Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 42HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 42'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XLI. IN DIE CIRCUMCISIONIS DOMINI. De spiritualibus cultris, quibus facienda est circumcisio. <<<     >>> SERMO XLIII. IN DIE EPHIPHANIAE DOMINI. De trina apparitione Domini. hide dictionary links

(PL 198 0382C) SERMO XLII. ITEM IN DIE CIRCUMCISIONIS DOMINI. De spiritualibus cultris, quibus facienda est circumcisio spiritualis, et de nominibus Christi Iesu et Emmanuel.

(0382D)

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Compunctionis usus et utilitas. - 2. Graphica peccatoris lapsi et surgentis demonstratio ab experientia. - 3. Praeteriti sceleris dulcedo in praesentaneam vertitur amaritudinem. - 4. Ex peccati foeditate oritur non moriturus vermis conscientiae. - 5. Remordet conscientia ex sancta complurium attenta conversatione. - 6. Ex gradus vel ordinis professi sanctitate, aut obligatione. - 7. Deinde ex iteratorum lapsuum frequentia. - 8. Post haec ex personae offensae qualitate: puta Dei, ut amici. - 9. Postremo ex considerata districtione Dei, ut severi iudicis. - 10. Recapitulatio circumcisionis mysticae per effectus conglobatos. - 11. Appellatio nominis Iesu non fortuita, sed divino consilio revelas. - 12. David de Goliath triumphans praelusit typice Salvatori Iesu Christo. - 13. Iesus ex re nomen habet, in corde iubilus, in ore favus. - 14. Quae sit synonymia nominum Iesu et Emmanuel. (0383A) - 15. Iesus salvationem, Emmanuel modum designat salvationis: a quo nobiscum nascente, vivente, moriente profluxit medela nostrae calamitatis. - 16. Nobiscum nascens vitium abstulit originis, vivens pravi operis, moriens aeternae damnationis. - 17. Tota ratio fiduciae nostrae est in vita et morte Domini Iesu.

I. Duos, si meministis, ab ilio, quem proxime ad charitatem vestram habuimus sermone, produximus cultellos: quibus non tam ille Iosue filius Nun, quam noster Iesus Filius Dei, veros et spirituales circumcidit Israelitas. Unum autem disciplinam, alium autem appellavimus spiritualem compunctionem. (0383B) Sed de cultello disciplinae, quantum tunc nobis videbatur posse sufficere in sermone illo disputavimus: et iam tempus est, ut de illo alio cultello, de quo loqui usque in istum distulimus, modo iuxta promissum nostrum loquamur. Igitur cultellum alium, quo salubrem in anima, quicunque Israelita verus est, facere debet circumcisionem, spiritualem diximus esse compunctionem. Quem nimirum semper nos oportet habere paratum, ut eius acumine abscindamus, quidquid illicite agendo, superfluum contrahimus. Et quidem inter caetera, quibus mihi adesse solet misericors Dominus largitatis suae dona impertiendo, magnum reputo signum dilectionis eius cum post culpam pravae actionis, salutaris visitare me dignatur remedio compunctionis. Cum enim rectitudinem deserens iustitiae, ad tortitudinem proruo culpae, non solum dignus non sum ut me erigat; sed etiam, ut ad deterius corruere permittat. (0383C) Nam, sicut ipse per prophetam comminatur, faciente iusto iniustitiam ponet offendiculum coram eo (Ezech. III, 20) ; sed non sic facit cum electis suis, pius et misericors Pater, et Dominus noster, dat enim gratuita gratia sua contra filios suos peccata sua et plene cognoscere, et cognita digne deflere.

II. Si autem scire delectat qualiter hoc cum eis faciat, accipite paucis. Tractabo una vobiscum propter hoc, ex propria experientia, quod in hac parte accepi. (0383D) Peccavi ego peccatum grande; non quidem semel aut bis, sed pluries: unde et ad me iure potest illa exprobratio prophetica dici: quam vilis factus es, nimis iterans vias tuas (Ier. II, 36) . Et ecce post modicum inficit mentem meam amaritudo quaedam amarissima, et hoc quidem non ad insipientiam mihi; infunditur namque a summo illo medico antidotum illud salutiferum, quo noviter potatum a visceribus animae evellatur, et evulsum eiiciatur venenum: afficit itaque mentem salubris amaritudo, quam prius lethalis affecerat dulcedo. Hoc enim proprium solet esse culpae, ut dulcedinem maximam, proximam proferat per tentationem, pullulans, et pulsans, et nondum perpetrata: et amaritudinem non minorem inferat per consensum admissa, et effectui mancipata. (0384A) Unde et ait sapiens quidam: voluptatum corporearum appetentiam plenam esse anxietatis, satietatem vero plenam poenitentiae; nam dolet se infelix anima fecisse, quae, ante factum, magnam subiit anxietatem ut faceret: et post pauca subiunxit:
Habet hoc voluptas omnis.
Stimulis agit fruentes,
Apumque par volantum,
Ubi grata mella fudit,
Fugit, et nimis tenaci
Premit icta corda morsu.
BOET. lib III, 7.

III. Transit enim quod peccato servientem animam delectabat et demulcebat; manet vero quod miseram conscientiam mordeat et rodat. In ingenti habetur odio quod in ardenti prius erat assumptum amore. Vertitur dulcedo in amaritudinem, delectatio in afflictionem. (0384B) Nonne sic misero et miserabili quondam accidit Ammon? Scitis enim quod illiciti amoris sagitta transfossus, cum quanto labore et astutia ad diu concupitam desiderii sui expletionem pervenerit: quod non minus quidem exhorruit expletum, quam prius desideraverat explendum. (0384C) Expleto namque iam desiderio, ipsam, quam ex sorore fecerat uxorem, nec oculis videre sustinuit quam necdum expleto, supra modum amavit: maximo in eo amori maximo succedente odio (II Reg. XIII, 10) . De qua bene legitur, quod fuit et speciosa, et Thamar appellata, intimante per ista fortassis Spiritu sancto, qui ea ad utilitatem legentium suae inseri voluit Scripturae, quod cuius peccati speciositas abstrahit animam et allicit, illius quoque consequenter, post peccati eiusdem perpetrationem, amaritudo punit et affligit. Amaritudo namque, ut scitis, dicitur Thamar. Scito ergo, o anima mea, quod quando illicitum quid aspectu concupiscentiae cernis speciosum, post gustum quoque experientiae senties amarum. Et heu! quod non tam sapiens tibi est adhuc recta per statum, quantum iam es prostrata per lapsum. Nam etsi bona poenitentis haec vox est: Heu! Heu! quia feci! sed longe melior ista praecaventis: absit ut faciam! Cur sola vexatio intellectum dat auditui tuo? cur non fugiendam tibi aegritudinem consulis? Quid enim? (0384D) etsi non semper eam sequitur mors; rarus tamen qui dormit in morte, nisi prius dormitet in aegritudine: nec crebro succedit illa, nisi praecedat ista.

IV. Peccatum ergo grande peccavi et frequenter; invadit quoque infelicem conscientiam meam amaritudo magna, tangit eam et concutit, vulnerat et cruciat, movet deinde eam et anxie perturbat. Vox quaedam in ea, non quidem susurrat, sed magis clamat; vox, inquam, licet fortassis salutis, non tamen exsultationis, vox non epulantis, sed arguentis: non denique consolationis tranquillae, sed commotionis magnae. Clamat autem sic: Adam ubi es? (0385A) et quid dicam, aut quid respondebo mihi cum ipse fecerim? (Gen. III, 9.) Nam si dicere voluero absconsionis meae causam esse timorem in me tumidum, et timidum tumorem, et per eam nuditatis meae velle me consulere dedecori, audiam, licet invitus: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? (Gen. III, 11.) Nonne comestio interdicta, consensio est prohibita? illa perdit nuditatem; quia et haec ingerit confusionem. O quanta audacia puritas conscientiae! O quanta trepidatio foeditas eius? saevit itaque vox haec increpatoria in interioribus domus meae, tonans et fulgurans cum strepitu magno, arguens et corripiens cum omni imperio sic: Cur tanta est iniquitas in te? quem fructum tunc habuisti in illis, in quibus nunc erubescis? nam finis illorum mors est. Si in carne seminasti, quid metes nisi corruptionem? (Gal. VI, 8.) cur menti tuae excidit sententia haec apostolica? (0385B) cur et illa: Si secundum carnem vixeritis, moriemini? (Rom. VIII, 13.) Si mundum dilexisti, quid tibi ad aeternitatem duntaxat pertinens emolumentum eius conferet dilectio, cum ipse transeat et concupiscentia eius? (I Ioan. II, 17.) cur adulterium voluisti? quia ipsum diligere, Deum odio habere est, legis namque etsi frustra: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (II Ioan, II, 15) . Sic arguit me, et statuit me contra faciem meam haec vox signans quasi in sacculo delicta mea (Iob XIV, 17) ; de propriis stercoribus lapidans me, et luto meo perliniens faciem meam. (0385C)

V. Ponit etiam coram me sanctam aliorum conversationem: ut magis ex eo intelligam propriam damnandam esse foeditatem. Instaurat testes suos contra me, ut pene militent in me. Nam ad hoc mihi cum propheta ostendit templum ut metiar illud et confundar ex omnibus quae feci (Ezech. XLIII, 10) . Iubet mihi respicere homines, ut consequenter dicam: peccavi (Iob XXXIII, 27) : et ad cumulum confusionis meae tales mihi coram oculis proponit, qui, cum me et debiliores esse videantur, et imperitiores, longe supra me, et ad praecavenda sunt inquinamenta callidiores, et ad vincenda tentamenta valentiores. (0385D) Sapiens itaque es: sed ut facias mala, bene autem facere nescis (Ierem. IV, 22) . Nam quo pacto, quove fructu sapiens es, si tibi non es: et fortis, si fortitudo tua quasi favilla stuppae? (Isa. I, 31) quam enim stuppa in igne, talem tu habes fortitudinem in tentatione.

VI. Sed et gradus mihi et ordines meos opponit: sublimitatem quoque professionis, et tempus conversionis. Diaconus, inquit, vel sacerdos, canonicus et religionis habitu indutus tale aliquid committere debuit? servum Dei, servum decuit esse peccati? Ergone decens fuit, ut amicus et familiaris Domini, paranymphus et praeco Christi aliquid in se admitteret, quod tanto talique Domino tam graviter displiceret? En quoties violasti professionis tuae vota, quae distinxerunt labia tua? (Psal. LXV, 14.) Quam melius tibi fuerat votum non vovisse, quam votum non solvisse? (0386A) Quidni multa voventi, et non solummodo votum non solventi, imo contra votum multa praesumenti ipsa sublimitas professionis maior cumulus sit damnationis? Et quid tantopere profecisti ex quo ad conversionem venisti? mane visus es iter aggredit et ecce incumbente iam vespera, vix ostium egressus es. (0386B) Quot longo tempore post te istud coeperunt carpere iter, et non solum quoque usque ad te pervenientes: sed et viriliter praecurrentes; consummati in brevi expleverunt tempora multa, placita enim Deo erat anima illorum? (Sap. IV, 13.)

VII. Adhuc post haec omnia, quod magis me movet, magis me turbat, inculcat mihi frequentiam lapsuum meorum: alloquitur namque me hoc modo, et dicit: pessima est plaga tua, et pene insanabilis: toties colligata est, toties Curata medicamine, toties fota oleo, toties ei cicatrix obducta est (Isa. I, 6) . Innumerae sunt vices, quibus sanatus es. Porro scias hoc dictum non ad laudem, sed ad sugillationem tuam, nam saepe curatus, saepe te vulneratum ostendis. Idem quoque sentio, et de vicibus emendationis tuae; nam saepe mundatus, saepe et inquinatus. Et usquequo ista apud te? quousque, inquam, tu instar canis reversi ad vomitum suum, et ut sus lota in volutabro luti? (II Pet II, 22.) Quamdiu tam hebes, in tantum sensus expers, ut tam saepe vulneratus iam vulnerari non perhorrescas? (0386C) Numquid putas et aliquando non taedere medicum aegroti sui, videntem ipsum licet sanitatem quaerere, tamen acquisitam nolle retinere; et mundatorem inquinati sui, intuentem illum etsi ablutionem suam, cum deest, desiderantem, cum tamen adest, de ea conservanda non curantem.

VIII. His itaque et similibus inculcat mihi haec vox magna immanitatem et frequentiam peccati mei. Ponit quoque ante oculos meos, et illum cui peccavi; et modo mihi eum exhibet quasi amicum et dilectorem: modo vero quasi districtum et severum Iudicem. Illum ante quem erubescebam, istum vero, coram quo contremiscebam. Dicit mihi de illo sic: Cur sic agere voluisti ut redderes mala pro bonis? cui peccasti, et quem per peccatum offendisti? ipse est amicus et dilector tuus: ipse quoque Pater et Benefactor tuus. Quid fecit tibi, aut quid molestus fuit tibi, quod ad iracundiam eum provocasti? (0386D) creavit te ad imaginem et similitudinem suam, cum non eras, redemit te larga effusione pii et innocentis cruoris sui cum perditus eras: vocavit te de saeculo, cum peccato venumdatus eras: dedit tibi memoriam tenacem, linguam eruditam, acumen in ingenio, nitorem in eloquio; et quia longum est ire per singula, quae tibi contulit munera gratiae suae, de externo te in proximum, de servo te provexit in filium. Ut autem his aliisque largitatis suae donis condigne respondisti, tu videris. Vide quid non ab eo praeceptum bonum omisisti; quid vero prohibitum malum non commisisti; Sermone brevi te tibi ostendi. Et quid amplius dicam? peius egisti filius in Patrem, et in talem Patrem quam alius ageret in hostem suum. (0387A)

IX. De isto videlicet severo et districto iudice sic me alloquitur vox haec: quae in me omnia interiora mea maximo quodam adimplet dolore. Quomodo, inquit, tu pulvis levis, tu cinis vilis: contra tantam talemque ausus es te erigere Maiestatem? Quomodo tanta insipientia desipuisti, tanta insensibilitate obduruisti, ut tam districtum, tamque severum praesumeres Iudicem ad iracundiam provocare? nescis, quod tangit montes et fumigant (Psal. CIII, 32) ; quod adorent eum dominationes, timent potestates: in cuius conspectu omnes conscientiae contremiscunt, cuius tolerare iram nulla prorsus creatura sufficit. In ipsum praevaricatus es, ipsumque ad iram tuis provocare praevaricationibus ausus es. (0387B) Et legisti apud Isaiam: quia virorum, qui praevaricati sunt in eum, vermis non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI, 24) . Quomodo tu stipula sicca poteris sustinere, cum suarum immensus ignis iste et consumens flammarum exeret ardorem? cum exarserit in huiusmodi ira eius? cum ignis denique succensus fuerit in furore eius, et exarserit usque ad inferni novissima, devorans terram cum germine suo, et montium fundamenta comburens? (Deut. XXXII, 22.) Perpende modo apud te, quid tunc poteris habere animi, cum de singulis tuis non solum factis, sed et verbis, imo non de solis verbis et factis, verum et de ipsis minutissimis cogitationum, et intentionum cordis motibus reddere compelleris rationem. Plange, plange; non quidem paululum, sed diu et multum dolorem tuum. (0387C) Plange, inquam, quod vadas et non revertaris ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Iob. X, 21) .

X. Istis modis in me haec vox alloquitur. Primo ponens ante faciem meam, et ostendens mihi, quanta mala commisi: secundo quam frequenter peccavi: tertio quam benignum Patrem, et largum benefactorem offendi: quarto vero in quam districtum et severum Iudicem irrui. In prima manifestatione validissimo me horrore afficit: in secunda immenso dolore concutit: in tertia maximo pudore confundit: in quarta, anxio timore deterret. Hic est quadripartitus compunctionis effectus, quem esse secundum cultrum diximus, quo circumcidi debemus. (0387D) Et quidem acutus valde cultellus iste, non modo contracta iam superflua resecans, sed et ne contrahantur, resistens. Quam enim superfluitatem illicitam in se mens admittet, cum eam considerantem magnitudinem malorum suorum plene afficit dolor; intuentem vero quoties deliquit, percutit horror, videntem etiam quantum, qualemque dilectorem suum offendit, confundit pudor: aspicientem denique quam tremendum Iudicem provocavit ad iram, perturbat timor? Habetis itaque duos cultros lapideos: nomen uni disciplina, alteri vero compunctio est. (0388A) Illa circumcidit stantes, ne superfluitatem enormem et enormitatem superfluam incurrant: haec vero purgat lapsos, ut eam, quam incurrerunt, evadant: et utraque quadripartitum, in emundationis remedio, habet effectum: quia illa commissa iam immunda amputat per voluntariam et honestam paupertatem, hominem temperatum faciens: per debilitatem corporeae infirmitatis pavidum exhibens: per molestiam irruentis adversitatis, humilitatem ei infundens: per infestationem pulsantium tentationum de sua eum salute sollicitum reddens. Haec vero interna videlicet compunctio mentis, ei cui se plene infundit, ne alicuius superfluitas impuritatem contrahat, custodit: per dolorem afficiens, per horrorem concutiens, per pudorem confundens, per timorem deterrens. (0388B)

XI. Sed iam satis diu cultellos istos in manibus habuimus: loquamur modo de nomine Pueri huius: sicut enim hac die circumcisus est: ita et hac die vocatum est nomen eius Iesus. Nec fortuito quidem, hoc nomine appellatur, sed angelo praenuntiante. Unde et sanctus Lucas: Vocatum est, inquit, nomen eius Iesus: quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21) . Non in vacuum portat hoc nomen sanctum Sanctus ipse sanctorum: sed opere et veritate. (0388C) Nam quod vocatur, id et operatur; salutem videlicet in medio terrae (Psal. LXXIII, 12) . Pariet tibi filium, ait angelus, ad sanctum Ioseph, et vocabis nomen eius Iesum (Matth. I, 21) . Nec tacuit causam: ipse enim, inquit, salvum faciet populum a peccatis eorum (ibid.) . Videtis ergo quod sit sacramentum huius beati, et beatificantis nominis Iesu, quia ideo videlicet vocatur Iesus, quia salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Ipse namque verus est David, in cuius manu liberat Dominus populum suum de manu Philistinorum (II Reg. XIX, 9) : ad quod puto pertinere quod Paulus ait: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) , sed et illud nihilominus, quod coapostolus eius Petrus: Qui pertransivit, inquit, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo (Act. X, 38) . O sancte noster David, non modo in omnibus, sed et prae omnibus fidelis! (0388D) Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei? (Psal. LXXXVIII, 7) . O! inquam, quem invenit Deus Pater secundum cor suum, iuxta illud verax testimonium: Hic est Filius meus dilectus in quo bene mihi complacui (Matth. XVII, 5) . Inveni virum secundum cor meum, ait Deus de nostro David (Act. XIII, 22) . Et bene virum quem apprehenderunt septem mulieres (Isai. IV, 1) ; quia non ad mensuram dat Deus Spiritum, cuius gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Ioan. I, 14) . De cuius plenitudine nos omnes accepimus (ibid., 16) .

XII. Virum utique, quem vidit Ezechiel vestitum lineis inter viros sex (Ezech. IX, 2) , qui veniebant a porta quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius, insinuans, ut scitis, fortem hunc et potentem David, utpote Dominum virtutum, mundissima ex Virgine matre, assumpta carne vestitum, inter homines apparuisse, qui omnes per sex aetates mundi, et a peccato per nativitatem corruptibilem procedebant, et in proprio opere nonnihil ad peccatum pertinens mortiferum habebant: quod fortassis tunc erat, quando commendato grege custodi, missus a Patre abiit onustus ad fratres suos (I Reg. XVII, 20 et seqq.): relictis videlicet illis nonaginta novem in deserto, nihil funditus periculi metuens eis, utpote quos in tuto dimiserat loco, missus ad ovem, quae perierat, descendit plenus gratia et veritate visitare, et consolari omnes, qui eum de toto corde desiderabant (Matth. XVIII, 2) ; nec rediit ad Patrem suum, priusquam superbum illum Gethaeum, qui procedebat mane et vespere, stans quadraginta diebus, proprio gladio peremisset, quia ipse nullum habuit, et detulisset caput in Ierusalem. Quae omnia ad nostrum David, puerum hunc hodie circumcisum, necesse est ut studeas referre: cuius et nomen vocatum est Iesus. Ipse enim sicut exivit a Patre, et venit in mundum (Ioan. XVI, 28); ita nec reliquit mundum, et ivit ad Patrem, donec de principe mundi huius, qui electos suos premebat (hoc enim nomen sonare dicunt, quod est Geth) triumphasset: Qui toto huius vitae tempore usque ad eius adventum tam in prosperis, quam in adversis infestus, atque molestus erat. Fugiebant omnes a facie eius, nec est inventus aliquis, qui singulare cum eo auderet certamen inire, nisi humilis puer David. Ille solus de eo triumphavit, percutiens eum, et auferens opprobrium ex Israel. Et quomodo de illo triumphavit? (0389C) qui in manu propriae actionis malignum non habuit gladium iniquitatis, dispensatorium ab ipsis membris diaboli suscepit gladium mortis: ut occisus occideret, veraciter mortuus pro gente, et non tantum pro gente; sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Ioan. XI, 51, 52) . Ipsos etiam qui in corpore diaboli summi et eminentes erant, unitati et paci sanctae Ecclesiae associans. Nunquid hoc esse tibi videtur, et proprio superbum illum gigantem a David gladio peremptum; et suum ab eius corpore praecisum in Ierusalem caput allatum?

XIII. O sanctum et salubre nomen, quod est Iesus! quia sanctum etiam et salubre opus eius. (0389D) Solum, ut mihi videtur, ac singulare salutis nostrae indicium est nomen istud. Quis apprehendere, ne dicam, exprimere sufficit, quam salubre sit vel nomen vel nominis opus? Nonne hoc aestimandus est sapuisse, qui ait: aliud nequaquam nomen praeter illud datum esse hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri? (Act. IV, 12.) Pulcherrimum et sanctissimum nomen hoc: exsultationis nomen et salutis, nomen laetitiae et suavitatis, nomen denique dulcedinis et iucunditatis. Quod bene sensit, qui ait: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Iesu meo (Hab. III, 18) . Quam dulce faucibus suis nomen hoc: super mel et favum ori eius (Psal. XVIII, 11) . Quis mihi tribuat ut in hoc nomine indesinenter occupetur, non modo mens mea, sed et lingua mea? (0390A) illa in cogitando, haec vero in loquendo? Iesus namque sicut in corde laetus iubilus, sic et sapidus in ore cibus. Nimirum non est iam quod contristari faciat cor; in quo sonat vox haec exsultationis et gaudii, non est etiam quod amaricari faciat palatum, quod cibum hunc ruminat dulcissimum et sapidissimum. Vocatum, inquit Evangelista, est nomen eius Iesus: quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 11) : priusquam conceptus fuit, vocatus fuit. Quid est hoc? hunc Iesum Ecclesia in utero concepit; dum ipsum salutis suae auctorem, per fidem, quae per dilectionem operatur, ad interiora sua admisit (Gal. V, 6) . Sed priusquam eum hoc modo in utero concepit, nomen eius Iesum angelus vocavit. (0390B) Si angelus vocavit, si angelus nuntius, quid Moyses et Isaias; quid denique omnis tam patriarcha quam propheta, qui nostram in isto Iesu, et per istum Iesum, salutem conferendam, et consummandam vel signo vel verbo praenuntiabat, nisi angelus erat? et dum unusquisque non modo antequam in eum Ecclesia crederet, sed etiam longe antequam in carne appareret, venturum ipsum ad salvandum nos prophetavit; nimirum vocatum est nomen eius Iesus, priusquam in utero conciperetur.

XIV. Sed loquendum nobis de causa huius sanctissimi et dulcissimi nominis, quod est Iesus. Occurrit quaestio: quid est, quod ab angelo vocatur Iesus, ab Isaia vero appellatur Emmanuel? (0390C) Virgo, ait, concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel (Isai. VII, 14) . Quod et sanctus Matthaeus ad memoriam revocare curavit: ubi inducit angelum causam ostendentem huius saluberrimi atque beatissimi nominis, quod est Iesus. (0390D) Nam asserens dixisse angelum ad Ioseph, vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21) , statim adiunxit: Hoc autem totum factum est at adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur NOBISCUM DEUS (ibid. 22, 23) . Nomen eius vocat angelus Iesum, et quid hoc sit, dicit; ipse, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Vocat eiusdem nomen propheta Emmanuel, et quid hoc sit exponit, quod interpretatur, inquit, NOBISCUM DEUS. Si hic est Iesus qui Emmanuel, hoc idem possumus accipere ipsum nos salvare, et ipsum Deum nobiscum esse. Quod quidem ita esse, certissime inveniemus, si investigare vel quomodo nos salvat, vel quomodo nobiscum est Deus, studemus. Nam si quis quaerit, Quis est iste Deus? Ipse est noster Iesus. Quomodo ergo nobiscum? (0391A) Nunquid eo modo, quo rex est saeculorum, immortalis, invisibilis (I Tim. I, 17) , quo Unigenitus in sinu est Patris, quo ex splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genitus (Psal. CIX, 3): quo lucem denique inhabitans inaccessibilem, aequalis est Patri: Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest? (I Tim. VI, 16) . Nequaquam: non eo modo ipse nobiscum Deus: sed eo, ni fallor, modo quo minoratus est ab angelis (Psal. VIII, 6) : quo primogenitus est ex multis fratribus (Rom. VIII, 19) , qui etiam primogenitus est mortuorum (Apoc. I, 5): quo nobiscum habuit, quod ex nobis pro nobis suscepit, quod videlicet apud nos abundat nasci et mori. Ecce hoc modo nobiscum Deus. Plena omni suavitate et dulcedine in ore humano haec vox, quae est Emmanuel. Nam quomodo ad proferendum dulce non debet esse homini, quod prae universis aliis creaturis soli competit homini? (0391B) non enim, iuxta hunc sensum, proferre eam possunt angeli, non aliqua alia, ut breviter dicam, creatura; ut eadem illi cum ea insit, cum qua est creatura. Sic autem cum homine est, ut sit cum eo, et homo accipiens in se, quod ipse est, et id existens quod ipse est.

XV. O nomen sanctum et salubre Iesus! O iucundum et laetum nomen Emmanuel! Illud nostram indicat salvationem; hoc autem modum eiusdem salvationis. Ipse salvos nos fecit, et ideo, quia nobiscum Deus fuit. Cum quibus nobis ipse Deus fuit? cum nobis hominibus, nobiscum utique qui nascimur, qui vivimus, qui morimur: nascimur, et in immunditia; vivimus, et in nequitia; morimur, et in tristitia. (0391C) Ecce homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis (Iob XIV, 1) . Vox iusti est triplicem hominis deflentis calamitatem, in nativitate inquinati, in vita depravati, in morte damnati. Unde et adiunxit: qui quasi flos egreditur nascens de muliere in fragilitate: et brevi vivens tempore conteritur, et tamen in pravitate: et fugiens velut umbra, currens ad mortem, cum omni festinatione. Sed est consolatio magna, quod nascitur Iesus: et vivit, et ad extremum moritur. Sicque est nobiscum Deus in ortu: est in vita, et in morte. Sed sine impuritate nascens, sine pravitate vivens, purgavit immunde nascentes, et iustificavit inique agentes: voluntarie demum atque indebite moriens, et in brevi resurrecturus et in aeternum victurus beatificavit damnabiliter morientes. (0391D) Recenter quoque post nativitatem suam, hodie videlicet circumcisionem in carne sua sanctissima suscipere dignatus est, ad carnem mundandam per legem decretam.

XVI. Anno etiam aetatis trigesimo suscepit a servo Dominus baptismum, instituens illud ad plenam remissionem peccatorum (Matth. III, 13) . Sicque in his duobus sacramentis remedium instituit morbo peccati originalis his qui sunt de stirpe Abrahae: hoc tempore revelatae gratiae purgationem instituens in baptismatis ablutione. Deinde in conversatione sua omnem exhibuit sanctitatem: in ore proterens veritatem, in opere ostendens puritatem. (0392A) Peccatum enim sicut non contraxit ex Virgine conceptus, sic nec commisit omni tempore quo est in mundo conversatus; sicque viam fecit nobis conversationem suam, per quam ad patriam pertingeremus coelestem: quia dum omittendo, quod malum, et admittendo, quod esset bonum ostendit, nimirum quid effugere, quidve appetere debeamus, edocuit. Novissime vero dum peccati omnino nescius, ac per hoc peccato in nullo obnoxius, mortem indebitam pro nobis sustinuit, nos quidem a debita liberavit: aeternam quam simul in anima et corpore merebamur, a nobis propellens damnationem: dum temporalem, quam non merebatur, in sola carne sua mortis admisit passionem. (0392B) Innocens quippe Agni incontaminati et immaculati, pii et mansueti Iesu sanguis, in ara est crucis effusus: per cuius effusionem clamantis de terra melius quam Abel (Hebr. XI, 24) , et placatur Deus offensus, et reconciliatur homo reus. Unde miro et misericordi modo fit, ut iam sine damnationis metu possit mori homo: quia sine aliquo damnationis debito, pro eo mortuus est Deus homo. Sic noster Emmanuel, et nobiscum nascens vitiatae nos originis emundavit corruptione; et nobiscum vivens a pravi operis iustificavit conversatione; et nobiscum et pro nobis moriens, ab aeternae mortis liberavit damnatione.

XVII. Quid iam timeo, vel cur trepidabo? quid enim, si pollutionem ex primo parente, in quo omnes peccavimus, contraxi originalem? (0392C) sed emundabit, et emundando delebit eum institutum a summo medico nostro baptismi sacramentum: qui sanat omnes infirmitates nostras (Psal. CII, 3) , idem illud purificationis remedium sicut nobis instituens, sic et pro nobis in semetipso suscipiens, non solum nihil in se, quod lavaret impurum habens, sed et de immundo conceptum semine mundum facere potens qui solus est (Iob XIV, 4) . Quod si forte in via iniustitiae, non recte incedo, ibo mihi ad illum, qui factus est nobis a Deo, non solum sanctificatio, sed et iustitia (I Cor. I, 30) : et in libro illo vitae coram me expanso legam non modo quid ad ruinam pertinens vitiorum debeam praecavere; verum etiam quid ad ascensum spectans virtutis oporteat me exercere. (0392D) Cum autem hinc me oportuerit egredi, opponam mortem contra mortem: mortem corporis Christi contra mortem animae meae; sperabo tunc in morte eius, sperabo et in resurrectione eius: in illa ne morte aeterna peream, in ista, ut ad vitam resurgam: qui enim, ne moriar, pro me mortuus est, ipse nihilominus, ut resurgam, resuscitatus est. Gratias itaque tibi, o bone et benigne Iesu, qui et ex nobis dignatus es nasci, et in nobis conversari, et pro nobis mori, ostendens te in his sanctum portare nomen, quod est Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Tibi, tibi, inquam, Domine, qui natus, a vetustate nos emundasti originalis immunditiae; qui vivens ab iniquitate iustificasti nequitiae; qui moriens a calamitate liberasti gehennae, tibi ex totis cordis medullis, o Iesu, o Emmanuel: o Emmanuel et Iesu! (0393A) honor sit et gloria, decus et magnificentia, maiestas, laus in saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 42'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XLI. IN DIE CIRCUMCISIONIS DOMINI. De spiritualibus cultris, quibus facienda est circumcisio. <<<     >>> SERMO XLIII. IN DIE EPHIPHANIAE DOMINI. De trina apparitione Domini.
4332w 43.298624992371 s