Adamus_Scotus_cps2, Sermones, 45HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 45'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XLIV. ITEM IN DIE EPIPHANIAE. De vocatione et ablutione nostra spirituali. <<<     >>> SERMO XLVI. ITEM DOMINICA II POST EPIPHANIAM. De eadem festivitate, quam in internis nuptiis suis simul celebrant Deus sponsus, et anima sponsa. hide dictionary links

(PL 198 0410D) SERMO XLV. DOMINICA SECUNDA POST EPIPHANIAM. De spirituali nostra ablutione, quae in humilitate consistit: et de internis nuptiis mentis, quas simul celebrant Deus sponsus et anima sponsa.

SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Naaman Syrus et leprosus in typo homini superbo et luxurioso praelusit. Luxuria est poena superbiae. - 2. Inhonestas leprae luxuriam, principatus militiae superbiam notat. (0411A) - 3. Ex dictamine rationis post peccatum convertitur voluntarie homo ad animae suae medicum. - 4. Virtus humilitatis nos a triplici sorde emundat. - 5. Perioche evangelica nuptiarum in Cana Galilaeae, quibus Iesu cum matre, et discipulis interfuit. - 6. Nuptiae sunt veri amoris symbolum, quo Deus sponsus, et anima sponsa copulatur. - 7. Circa animam sponsam, quatuor operatur Dominus. Primo lavat immundam per sui agnitionem. - 8. Vox poenitentis animae, et Deum sibi conciliantis offensum. - 9. Secundo, reparat discissam per opera iustitiae; subministrando gratiae suae praesidium. - 10. Quaenam sint novae conversationis insignia. - 11. Tertio, coaptat ad decorem. - 12. Sollicitudo servandi decoris in anima. - 13. Quarto, consummat ad perfectionem. Perfectae animae, et amplexum Sponsi desiderantis emblemata. (0411B)

I. Tenuit nos diutius quam putavimus, in sermone praecedenti, verbum quod ad vos habuimus de humilitate, in qua ablutionem nostram diximus consistere spiritualem: cuius genera cum plura sint, septem nos descripsimus. Primum et secundum diximus habendum in corde; tertium et quartum in ore; quintum et sextum in corpore; septimum vero in interna intentione. (0411C) Et videte, ne forte istae sint septem vices, quibus ex praecepto Elisaei in Iordane se lavat Naaman, ut recipiat in sanitatem caro eius, atque mundetur (IV Reg. V, 10) . Naaman decorem sonat, et designat hominem qui, quantum ad naturam quidem decorus est, pro eo quod ad imaginem et similitudinem Dei conditus est, qui dum superbiam exercet, quae principatum gerit inter vitia quae ad militiam pertinent regis pessimi, qui omne sublime videt, pro eo quod Rex est super omnes filios superbiae (Iob XLI, 25) , quasi hic Naaman princeps est militiae regis Syriae; quia Syria sublimis interpretatur. (0411D) Et dum ei, qui sibi in peccato dominatur, tam in magnitudine tumoris, quam in appetitu illiciti favoris, placet: quasi magnus est apud dominum suum, et honoratus; dumque de spirituali robore, quo valet, et de copia, qua abundat, stuperbit, in impuritatem nonnunquam luxuriae cadit: ad quod pertinere videtur, quod de ipso dicitur, quod vir fuit fortis, et dives, sed leprosus (IV Reg. V, 1) . Solet enim iusto Dei iudicio, qui se in tumorem erigit elationis, in voraginem nonnunquam cadere corruptionis: ut evidenter agnoscat prostratus, per luxuriam, in carne, quam immundus erat coram Deo, erectus per superbiam in mente. Unde Propheta orat, ut non veniat ei pes superbiae, nec manus peccatoris moveat eum (Psal. XXXV, 12) , pro eo quod ibi cadant, qui operantur iniquitatem, expelluntur, nec possunt stare: ostendens, ni fallor, in verbis istis non se multum approbare in Naaman, vel robur fortitudinis, vel divitiarum abundantiam, quem foedatum esse conspicit per lepram.

II. Nam quid est inhonestas leprae, nisi peccatum luxuriae? Ideo a castris Israelitarum Moyses eiecit leprosos (Num. V, 2) , quia a consortio sanctorum lex eliminat luxuriosos. (0412A) Est itaque homo per naturam decorus Naaman, et per sublimitatem superbiae princeps militiae regis Syriae, et per tumorem et xenodoxiam, in quibus pessimo, cui servit, domino placet, magnus est apud dominum et honoratus. Qui etiam in eo quod de virtute et copia spirituali elatus est, sed luxuriosus, vir utique fortis est, et dives, sed leprosus. Procedunt autem ab hac praedicta sublimitate, occulti tentationum motus ad animam et rationem, qua Deum videre solebat, dum eam delicatam conspiciunt, sed negligentem inveniunt; sub peccati captivitatem redigunt, et immundae voluntati servire compellunt. (0412B) Hoc est quod hic habetur, quia de Syria, egressi erant latrunculi, et captivam duxerunt puellam parvulam de terra Israel, quae erat in obsequio uxoris Naaman (IV Reg. V, 2) . Nam uxor Naaman, immunda est voluntas hominis, per naturam quidem decori, sed per superbiam elati, et per immunditiam leprosi. Cui obsequitur puella de terra Israel captiva, adducta a latrunculis egredientibus de Syria: quia immundae servit voluntati ratio misera translata a statu luminosae contemplationis ab occultis motibus procedentibus de superbia.

III. Huius tamen puellae aliquando instinctu super munditia leprosi ipsa voluntas convenitur, asserente ea ipsum debere ire ad Prophetam illum magnum, potentem in opere et sermone (Luc. XXIV, 19) , qui est in custodia electorum suorum (quia custodiam Samaria interpretatur) ut eum curet a lepra, quam habet. (0412C) Nam quid est puellam hanc dicere: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria: profecto curasset eum a lepra sua (IV Reg. V, 3 et seqq.) , nisi rationem affirmare luxurioso peroptimum esse, ut per mutationem, ad Christum accedat, qui suos semper custodit; quia ipse eum faceret mundum de immundo conceptum semine, qui solus est (Iob XIV, 4) ? A qua quidem lepra ut curetur, ipse etiam iniquus rex Syriae se intromittit; non quod castitatis in homine munditiam ipse antiquus hostis diligat; sed ad hoc vult eum, vel ad tempus, mundari a contagiis carnis, ut peius et damnabilius sordidetur per elationes mentis. Solet enim seductor ille versipellis hominem non bona intentione ad virtutem aliquam vel ad abstinentiam verbi gratia, excitare, vel ad castitatem; ut perniciosius eum sibi subdat, de virtute gloriantem. (0412D) Sed verus noster Elisaeus leprosum de sua mundatione sollicitum benigne suscipit, et sic eum sanitati restituit, ut ipsa gratia sanitatis augmentum sit humilitatis. Mandat namque ei, ut septies se lavet in Iordane, et sic recipiat sanitatem caro eius, atque mundetur. Quia nimirum tunc a morbo, quem in carne, per carnem contraximus plene sanamus, et sanati emundamur, cum in descensione verae humilitatis, his septem modis, quos superius expressimus, abluimur. Descendit, ait Scriptura, et lavit septies in Iordane, iuxta verbum viri Dei: et restituta est caro eius, sicut caro parvuli pueri, et curatus est (IV Reg. V, 14) . Descendit et lavit, quia nisi descendisset per humilitatem, ad spiritualem nunquam pertigisset ablutionem. (0413A)

IV. Considerate, quaeso, quae ad commendationem huius ablutionis nostrae diximus, et perpendite ex eis, quanta humilitatis virtus sit. Cum enim perfecte in eius aquis lavaris, a tribus sordibus emundaris; una in carne duabus in mente. Emundaris namque a carnali corruptione, ab impuritate quam contraxisti, in interna intentione, ab elatione, quam in cogitatione: ut iam dici possit et de te, quod descendente te in Iordane, et loto in eo septies, restituta sit caro tua, sicut caro pueri parvuli, et mundatus sis. Caro quippe restituitur quando a suis contagiis mundatur. In puero autem puritatem, in parvulo vero intelligere potes humilitatem. Habetis itaque spiritualem vestram in baptismo Christi ablutionem, in adventu nihilominus magorum vestram ad ipsum Christum expressam vocationem. (0413B) In prima eius manifestatione vestra exprimitur vocatio, in secunda vero ablutio. Usque ad hunc quoque diem, distulimus, ut scitis, loqui de tertia manifestatione eius, in qua manifestavit gloriam suam in nuptiis coram discipulis suis, ad quas vocatus, aquam mutavit in vinum.

V. Hodie vero patefaciente nobis lectione evangelica, qua occasione, quove ordine, ab eo, illud miraculum non minus profundum quam sanctum factum est, compellit nos promissio nostra, ut aliquid inde, pro posse nostro, tractemus. (0413C) Loquemur ergo de miraculo hoc quod Deus dederit, et si ea dicimus, quae magis nobiscum recognoscatis, quam agnoscatis, scitote quod Apostolus dicit eadem scribere, sibi non quidem pigrum, auditoribus autem suis necessarium (Phil. III, 1) : et iuxta comicum, nihil esse dictum, quod antea non sit dictum. Hoc ideo dicimus, quia satis superque, ut nobis videtur, ad manum habetis, quid inde sentire debeatis, non solum in antiquorum tractatibus doctorum, sed et in sententiis modernorum. Audivimus ergo hodie in magno magni Ioannis evangelio, quod nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et quod erat mater Iesu ibi (Ioan. II, 1) . In eius, inquam, Evangelio invenimus hoc, quia solus ille, inter evangelistas caeteros de his invenitur tractare, qui non solum matrem ibi fuisse Iesu asserit, quem cum Virgo fuerit, secundum legem nuptiarum non procreavit, sed et ipsum cum discipulis suis. (0413D) Et cum non taceat, matrem ibi fuisse Virginem, et filium Salvatorem, et discipulos eius, quod vocata fuerit ad easdem nuptias mater, non dicit: Iesum autem, et discipulos eius vocatos esse, non silet. Erat, inquit, Mater Iesu ibi (ibid.) . Et adiunxit: Vocatus est autem Iesus, et discipuli eius ad nuptias (ibid., 2) . Deinde cum deficeret potus, quisque fuerit non taceat, dicit eum fuisse vinum. Cum, inquam, vinum deficeret, inducit matrem erga filium super defectu poculi conquerentem: illum autem respondentem aliquid durius, quam videtur decere, ut talis responderet tali matri filius. (0414A) Verumtamen quia in his qui se invicem sincere diligunt, nihil amor ad rem duntaxat pertinens, quantumlibet magnum et arduum, non audet petere timidus, nihil negare valet avarus, spei, quam in obtinendo quod petiit, habuit, certitudine roborata, et idcirco responsionis, quam audierat, duritia nequaquam consternata, inducitur ab evangelista dixisse ministris, et iussisse ut eius (haud dubium quin Iesu) quaecunque illa essent, dictis obtemperarent: sciens eum, ni fallor, nolle negare, quod ipsa praesumpsit postulare. Lapideae itaque hydriae sex ad Iudaeorum purificationem ibi positae, quae etiam metretas binas vel ternas capiebant singulae aqua, ipso iubente, a ministris impletae sunt. Et hausto de eis ad praeceptum eius, atque ad architriclinum deportato, vinum ipsius decernit aspectus, indicat et gustus, quod aquam ministrorum implentium et perceperat oculus, et attrectaverant manus. (0414B) Qui novitatem quidem miraculi necdum agnoscens, de praerogativa vero poculi vehementius obstupescens, ipsum super hoc alloquitur sponsum, qui in principio iuxta morem apponendum, usque ad ultimum, ut putabat, vinum servaverit bonum.

VI. Haec evangelicae, ut scitis, lectionis est summa, quae hoc modo vobis miraculi magnitudinem patefecit. De quo miraculo, ut ipsi legentes, satis scitis, multi multa dixerunt; multa et in suis scriptis reliquerunt, in quibus plane pleneque ostenderunt se habuisse ingenii acumen in sentiendo, et nitore non caruisse eloquii in proferendo. (0414C) Qua de causa si quid ego coram vobis, inde studeo tractare, nonne ad pretiosas sedentibus epulas vile praesumo olus apponere? Audite itaque hominem insipientem, qui cum loqui nesciat, tacere non sinitur: et cum a me nihil audieritis quod antea non audistis, alia vice esurientes panem ab illo ne coeperitis mendicare, quo vos constat sufficienter, in domo vestra abundare. Salvo ergo intellectu illo vario atque veraci, quem semper miraculi huius profunditate, a magistris et Patribus nostris percepimus; ad solum sensum moralem linguae nostrae ministerium hic applicemus, et in nuptiis istis, internam, iucundam, et mundam, qua invicem in unitate veri amoris, copulantur Deus sponsus, et anima sponsa, coniunctionem requiramus. (0414D) De qua coniunctione loqui non parum fortitudo, quia de ea digne loqui non potest, qui eam in semetipso adhuc expertus non est. Quam vellem lubenter, ut expertus in his, tractaret modo inde aliquis vestrum: et intingens calamum, in atramento propriae experientiae, dirigeretur, depingens coram nobis quid est spiritum hominis defaecatum, et purificatum Spiritui illi summo, et increato, omnium tam spirituum, quam corporum conditori, in sancta veri amoris iucunditate, et iucunda (quantum in hoc exsilio possibile est) sanctitate uniri; in tantum hoc bono undique coaptato, et perfecte consummato, ut nec laetitia mutui huius amoris immunda, nec munditia in aliquo sit turbulenta. Sed substomachans fortassis ad hoc respondet aliquis vestrum, et dicit: Ut quid haec excusatio tua? quousque nos suspendis? (0415A) dic nobis in directum sine adiectione aliorum, quae sunt praeter rem: quid tibi videatur super his, quae proposuisti. Ita fiat. Diximus ergo Deum sponsum, et animam sponsam. O quanta dignitas animae esse sponsam Dei! Non autem omnis anima ad hanc potest pertingere dignitatem, nam illa, quae divaricat pedes omni transeunti, fornicans post amatores suos (Ezech. XVI, 25) , magis meretrix quam sponsa dicenda est. Attamen de meretrice facit Deus sponsam suam, talem faciens eam, quae aliquando meretrix fuit, ut iam sponsa esse possit. Lavat namque eam et reparat, coaptat et consummat, ut iam, ex re, sponsa appellari queat. Lavat immundam, reparat discissam, coaptat ineptam, consummat destructam. (0415B) Denique lavat ad emundationem, reparat ad restitutionem, coaptat ad decorem, consummat vero ad perfectionem.

VII. Ecce quadripartitum opus Domini, quod cum sponsa agit, quam dignam suis nuptiis exhibere proponit. Et primum quidem opus aggreditur hoc modo: Venire dignatur consiliarius ad erroneum, spiritus ad hominem. Emittit siquidem Dominus eloquium suum terrae (Psal. CXLVII, 15) , internum suum susurrium infundens animae. Et quia velociter currit sermo eius (ibid.) , cito quo pervenit, potenter suae virtutis effectum ostendit: eamdem, cui se infundit, animam illuminans, illuminatam stimulans, stimulatam reserans, reseratam etiam acuens. Illuminat namque caecam; stimulat rigidam; reserat quam aspicit clausam; acuit et tepidam. (0415C) Primo siquidem in anima, quam visitare dignatur Deus, quam et in sponsam sibi assumere proponit: sapientiae suae luce tenebras depellit ignorantiae, quibus obscuratur, splendore eam claritatis suae illustrans, ut clare iam videre valeat, quod prius vel non videbat, vel dubie caligabat. Luce vero hac illustrata interna, quid ei necessarium magis et prius videre, quam seipsam? Nam nimis obscuram illam dixerim lucem, ac per hoc quodammodo nec lucem, in qua sic alia videt anima, ut non videat seipsam: lucerna longe positas tenebras illuminans, ipsa autem tenebrosa manens. Videat proinde anima primitus seipsam, et semetipsam videre, semetipsam agnoscere est. Nam visio eius, agnitio eius. (0415D) Sciat itaque quid desit sibi (Psal. XXXVIII, 5) ; intuens quam longe a puritate verae munditiae sit; quamque polluta et immunda, et quantis spurcitiis plena sit. Aspiciat quam marcida et languida, quam foeda et foetida turpissimis et inhonestissimis prostitutionibus suis intenderit, ambulans per plateas civitatis Babylonicae, in carne seminans delectationem, de carne metens corruptionem (Gal. VI, 8) . Deum post tergum suum proiiciens, et illicite sibi ipsi obediens. Quid iam superest, nisi ut talem se videns, talem se esse exhorreat? (0416A) doleat itaque et gemat, super hac tanta impuritate sua: accipiensque capiti suo aquam, et oculis suis fontem lacrymarum, ploret nocte ac die (Ierem. IX, 1) , tot tantisque sordibus se circumseptam, talibus se fetoribus scaturientem, talibus quoque foeditatibus circumvallatam. Laboret in gemitu suo, lavet per singulas noctes lectum suum, lacrymis stratum suum rigare non cesset (Psal. VI, 7) , et in vocem hanc suspiriis ac singultibus plenam prorumpat ac dicat.

VIII. Heu mihi! quae tanto tempore coeno immersa et luto infixa, universis pene contagiis sordebam; nihil impuritatis omittens; nihil quod puritatis est, admittens. Iam mihi horrori sum, propriumque non sustineo ferre fetorem. Quid iam necesse est, nisi ut talem se intuens anima, abluendas et detegendas suas foeditates exponat? Quandiu enim eas apud se absconditas tenet, ab eis emundari nullatenus valet. (0416B) Detectas vero et ostensas magna oportet ut confricatio tangat, quia molliter palpans inveteratam facile rubiginem delere non vales. Magna itaque hominem, qui magnam, in perpetratione peccati dulcedinem habere solebat, occupet amaritudo; nec minor iam poenitentem afflictio pungat; quam peccantem delectatio mulcebat. Iam mentem dolor, et amaritudo, carnem vero labor invadat et afflictio: semetipsam tam interius, quam exterius offerat Deo, quidquid ex se extrinsecus et intrinsecus ei auferre solebat, ut totum se iam Deus accipiat per poenitentiam, qui totum si amiserat per culpam. Sic ergo immundam Deus animam purificat, illuminans eam et stimulans, reserans et acuens. (0416C) Illuminans siquidem caecam, ut semetipsam videat, stimulans ut se talem esse abhorreat; reserans, ut foeditates suas ei ostendat; acuens, ut emundationem suam totis viribus quaerat. Et oportet quidem ut evidenter se conspiciat, vehementer ingemiscat, plene se aperiat; et ut purgetur sollicite insistat.

IX. His itaque modis postquam fuerit emundata, aggrediatur Dominus opus suum, ut qui iam abluit immundam, nunc reparare dignetur et discissam. In operibus vero sanctitatis consistit reparatio illius. Nam sicut immunda est, dum agendo nefaria admittit quod malum est, ita et discissa, dum dimittendo utilia omittit quod bonum est. Si itaque reparatio eius in operibus iustitiae est, quae debet huius esse sollicitudo prima, ut divertat a malo; secunda ut faciat bonum. (0416D) Quiescat primum, ut admonet propheta, agere perverse (Isa. I, 16) ; discat dehinc et benefacere (ibid., 17) : Prius evellens et destruens, et sic aedificans et plantans (Ierem. I, 10) . Sed multum hic indiget Reparatoris sui auxilio, ut videlicet se et a vitiis contineat, et virtutes exerceat: incipiens iam et odio habere, quod prius amabat, et amare quod antea odio habebat. Ne enim primum hunc reparationis suae conscendere gradum possit, obsistit consuetudo vetus, reluctatur infirmitas carnis, dissuadet pusillanimitas spiritus, grave id esse asserit ad suscipiendum, gravius vero ad sustinendum; laborem quidem fore multum, sed fructum nullum; quia illud devota subit, quod usque ad finem nullatenus perducere valet. Non enim sine magna gravedine dimittere solemus quod cum magna diu dulcedine exercere solebamus. (0417A) Sic quoque et iter novum virtutis et arduum viriliter aggredi, laboriosum videtur, quia novitas nimirum tenerae abhorret conversionis, quod longo dudum tempore, in magno habuit odio pravitas inveteratae conversationis. Sed cum utrumque istud, a malo se avertenti, se ad bonum convertenti, non modicum grave et laboriosum sit, utrumque ei non modo tolerabile, sed et leve divina gratia facit: in tantum, ut quod prius tangere non volebat, iam prae amoris, cuius suavi cruciatu vexatur, angustia cibus eius fit. Nonne vos haec omnia sentitis in vobis? (0417B) Quis vestrum est, qui hanc in se non sentit mutationem dexterae Excelsi? (Psal. LXXVI, 11.) Ex eius utique solius munere est, quo iam non uno die, vel duobus, sed omni tempore vitae vestrae eo carere penitus, non modo non multum grave, sed et levissimum vobis est, quod vel pauco dudum tempore intermittere non tam grave, quam impossibile fuit. Cuius putatur esse fortitudinis, quod asperae huic conversationi et durae, tam iugi inhaeretis exercitio, cuius quondam vel particulam modicam uno die, vel etiam contingere horrori fuit: nisi illius, qui Dominus dicitur in Psalmis, fortis et potens (Psal. XXIII, 8) , in quo et vos facitis virtutem, ipsos ad nihilum ducentem inimicos vestros? (Psal. CVII, 14.)

X. His itaque modis discissam Dominus animam reparat: praestans ei, ut et a vitiis se contineat, robur virtutis; et ut in virtutibus se exerceat, hilaritatem devotionis. (0417C) Oportet iam, post haec, ut et proximis benevolam se exhibeat, et in pia se verae dilectionis compassione ad alios extendat, sine offensione se praebeat, etiam his, qui foris sunt, et his, qui intus: sine offendiculo quoque sit omni Ecclesiae Dei. Per omnia ad exemplum Pauli omnibus placeat: Non quaerens quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi sint (I Cor. X, 33) . Non quod suum, sed quod alterius est, quaerat; effecta sibi tanquam vas perditum, ut vas omnibus gratum et utile fiat. Et bonus quidem iste, quo anima reparanda est, modus. Cum enim eum, in sui reparatione accipit, fit mira in ea, et in hac parte mutatio dexterae Excelsi. Iam enim se postponit, ut alios praeponat, qui se antea et illicite diligebat, et de aliis non curabat. (0417D) Iam vero quantum ad se, in tantum moderata, quantum vero ad alios, in tantum intenta est: ut in his, quae ad se pertinent, admodum parca, et nulli penitus importuna: in his vero, quae ad alios, non modicum larga et sollicita sit. Quid etiam iam de sui reparatione superest, nisi ut firmam de venia fiduciam bene sibi conscia concipiat, speique certitudine subnixa, postremos ab eo errores suos plene sibi indultos non discredat, a quo tam in ablutione, quam in reparatione sua, tot taliaque dona sibi prorogata non ignorat? Iam quodammodo cum Domino, et in hac luce septima, quam benevolentiam vocamus erga proximos, a labore suo pie requiescat; et in hac septima, quae certa vocatur de venia fiducia, a sepulcro tristitiae resurgat. (0418A)

XI. Sic lota anima, et sic reparata, necesse est ut coaptetur; et ab illo coaptetur ut decora sit, a quo lota est, ut munda sit; et reparata, ut integra sit. Concepta itaque firma spe veniae, instet et insistat pro acquisitione gratiae, oret sine intermissione, puras levet manus sine ira et disceptatione, et incumbat observationibus die ac nocte (I Tim. II, 8) . Nec verendum iam tali animae vultus suos ad oculos attollere maiestatis illius: cum maculas iam omnes, quibus obscuratos aliquando circumferre solebat vultus, deterserit magnitudo pietatis illius. Nam qui ei spem veniae inspirat, ipse etiam eam ad deprecandum excitat, asserens se largum esse ad conferendum multum, qui se pium exhibuit ad remittendum peccatum. (0418B) Ut autem digna sit accipere, quod petit, necesse est ut in opere sanctitatis devota sit; audiat Dominum praecipientem, ut et ipse eam consequenter audire dignetur deprecantem. Alioquin, sciat, quod si avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 4) .

XII. Sed dicit fortassis aliquis vestrum: quid haec omnia ad expositionem miraculi quod exhibuit in tertia manifestatione sua Dominus Iesus? Imo multum haec ad eam. Nonne de nuptiis quae factae sunt in Cana Galilaeae, hunc, quem habemus in manibus, ingressi sumus sermonem? Ut autem qualiter anima humana sponsa possit fieri illius sponsi, qui Deus est, ostendamus, haec omnia praelibamus. Nam sine his duabus personis, ut scitis, Sponso videlicet et Sponsa, celebrari nullatenus nuptiae possunt. (0418C) Igitur post haec animam capacem facit ad accipiendum quod dedit, qui eam primitus, et ut petat, devotam, et ut percipere mereatur, efficit dignam. Dilatat sinus eius ad largam benedictionem suam, ut eos plenos reportet: ipso dante colliget haec, aperiente eo manum suam, et haec implebitur bonitate (Psal. CIII, 28) . Sed oportet ut quod accepit, retineat, et non ea temere effundat, ne evacuata inanescat. Divitiae sunt salutis, quas ex larga manu illius praedivitis acceptas apud se congregavit: consulo, ut in tuto eas loco reponat: non eas immittat in sacculum pertusum (Agg. I, 6) , ne effundantur, et effusae in nihilum redigantur. (0418D) Repraesentet eas quam saepe ante oculos suos, ut sciat si quid in eis vel fur imminuat, vel tinea sive rubigo corrumpat (Matth. VI, 20) . Fur, concepta per laudem humanam, nimia laetitia est: rubigo vero contracta, per detractationem [al. detractionem] humanam, nimia tristitia est. Haec mala thesauris nostris insidiantur, agitque dissolutio laetitiae, ne bonum nostrum purum sit, et amaritudo tristitiae, ne voluntarium sit. Ideo videat quomodo apud se sint, quae accepit; et ut mundum se animal probet, cibum revocet in os, quem transmisit ad ventrem. Iam animam quam sic vides orantem, promerentem, capientem, retinentem, satis aptam esse pronuntiabis.

XIII. Superest iam ut consummetur, cuius, ut mihi videtur, consummatio in his tribus consistit: in contemptu praesentium, in desiderio supernorum, et in plena dilectione Conditoris. (0419A) Arbitretur iam anima haec omnia visibilia quasi detrimenta (Phil. III, 8) ; reputet ea ut stercora; marcescat apud eam decor eorum; amarescat et dulcedo. Importabile et omnino intolerabile videatur ei, quidquid in hoc mundo, de hoc mundo, videt, audit, gustat, offacit, et tangit, quem sic possideat [al. possideat (per usum) deesse videtur], ut ei nullatenus inhaereat per affectum. Moriatur cum Sara morte vitali, et in duplici actionis atque contemplationis spelunca sepeliatur (Gen. XXIII, 19) : vitam habens absconditam cum Christo in Domino. (0419B) In virtute simplici et simplicitate virili domi permaneat cum Iacob: nequaquam ad capiendum carnale aliquid per silvas mundialium curarum discurrat cum Esau (Gen. XXV, 27) . Mortua et aromatibus condita cum Ioseph reponatur in loculo in Aegypto (Gen. L, 25) , ut amori mundi huius plene exstincta, et diversis virtutum odoribus referta, in interno occultetur secreto, quandiu versari compellitur in statu praesentis vitae tenebroso. Deinde contemnens terrena haec, et infima, coelestia toto annisu desideret et superna: quantoque mortificatur ad appetenda transitoria, tanto et vegetetur ad concupiscenda aeterna: desiderium habeat dissolvi, et esse cum Christo (Phil. III, 23) . Talis iam anima perfecte nubilis est; et venit iam tempus eius ut cogitet de nuptiis: ita tamen si tertium bonum apprehenderit, quod ad eius consummationem diximus pertinere. (0419C) Quod si lubet audire, quod sit, ipsum est plenitudo dilectionis Dei, quem amat anima, quae talis est, non solum inter omnia, sed et super omnia; ut una cum ipso, et in ipso, gaudeat per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adamus_Scotus, Sermones, 45'
Adamus Scotus, Sermones, SERMO XLIV. ITEM IN DIE EPIPHANIAE. De vocatione et ablutione nostra spirituali. <<<     >>> SERMO XLVI. ITEM DOMINICA II POST EPIPHANIAM. De eadem festivitate, quam in internis nuptiis suis simul celebrant Deus sponsus, et anima sponsa.
3734w 11.606053829193 s