec modo dura, sed indigna, videt eum pedes discipulorum lavantem, in agonia prolixius orantem, sudorem sanguineum emittentem, cum gladiis et fustibus captum, ligatum, iudicatum, damnatum, velatum, colaphizatum, alapas passum, plagis lividum, sputis illitum, chlamyde coccinea indutum, spinis coronatum, in derisum adoratum, crucifixum, aceto potatum, lancea vulneratum, pro crucifixoribus suis orantem, spiritum emittentem. (0359B) Videt eum mortuum, sepultum, resurgentem, ascendentem, ad dextram Dei Patris sedentem, in novissimo die venturum, vivos ac mortuos iudicaturum, et in aeternum in electis suis regnaturum. Haec autem, aliaque in hunc modum, tam ad sublimitatem creationis, quam pietatem redemptionis pertinentia; illis, quos retro habet, oculis prophetissa nostra intuetur quae quidem transacta sunt, quantum ad actum, in aeternum vero permansura, quantum ad fructum. (0359C)

XI. Si vero ea vis cognoscere, quae ante sunt, accipe calamitatem poenae infernalis, et felicitatem patriae coelestis: illa videntem deterret: haec autem demulcet; horrori namque aspicienti est illam videre terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Iob X, 21, 22) . Timor quoque et tremor veniunt super te, cum egrederis per cognitionem videre cadavera qui in Dominum praevaricati sunt, vides namque quod eos et vermis corrodit, et ignis exurit, et uterque etiam aeternus existit: quia et iste inexstinguibilis, et ille dicitur immortalis (Isa. LXVI, 24) . Sed sicut haec aspicere horribile est, sic et ei dulce admodum videre civitatem illam Ierusalem descendentem de coelo a Deo novam . . . habentem claritatem Dei, cuius lumen simile lapidi pretioso (Apoc. XXI, 2) , cuius plateae sternuntur auro mundo, per cuius vicos alleluia cantatur (Tob. XIII, 21, 22) . Utrumque ergo hoc, tam supplicium videlicet infernale, quam gaudium coeleste, ante est: et sicut illud videre, terroris seminarium, sic et hoc amoris est incentivum. (0359D) Videt itaque prophetissa haec retro quaedam, dignitatem creationis, pietatem redemptionis, acerbitatem passionis. Primum videnti ei ingerit stuporem: secundum amorem, tertium vero pudorem. Videt longe ante se aeternum supplicium, et supernum gaudium; illud consideratum terrorem, hoc autem desiderium format. His quinque iunge sextum illud, quod apud se in praesenti habet, considerationem videlicet propriae infirmitatis, quam quo plenius mens intuetur, eo et magis timere compellitur. (0360A) Sed cum his omnibus necesse est, ut quoddam septimum habeatur, ipsum autem est praesumptio sanctae spei, cuius oportet ut laeta certitudo, et certa laetitia horum omnium considerationem in mente comitetur, sine qua et tristia haec praedicta in mente revolvere, nimis ponderosum: et laeta nihilominus non satis laetum est (Iudic. XVI, 19) . Et videte, ne forte hi sint septem crines fortissimi Samson, quos nimirum quandiu habuit, vinci ab hostibus non potuit, quos quidem statim ubi amisit, ipsis iam ludibrio fuit, quibus antea fuerat terrori. Ecce Anna nostra, prophetissa nostra, quae et filia Phanuel ea de causa, ut arbitror, quia illum Patrem habet, qui teste Apostolo, voluntarie genuit nos verbo veritatis suae, ut simus initium aliquod creaturae eius (Iac. I, 18) .

XII. Dicunt enim, qui interpretationes norunt nominum Hebraicorum, quod Phanuel sonat faciem Dei. (0360B) Et quidem si curiositate diligenti et diligentia curiosa, per Scripturae sacrae latitudinem discurritis, invenietis in ea faciem Dei, diversas habere significationes. Nam faciem Dei, ipsum Patrem, Dominus in Evangelio appellat, ubi dicit quod angeli eorum, haud dubium pusillorum, semper vident faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) . Neque enim hoc loco aliud Pater, aliud facies eius. Quid vero aliud facies Dei designet, non multo longius quaeras quam apud Psalmistam; ipse enim faciem Dei modo ipsum Filium appellat, modo praesentiam eius, modo notitiam, modo benevolentiam, modo scientiam eius vocat. Dicit quoque de prima significatione eius sic: Usquequo avertis faciem tuam a me? (Psal. XII, 2.) id est, quandiu differs mittere Christum tuum quem missurus es? (0360C) dicit et de secunda: Ne avertas faciem tuam a me (Ibid. XXVI, 9) ; id est, non deneges mihi in futuro praesentiam tuam. Dicit nihilominus et de tertia, quaerite faciem eius semper (Ibid. CIV, 4) ; hoc est: desiderate omni tempore pertingere ad eius notitiam. De quarta quoque: Ne proiicias me a facie tua (Psal. L, 13) ; id est, ne sinas me eiici a tua benevolentia. Sed et de quinta. Avertit, inquit, faciem suam, ne videat in finem (Psal. X, 11) : pro eo quod solent dicere impii, Deum non habere scientiam qua possit scire mala eorum. Sanctus quoque Habacuc, protectionem Dei, faciem vocat eius; ubi dicit, quod ante faciem eius ibit mors (Habac. III, 5) . Quia ubi Deus protegit, ibi diabolus praevalere non potest. (0360D) Iob vero animadversionem Dei faciem eius accipit dicens: Tum a facie tua non abscondar (Iob XIII, 20) . Hoc est dicere: si talis fuero, Dei animadversionem non timebo. Has itaque, et nonnullas alias fortassis in hunc modum invenietis, in Scriptura sacra, faciem Dei habere significationes, si studiose volueritis perscrutari. His ergo diligenter consideratis, puto quod me et iam tacente, aperte iam intelligitis qua de causa, filia faciei Dei, haec, de qua agimus, mulier dicatur; quod absque dubio sonat Phanuel.

XIII. Quae et asseritur esse de tribu Aser, pro eo quod per electionem gratiae, salvata ad sortem electorum, et ad coelestem pertinet felicitatem: quod dicunt exprimere hoc nomen quod est Aser. (0361A) Ad illorum namque collegium pertinet, quos elegit Deus in Christo, ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati, in conspectu Dei, in charitate (Ephes. I, 4) , praesciens eos et praedestinans, vocans et iustificans, et in fine magnificans. Vocans, dico, per fidem rectam, iustificans per conversationem sanctam, magnificans per beatitudinem sempiternam Sed qui iam de mulieris huius nomine et officio audistis, de patre quoque et stirpe: tempus est ut de eius aetate requiratis. (0361B) Subiungit post haec evangelista: Haec processerat in diebus multis (Luc. II, 6) : dies multi virtutes multae. In tot enim diebus profecisti, in quot te virtutibus exercuisti [al. excrevisti vel te exercuisti]. Hi erant dies sancti David, in quibus asserit se velle orare Deum, ubi dicit: Et in diebus meis invocabo (Psal. CXIV, 2) . Sciebat enim, quod qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis. Hi dies, quibus quondam pleni patres nostri leguntur, de quibus habemus quod mortui sunt senes, et pleni dierum (Prov. XXVIII, 9) . Quod recte intelligis, si eos agnoscis de hac vita cum maturitate morum, et plenitudine virtutum discessisse (Gen. XXXV, 29) . In multis itaque diebus haec mulier processit; quia in conversatione sancta multimodam sibi virtutum spiritualium charitatem aggregavit.

XIV. Et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor (Luc. II, 37) . Plura, quae dicenda erant, praeterimus, quia ad alia tendimus, in quibus aliquandiu proponimus immorari. (0361C) Non enim poterimus tam festinanter transcurrere, cum eo loci venerimus, ubi invenitur haec mulier non discessisse de templo, ieiuniis et obsecrationibus vacans die ac nocte. Hoc autem in isto loco videtis, quia breve admodum fuit tempus, quo cum viro suo deguit, respectu illius quo in viduitate permansit. Et quid hoc esse putamus nisi quod modicum spirituali ac internae illi Annae, animam devotam et piam loquor, modicum, inquam, ei videtur, quando in praesentia viri sui legitimi more amantis sponsae et sponsum amplexantis, et in eius vicissim amplexibus suavissimis iucundantis gratulabunda tripudiat: et nequaquam modicum, quando, eo subtracto, ad instar viduae castae amantis, in eius absentia gemit? (0361D) Praesentia namque illius dulcedinem conferens, taedium tollit; absentia vero amaritudinem ingerens, fastidium immittit. Unde fit ut modicum videatur huic Annae nostrae, quod cum viro suo vivit; multum vero, quia eius viduata praesentia, ipso absente, suspirat, et gemit. Vos, qui spirituales estis, in sancto collegio isto, frequenter experimini, quod dico.

XV. Septem annorum spatio legitur vixisse cum viro suo, octoginta vero quatuor in viduitate permansisse (ibid.) . Et, ni fallor, nihil istorum vacat, sed nobis ad ea introspicienda non vacat. (0362A) Attamen, ut ea magis superficie tenus attingamus, quam medullitus perscrutemur, possumus ex annorum istorum numero coniicere quod internae iucunditatis gaudium, quo nostra in praesentia viri sui Anna perfruitur, virtuosam ei spiritualis unitatis confert stabilitatem; quam pius apud se totis solet viribus animus retentare, si eum tamen ex toto Dominus possidet: sicut de Elcana patre Samuelis, legimus, quia fuit vir unus, cuius nomen Dei sonat possessionem. Quae nimirum unitas nullatenus in mente habetur, nisi eam septiformis ei gratia Spiritus conferre dignetur: quia et monas septies ducitur. Et si hunc sensum acceptatis, intelligite ad eum pertinere, quem apud Isaiam legitis: apprehensuras septem mulieres virum unum (Isai. IV, 1) , quia nimirum virilis haec unitas a septem mulieribus apprehenditur, ut a Spiritu septiformi nostrae Annae ipsa tribuatur, quae anno uno septies multiplicato cum viro suo fuisse narratur. (0362B) Quae etiam octoginta quatuor in viduitate sua permanet annis; quia pudicum et fervens, quo in absentia viri sui succenditur desiderium, tam Decalogi, quam geminae dilectionis ei confert, in sancta conversatione observationem; per eius tamen Spiritus septiformis infusionem. Si enim denarium septies ducis, ad septuaginta pertingis; si binarium septies similiter multiplicatum superaddis, ad octoginta quatuor transcendis; quem numerum viduitatis eius annos continere legis. Sicut ergo septenarius Spiritum septiformem, sic et denarius exprimere in Scriptura sacra solet Decalogum; sic nihilominus binarius, duplex charitatis praeceptum. (0362C)

XVI. Bene itaque et congrue haec vidua usque ad annos octoginta quatuor in viduitate permansisse legitur: quia et si subtrahere se videatur ipse Spiritus ad tempus, quantum ad iucunditatem, non se tamen omnino subtrahit, quantum ad utilitatem: tenens et exercens apud Annam, etiam cum vidua est, per gratiam suam, iuxta nominis huius expressionem, septiformem, et denarium legis, et binarium charitatis. Nonne viro suo Anna viduatur, cum anima fidelis, virtute, qua nitebatur, subracta, ad tempus destituitur? quod quidem magis dispensatorie, sicut proprio saepe addiscimus experimento, quam demeritorie fit. (0362D) Unde sanctus David se nequaquam petit a Domino non derelinqui; sed non me, inquit, derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8) : sciens nimirum in infirmitate perfici virtutem (II Cor. XII, 9) . Manet itaque Spiritus cum anima, in observatione legis et dilectionis ad sanctam actionem eius, cum ad tempus se virtus subtrahit, cui innititur, et ad fortitudinem tantum non ea fruitur ad iucunditatem. Est enim unus idemque Spiritus stabilis, et mobilis, deserens et tenens, recedens et manens: dicente Scriptura veraci de eisdem sanctis animalibus, quod ibant et revertebantur: et quod non revertebantur cum ambularent (Ezech. I, 14, 17) . Videtis ergo quid sibi vult, quod haec mulier, et annis septem vixit cum viro suo, et usque ad octoginta quatuor vidua permansit. (0363A) Quid autem sit, quod a virginitate sua septem cum viro suo deguit annis, et quod de templo non discessit, in sermone vobis declarabimus subsequenti; prout inspirare nobis dignabitur, sine quo nihil possumus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 39'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXVIII. IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI. De interno cordis nostri statu. <<<     >>> SERMO XL IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI, De exercitio religiosae conversationis.
4464w 36.752272129059 s