Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 40HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 40'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXIX IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI. De interna puritate mentis, quae soli Deo offerenda est. <<<     >>> SERMO XLI. IN DIE CIRCUMCISIONIS DOMINI. De spiritualibus cultris, quibus facienda est circumcisio. hide dictionary links

(PL 198 0363A) SERMO XL IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI, De exercitio religiosae conversationis.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Ordo et enarratio materiae. - 2. Per virginitatem sterilitas animae mysticae designatur, Annae viduae ex Evangelio virtutes. - 3. Quodnam templum, a quo non discedatur. Octuplex templi in Scripturis acceptio. - 4. Primum templum est Christi Domini corpus, cui iugi cogitatione et fiducia immorandum. Incruenti sacrificii missae efficacia et commendatio. - 5. In Christo possidemus, quod non habemus ex nobis. Cuius salubris est incruenta oblatio. (0363B) - 6. Concupiscentiae carnalis praesentissimum remedium est corpus Christi; cuius respectu exaudimur a Deo Patre. - 7. Secundum templum est virgo Maria, cuius est singulare encomium et patrocinium. - 8. Tertium templum est unitas Ecclesiae extra quam non est salus. - 9. Quartum, est vivorum sanctorum coetus, a quorum imitatione non discedas. - 10. Quintum, est corpus nostrum, quod sanctificandum est. - 11. Sextum, est anima nostra: cui sanctificandae facit desiderium veniae, gratiae, gloriae, et virtutum exercitium. - 12. Septimum, capacitas est intellectus creati; Octavum, patria coelestis. - 13. Ut haec octo templa animae devotae inhabitandae sunt. - 14. Prolixior alibi confessionis tractatio. - 15. Confessio alia laudis divinae, alia in sui ipsius accusatione. - 16. Lex Domini, antonomastice est ipsa charitas. - 17. Qualem se Christus manifestabit nobis. (0363C)

I. Sancta haec mulier, de qua multa iam, in sermone praecedenti, diximus, vixisse asseritur cum viro suo annis septem a virginitate sua (Luc. II, 36) . Quid autem ipsa designet, quidve sit ipsam Annam vocari, quidve prophetissam esse, quid etiam annis septem cum viro suo vixisse: quid autem usque ad annos octoginta quatuor in viduitate mansisse; quid denique, quod pene modo omiseram filiam dici Phanuel, et esse de tribu Aser, et in diebus multis processisse; in eo, qui hunc proxime praecessit, sermone, prout tunc occurrere potuit, ostendimus vobis. (0363D) Quid vero visum sit nobis debere accipi, quod a virginitate sua tot annis cum viro suo vixerit, quid etiam quod de templo non discesserit, ieiunando et orando serviens nocte et die, in istum distulimus, quem modo in manibus habemus. Et iam quidem tempus est, ut quod tunc promisimus, pro posse, modo solvere aggrediamur. Quid ergo per hoc putamus nobis posse innui, quod annis septem vixit cum viro suo a virginitate sua, nisi hoc quod quotidie videmus; quia priusquam huic internae virtuti in stabili puritate, vocante Spiritu septiformi, anima coniungatur, otiositate sterili, et sterilitate otiosa marcet? Virginitas namque sicut magna munditia et puritas est, in hac mortali carne, sic et sterilitatem animae potest designare. (0364A)

II. Nonne huic adaptari sensui potest, quod in veraci illa historia legimus, in qua invenimus quod, cum esset immolanda filia Iephte, virginitatem suam deflevit? (Ephe. VI, 17.) Quod quid est aliud nisi quod anima cum gladio spiritus, quod est verbum Dei, mortificanda et offerenda est, de antehabita debet sterilitate poenitere: pro eo quod iuxta hunc sensum, nonnihil quod probabile non est, habet virginitas innuere, ipsa quodammodo lex mulierem sub iugo maledictionis sterilem pressit. Quia duo manent pericula arborem infructuosam, securis incidens, et ignis exurens: sententia videlicet mortis vitam auferens, et damnatio in aeternum affligens. (0364B) Sed quae ab hac virginitate sua septem annis vixit cum viro suo, quae et vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, tam devote fructui, deposita sterilitate, intendit spirituali; tam sollicite actioni abiecta otiositate, insistit probabili, ut dicat de ea Scriptura, quod erat orationibus et ieiuniis serviens die ac nocte (Luc. II, 37) . In quibus nimirum verbis, paucis quidem numero, sensu autem profundis, vestra deprehendere diligentia valet, quod perseveranter puritati tam mentis, quam corporis intendebat: siquidem per ieiunia mortificatio accipitur carnis, per obsecrationes vero devotio mentis. Per hoc autem, quod his tam die quam nocte intendit, iugis intelligitur perseverantia, quam in bono opere exercuit. Nocte ac die obsecrationibus ac ieiuniis vacabat: ut Annam, mi frater, tuam, ab his, quae ad sanctificationem mentis tuae et corporis pertinent, nec prosperitas retrahat dissolutam, nec adversitas turbatam. (0364C) Retrahitur autem ab his, non solum cum appetit malum, sed et cum deserit bonum; cum tentatur videlicet a concupiscentia abstracta et illecta (Iac. I, 14): abstracta a bono, et illecta ad malum: ab illo abstrahit illam claritas prosperitatis, ad hoc vero eam illicit obscuritas adversitatis.

III. Sed quid est quod asseritur non discessisse a templo? Sic enim se habet ipsa series verborum praecedentium. Quae non discedebat, ait Scriptura, de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Quod est hoc templum, de quo non discedebat? Ego puto multipliciter nos accipere posse templum. (0364D) Nam curramus ad Scripturam sacram sicut solemus, quoties necesse habemus, et inveniemus modo corpus Christi appellare templum, modo virginem Mariam, modo sanctam Ecclesiam, modo etiam, qui in ea sunt, viros sanctos, modo corpus nostrum, modo mentem nostram, modo quoque capacitatem angelici et humani intellectus, modo denique ipsam, ad quam suspiramus, patriam coelestem et puto quod congrua prae manibus erunt exempla. De primo namque habemus Dominum in Evangelio dicentem: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, id (Ioan. II, 19) est, occidite corpus meum, et in die tertia resuscitabo illud. De secundo sanctus David in psalmis: Dominus in templo sancto suo (Psal. X, 5) : Christus videlicet conceptus in virginis utero. Sed et idem de tertio ait: Et in templo eius omnes dicent gloriam (Psal. XXVIII, 9) : quia electi in ecclesia confitentur fidem veram. (0365A) De quarto Apostolus Paulus: Templum, inquit, Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) : ipsos nimirum sanctos, qui in Ecclesia erant, alloquebatur. De quinto idem Paulus: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti? (I Cor. VI, 19.) Quia nimirum in cordibus mundis habitat Spiritus sanctus. Idem etiam dicit de sexto: Si quis templum Dei violaverit: quod sequitur, avertat Deus a vobis, sequitur enim: disperdet illum Deus (I Cor. III, 17) : hoc est, si quis mentem suam, in qua Deus habitare debet, inquinaverit. Habetis de septimo loquentem Isaiam, ubi dicit: quod ea quae sub ipso erant, replebant templum (Isa. VIII) . Haud dubium quin sub ipso, quem vidit sedentem super solium excelsum, et elevatum. Quae sunt, quae sub ipso erant, nisi omnes creaturae, quae in eo quod creaturae sunt, eius respectu longe in imo, et eo longe inferiores sunt? (0365B) de quibus dicit propheta, quod replebant templum: quia ipsa etiam admirabilia creaturarum Dei, sensus angelicus et humanus admiratur. Templum autem octavum, quaere apud psalmistam, qui ait (Psal. LXIV, 5) , quod replebuntur in bonis domus tuae, ipsum Deum alloquens. Et adiunxit: Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Ac si diceret, implebimur gaudiis coeli, ubi habitatio tua omni sanctitate splendet; nec in ea pravitatis alicuius tortitudo apparet.

IV. En octo modis templum vobis ostendi: nec dubito, quin concedatis bonum esse vobis, ut in unoquoque mente immoremini, et a nullo cogitatione et desiderio discedatis. (0365C) Nam in templo illo, quod Christi esse corpus diximus, mente immorari sicut pium ad devotionem, sic et fructuosum quantum ad utilitatem: plenum siquidem omni pietate est, humanum in verbo cernere corpus: et in divinitate carnem, hominem in Deo. Sed nec minore id pietate plenum. Quid enim in tantum corporis nostri peccata, vel ne committantur obsistit, vel iam commissa diluit, quantum assidua et pura meditatio corporis Christi? Nam, sicut culpat caro sic et purgat caro: et corpus nostrum pollutum emundat et sanctificat natum de Virgine corpus: non quidem iam sanctificatum quasi aliquando esset non sanctum, vel sanctificandum, quasi necdum sanctum; sed semper sanctum ex aequo fuit, ut unum idemque ei fuerit, et corpus esse, et sanctum esse. (0365D) Dico vobis amicis meis, solida mihi est spes, et fiducia firma; quod peccatorum quae in corpore gessi, et per corpus contraxi, consequor veniam per oblationem immaculati corporis Agni, qui tollit peccata mundi. Quam nimirum mihi spem et confidentiam illa beati Ioannis sententia confert, quae talis est: Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Ioan. II, 1) . Sed et illa nihilominus coapostoli eius Pauli, quae similis est huic: qui est ad dextram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34) : nam quid est eum pro nobis interpellare, nisi nostram in se naturam assumptam habere? Non potest nisi misereri nostri Pater, quibus Unigenitum suum etsi dissimilem in culpa, similem tamen adspicit in natura. (0366A) Clamat sanguis eius de terra melius quam Abel (Hebr. XII, 24) : et pro eis clamat, pro quibus se effundi permisit. Audit Pater sanguinem filii clamantem, audit et interpellantem Filium: audit, inquam, et exaudit.

V. Quid enim si immundum et pollutum est corpus quod gesto? sed est sanctum per omnia et purum, quod in Christo possideo. In omni quod in me vel minus boni, vel magis reperio mali, recurro ad vivificum corpus Iesu mei: inter Patris aequitatem, et meam iniquitatem, clypeum faciens illius sanctitatem. (0366B) Quid enim si in corpore meo et visum polluit curiositas, et auditum inanitas, et olfactum voluptas, et gustum edacitas, et tactum impuritas: non nimis turbatus ero, non pusillanimis nimis: scio enim quid faciam. Ibo mihi ad purissimum corpus Domini mei, in quo nullum malorum horum est: Illud in eius iudicio tenens pro clypeo, quod in meo est malum per illud diluens, quod in illo est bonum mihi vindicans. Sic etiam non eum iam timebo ut iudicem, sed amabo ut fratrem; frater enim et caro mea est: nec coram iudicante pavidus, sed coram Advocato ero securus: qui mihi apud Patrem advocatus est, et propitiatio pro peccatis meis. Et quare non tam propitiator quam propitiatio dictus est, nisi ideo, ut non diffidam illarum me culparum consequi remissionem, pro quibus sanctum eius corpus intueor esse oblationem? (0366C) ut quid enim nec baptismum, nec manuum impositionem, nec caetera pene omnia sacramenta, in quibus sanctificatio nostra consistit, cum iterari ecclesiastica non permittit consuetudo: oblationem hostiae salutaris saepe celebrare praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati solemus; nisi ut qui saepe peccando morimur; revocata ad memoriam in sacramento sancta Redemptoris nostri morte, vivificemur; et eum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus? Quia ergo saepe in corpore labimur, necesse est, ut per illud saepe corpus vivificemur et resurgamus: et sordem, quam frequenter contrahit caro, diluat, et abstergat omni sorde carens illa caro. (0366D) Itaque, si te vides sordibus intinctum, et abominari te vestimenta tua, vade ad sacerdotem magnum Iesum sordidis vestibus indutum (Zach. III, 3) , et agnosce ipsum esse, de quo Apostolus dicit: eum, qui non novit peccatum, pro nobis se peccatum fecit, ut efficeremur iustitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) . Peccatum pro nobis factus fuit, pro eo quod oblatus est, quia ipse voluit, et peccata nostra ipse portavit (Isa. LIII, 7, 4) . Peccatum tamen non novit, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius (I Petri. II, 22) .

VI. Sic ergo curro ad corpus, quod non fecit peccatum: ut et mihi remittatur, quod per corpus feci, peccatum. (0367A) Quod si in me caro concupiscit adversus Spiritum (Gal. V, 17) ; si me carnis vitia tentant; si stimuli eius titillantes infestant: nonne et tunc mihi magis recurrendum est, ad solum et solidum refugium meum, Iesu mei corpus, ut corporis mei concupiscentia exstinguatur, superentur tentationes, stimuli hebetentur? quod enim tam efficax auxilium ad obtinendum huiusmodi triumphum, quam pura et defaecata meditatio corporis eius? ipse enim est, qui compati scit infirmitatibus nostris: pro eo quod tentatus est per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15) . Ipse enim est, qui in eo quod est tentatus, potens est et nobis, qui tentamur auxiliari. (0367B) Quod bene intellexit Apostolus: qui cum videret aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivum eum trahentem in lege peccati, quae erat in membris suis, unde exclamare coactus est: Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius (Rom. VII, 23) ? invento consilio salubri statim subiunxit: gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (ibid. 24) : quam, quidem gratiam profundius atque profusius in subsequentibus applicavit, dicens: Deus Filium suum mittens, in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne: ut iustitia legis in nobis impleretur (Rom. VIII, 3, 4) . Itaque si scis non habitare in te, hoc est in carne tua bonum: si vides in ea etsi non regnare peccatum, esse tamen: scito quia ipse illud damnat in carne, qui non in veritate, sed in carnis peccati apparuit similitudine. Videns ergo Pater Filium suum in homine, Verbum suum in carne, non vult deesse prostratis in carne per pietatem, ut resurgant; non potest non adesse tentatis in carne, per fortitudinem, ut triumphent. (0367C) Merito etiam naturam nostram veneratur et pertimescit eam sibi videre prostratam angelus: quam super se in Conditore suo adorat exaltatam. Merito et ei miseretur atque succurrit Pater omnipotens Deus, quam Unigenito suo conspicit unitam. Vides ergo, quam tibi necessum est, charissime, ut de hoc templo cogitatione et spe non discedas, quod et iudaica impietas in mortem solvit, et divina post triduum ad vitam potentia resuscitavit.

VII. Secundum templum virgo Maria est; nec ambigo quemquam velle dicere, quam bonum sit, ut de eo non discedatur. Ipsa domina nostra, et advocata nostra; dulcedo et vita nostra: spes et mediatrix nostra. (0367D) Ipsa Dei genitrix, regina angelorum, amatrix hominum, superatrix daemonum, refugium miserorum, solamen pupillorum, auxilium infirmorum, robur debilium, confirmatio iustorum, erectio lapsorum, absolutio peccatorum, laetitia beatorum. Ipsa patris tabernaculum, filii cubiculum, Spiritus sancti umbraculum, Trinitatis reclinatorium, coeleste habitaculum, incarnati Verbi domicilium, Dei templum. Sed verba sunt haec quae nimirum ante deficient, quam eius plene praerogativa exponatur, tanta est, quae in ea redundat plenitudo gratiae. Veneremur, dilectissimi, templum hoc; gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei, exoremus in eo, et speremus de eo: et laudando atque precando, et confidendo non discedamus ab eo. (0368A) Sanctum admodum templum, et Sanctum sanctorum humanitas Christo; utpote in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II, 9) . Sanctum et hoc de quo loquimur, beata et gloriosa genitrix eius, in quo de Spiritu sancto conceptus novem mensibus demoratur. O gloriosissimum, et speciosissimum Dei Unigeniti templum! pande nobis ostium misericordiae tuae, et clementiae: concede nobis introire in te, admitte preces nostras coram te. Voce nostra, in te, ad Dominum clamamus: ut exaudiat de templo sancto suo vocem nostram, et clamor noster in conspectu eius, introeat in aures eius. (0368B) Nolite, fratres, discedere de templo hoc, effundite in eo orationem vestram, et tribulationem vestram in eo pronuntiate: Mater namque Christi est, et quam per eam transmittitis orationem, exaudiet Deus, vestramque per eam sumet precem, qui pro nobis natus tulit esse suus.

VIII. Tertium templum sancta electorum Ecclesia est, a quo, ut breviter dicam, non discedatis: oportet enim nos festinanter per haec templa discurrere; quia ad finem istum urgemur perducere sermonem, et quaedam de hac materia adhuc restant, quae necesse est ut audiatis. Ab hoc, inquam, templo non disceditis, si ab unitate matris Ecclesiae per sectarum scandala vos non separatis. Vae illis, qui tunicam Christi inconsutilem scindere student (Ioan. XIX, 23) : qui ab unitate se fraterna per divisiones et dissensiones separant. (0368C) Sciant qui huiusmodi sunt, quia diluvii aquis submerguntur, qui extra arcam inveniuntur (Gen. VII, 23) : et quos intra se domus Rahab non occultat, gladius Iosue trucidat (Ios. VI, 1) . Et ut aliquid de gestis evangelicis attingam, non curat aqua turbata nisi unum, cum in porticibus quorumcunque multitudo iaceat languentium (Ioan. V, 7) . Sed nos non habemus necesse super his multum commonere vos. Experimento namque et quidem assiduo didicistis, quam bonum, quamque iucundum est habitare in unum (Psal. CXXIII, 2) . Audistis nihilominus, dicente ipso Domino quia quamvis, necesse est ut veniant scandala, vae homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7) .

IX. Unanimis virorum Ecclesiasticorum conventus, quartum templum est. A quo nimirum templo non discedere, est ab eorum imitatione, per sanctam conversationem, non recedere. (0368D) Discurre itaque per templum istud, et pulcherrimas, quae in eo sunt, picturas conspice, et caelaturas; et quo plenius, quae in eo speciosa et gloriosa sunt intueris, eo magis interno illo captus decore exire abhorrebis. Vide innocentem Abel, cum Deo ambulantem Enoch, obedientem Noe, verecundum Sem et Iaphet, fidelem Abraham, sanctum Isaac, simplicem Iacob, pudicum Ioseph, mansuetum Moysem, zelantem Phinees, constantem Iosue, benignum Samuelem, humilem David, et caeteros innumeros virtutis viros, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones: qui et testimonio fidei probati inventi sunt (Hebr. II, 33) : et scietis quam bonum, quamque iucundum sit habitare et morari in templo hoc. (0369A) Hoc templum paradisus alibi dicitur: in quo dicuntur ligna fuisse pulchra visu, et ad vescendum suavia: pulchra ad aspectum, suavia ad gustum (Gen. II, 9) . Pro eo quod in hoc sancto collegio viri sunt sancti, sic ad experiendum sapidi, sicut ad intuendum decori. Cumque ex his viris sanctis multa bona sumis exempla, nimirum et multa et sapida, ex lignis pulchris et suavibus carpis poma.

X. Quintum templum assignavimus corpori tuo. Noli et de hoc templo discedere, id est noli ea, quae ad sanctificationem corporis tui pertinent, negligere. Cura cibare esurientem, potare sitientem, nudum vestire, hospitem colligere, venire ad incarceratum, visitare infirmum. (0369B) En sex opera misericordiae, quibus indigentiae debemus proximorum iuxta vires occurrere, sed prodesse etiam iuxta vires velle (Matth. XXV, 35) . Sunt et octo alia, in quibus corporalis nostra sanctitas consistit, quam profecto quandiu sollicite custodis, de hoc quinto templo non discedis: et si ea audire desideras, primum est rigor ieiuniorum: secundum instantia vigiliarum; tertium in manuum labore exercitium; quartum munditia in carnis castitate: quintum gravitas in vultu: sextum utilis parcitas in affatu: septimum vilitas in habitu; octavum maturitas in incessu.

XI. Sed et de sexto templo, quod anima nostra est, non discedemus, si his quae ad eius spectant sanctificationem, tota sollicitudine intendimus. (0369C) Conemur, ut sit anima nostra succensa, integra et perfecta; et in hoc templo commoremur; succensa vero est, si eam desiderium inflammat, et ipsum triplex: desiderium veniae, desiderium gratiae, desiderium gloriae. Desideret itaque toto affectu veniam, gratiam, gloriam. Veniam peccatorum, gratiam meritorum, gloriam praemiorum. Peccatorum, ut ab iniquitate mundetur; meritorum, ut in sanctitate ornetur; praemiorum, ut in felicitate consummetur. (0369D) Primum perfecte desiderium habuit mulier illa peccatrix, sed poenitens, de qua dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) . Secundum habuit ille, qui ait: concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore (Psal. CXVIII, 2) . Tertio quoque ardenter flagrabat egregius praedicator, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo (Phil. I, 23) . Integra anima est, cum eius memoria munda est, cum ratio perita, cum voluntas devota. Roboret memoriam rectitudo stabilitatis: illuminet rationem cognitio veritatis: exornet voluntatem puritas devotionis. Sed ut haec acquirantur, oportet primum ut infirmitas depellatur, quae memoriae solet robur debilitare: deinde ut ignorantia, quae rationis lumen obscurare: novissime vero ut iniquitas, quae voluntatis munditiam commaculare. Sic succensa anima, sic etiam integra effecta, conetur esse et perfecta. Perfectio eius in quatuor illis famosis virtutibus, quas principales, seu cardinales appellant, consistit. (0370A) Perfectam siquidem dixerim, quae scit, quae scienda sunt et in cognitione veri non caligat; si quae agenda sunt, facere potest, et in eorum exercitio non debilitatur: si iusta est, ita ut non offendat; si temperans, ita ut non excedat. Primum ei bonum conferet prudentia, secundum fortitudo, tertium iustitia, quartum temperantia. Prudentia, quae eum illuminet; fortitudo, quae corroboret; iustitia, quae exornet; temperantia, quae modificet: haec itaque et quae in hunc modum sunt, si sollicite exerceremus, nimirum de templo sexto, quod animae nostrae adaptavimus, nequaquam discedimus.

XII. Capacitas humani et angelici sensus templum septimum est. Si iugi autem mentis inspectione, quanta sublimitate uterque, tam homo, quam angelus praeminet, perpenderis, ut breviter dicam, in hoc quoque templo demoraris. (0370B) Curemus iam properare ad finem loquendi de templis istis. Si singulas illas beatorum spirituum mansiones perlustrare pia curiositate satagis; si a superna illa patria cogitatione et aviditate non recedis; profecto dici iam poterit de te quod de octavo templo, per quod eadem coelestis patria exprimitur, non discedis. (0370C) Nonne videtur tibi in hoc habitare templo, qui dicit: Nostra conversatio in coelis est? (Phil. III, 20.) Paulus hic est, mente excedens Deo, et sobrius existens nobis (II. Cor. V, 13) : quem conresuscitavit Dominus, et consedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6) . Audistis itaque, et iam ut arbitror intellexistis, quomodo spiritualis Anna nostra debeat in templo morari: quomodo etiam ieiuniis et obsecrationibus servire debeat die ac nocte,

XIII. In primo templo habitat per venerationem et spem; in secundo per laudem et precem; in tertio per ecclesiasticam unitatem et catholicam pacem; in quarto per sollicitam imitationem, et sollicitam conversationem; in quinto per egregias actiones: in sexto per internam puritatem; in septimo per admirationem et stuporem; in octavo per aviditatem et amorem. (0370D) Si autem singula quae aliquantulum profuse in his duobus sermonibus dicta sunt de muliere hac subtiliter pensatis; si videlicet diligenter apud vos perpenditis, quid sit Annam vocari eam, et esse prophetissam: quid filiam Phanuel, et de tribu Aser; quid in diebus multis processisse, et a virginitate sua annis septem cum viro suo mansisse: quid denique de templo non discessisse ieiuniis et obsecrationibus serviendo die ac nocte: Si, inquam, haec omnia studiose consideratis: non dubitatis, ni fallor, quod digna sit, quae talis est, supervenire ad confitendum Domino, et loquendum de illo omnibus qui exspectant redemptionem Israel. Sic enim post haec omnia, quae usque ad hunc locum exposuimus, de ea subiunctum est:

XIV. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel (Luc. II, 38) . Prius confitebatur Domino; et post haec loquebatur de illo. (0371A) Nolumus modo diu de hac eius loqui confessione: tum quia in sermonibus, quos in Adventu habuimus, satis, ut nobis tunc visum fuit, prolixe, de confessione disputavimus: tum quia hunc quem in manibus habemus, sermonem, ad debitum, pro eo quod multa iam diximus, terminum perducere festinemus.

XV. Hoc tamen breviter dicimus: quod si fructuosam atque perfectam Domino volueris offerre confessionem, oportet ut eam ad illum afferas modum duplicem: laudando videlicet eum, et accusando teipsum: illum iustum et beneficum: te autem peccatorem, et ad eius semper beneficia ingratum. Et quidem utraque ei confessio acceptabilis est: cum et accusas teipsum, qui commisisti peccatum, et laudas illum, qui nullum habet peccatum. (0371B) Differunt tamen in hoc, quia illa poenitentium est, et incipientium; haec vero iustorum, atque perfectorum. De illa legis, quod sacrificium Deo Spiritus contribulatas (Psal. L, 19) . De ista vero, Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) . Placat itaque illa offensum; haec vero honorat placatum. Hanc laetitia et iubilus format; illam vero tristitia, et vox commotionis magnae; quia illa ex timore, haec autem ex amore procedit; habet utraque aquam, sed illa irriguum inferius (Ios. XV, 19) ; cuius est fons consideratio supplicii infernalis; haec autem irriguum superius (ibid.) , quod ex contemplatione ebullit regni coelestis. Hoc itaque gemino modo Anna nostra confitetur Domino. Loquatur iam de illo non quibusdam, sed omnibus, qui exspectant redemptionem Israel. (0371C) Et quid est loqui de Domino omnibus, qui exspectant redemptionem Israel, nisi ea quae ad Dominum pertinent, universis nuntiare, qui primitias habentes Spiritus intra se gemunt, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis sui? (Rom. VIII, 23) tales estis vos, qui spe salvi facti, et quod non videtis sperantes, per patientiam exspectatis habitationem vestram, quae de coelo est, superindui cupitis (II. Cor. V, 2) , et ideo contenditis sive absentes, sive praesentes placere illi.

XVI. Post haec ita conclusit evangelium: Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. (0371D) Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo (Luc. II, 39, 40) . Et ut perfecerunt, inquit, et qui perfecerunt? nimirum Ioseph et Maria, audiat haec congregatio sancta et canonica; ipsa est enim, ut iam saepe diximus, Maria. Audiat haec et custodum eius auctoritas, nam ad ipsos pertinet Ioseph: audiant, inquam, simul haec Ioseph et Maria; quia ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, tunc revertentur in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Quae est lex Domini, nisi charitas? quae apud Psalmistam vocatur Lex Domini immaculata convertens animas (Psal. XVIII, 8) . Apud quemdam amicorum beati Iob, lex Domini dicitur multiplex (Iob II, 6) : ideo, ni fallor, quia mentem, quam adimplet, ad innumera mox sanctarum virtutum incrementa extendit. (0372A) Concinit autem huic expositioni nostrae Paulus, qui dicit: quod qui diligit proximum, legem implevit (Rom. XIII, 8) : et quod plenitudo legis est dilectio (ibid. 10) . Igitur vos, qui praeestis in sollicitudine (Rom. XII, 8) ; et vos quos oportet esse subiectos communi subiectione, si non quidem solummodo feceritis, sed perfeceritis; nec iam quaedam sed omnia, secundum hanc legem Domini: sine dubio revertimini ad revelationem floridam, et florem revelatum, quia et hoc continere videntur duo haec nomina Galilaea et Nazareth, ut videlicet et quod decorum est videatis, et hoc est flos; et quod occultum est agnoscatis; et ad hoc spectat Galilaea: quando revelabit nobis Dominus condensa (Psal. XXVIII, 9) .

XVII. Pulcherrimus nimirum flos Christus, in sua gloria, electis suis: qualis unus cum Patre est Deus manifestatus. Et clarissima nihilominus manifestatio, in qua videbimus Patrem, et videbimus eum sicuti est. (0372C) Et habetis firmam eius de utraque felicitate promissionem: dicente eo, qui sicut falli non potest, ita nec fallere vult, quia palam de Patre annuntiabit vobis (Ioan. XVI, 25) , o Ioseph et Maria, in Galilaea; et manifestabit seipsum vobis, in civitate vestra Nazareth: tunc puer vester, qui quis sit satis audistis, quando Ioseph et Mariam matrem eius mirantes fuisse super his, quae dicebantur de illo, intellexistis: tunc, inquam, puer vester crescet et confortabitur plenus sapientia, et gratia Dei erit in illo: quando videlicet occurretis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . Idem vero et secundum alium intellectum intelligere potestis, quem in sermonibus praecedentibus huic Ioseph et Mariae assignavimus: quod videlicet, ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, revertantur et ipsi in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth: ubi et puer Iesus crescet et confortabitur plenus sapientia, et habens secum gratiam Dei: qui nobis et hic bene vivendi gratiam conferat, et ibi suae gloriae praesentia perfrui concedat in saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 40'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XXXIX IN EADEM DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI. De interna puritate mentis, quae soli Deo offerenda est. <<<     >>> SERMO XLI. IN DIE CIRCUMCISIONIS DOMINI. De spiritualibus cultris, quibus facienda est circumcisio.
4091w 30.562865972519 s