Adelmannus_Brixiensis_cps2, De viris illustribus sui temporis, p1HOME > 'multa' in 'Adelmannus_Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, p1'
>>> Adelmannus Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, . . .hide dictionary links

(PL 143 1298A) ADNOTATIO.

(1297)

Hos rhythmos ex ms. codice Gemblacensi rogatu meo descripsit religiosus vir Michael Delmerius, eiusdem monasterii bibliothecarius, qui operam mihi suam in multis aliis liberaliter impendit. Quis fuerit Adelmannus istorum versuum auctor, nemo eruditus ignorat. Nempe ille ipse est Berengarii condiscipulus sub Fulberto Carnotensi episcopo, grammaticus, et ex clerico Leodiensi Brixiensis episcopus, teste Sigeberto in lib. De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 153, ubi vocatur ALMANNUS, qui duas epistolas De veritate corporis Christi Domini in Eucharistia, unam ad Berengarium, alteram ad Paulum primicerium Metensem, scripsit. In exemplari Gemblacensi, istis rhythmis praemittuntur haec verba: « Mitto etiam tibi rhythmicos versiculos iuxta ordinem alphabeti digestos, quos ante annos aliquot, cum adhuc Leodii essem, me ad amicos quosdam meos, quorum plures ipse noveras, lamentaliter recensente compositos reperi nuper et edidi. » Quae verba sunt Adelmanni hos versus mittentis ad Berengarium, de quo in fine rhythmorum haec leguntur: RESPONDIT BERINGARIUS: Nascitur ridiculus mus. Qui Berengarius Aldelmanum ironice AULUM-MANNUM vocare solitus erat, ut ibidem subditur. Multa in hos versus notanda forent, sed tantum ea observo quae mihi obvia sunt.

Ad litteram K laudatur Sigo, abbas scilicet monasterii Sancti Florentii Salmuriensis ad Ligerim, vir suo tempore clarissimus; cuius aequalis fuit Rainaldus, Turonicae Sancti Martini ecclesiae archiclavus seu custos, de quo hic mentio fit ad litteram M.

Stropha incipiens a littera N, mendosa apparet in primo versu: Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia, videturque legendum, Nec tua, Girarde glaber, te fraudabo naenia.

Ad litteram S agitur de Wathone, sub quo Legia magnarum artium nutricula floruisse dicitur, subque ipso, cuius sunt haec rhythmica. Ex quibus discimus Adelmannum fuisse scholasticum seu praefectum scholis in urbe Leodiensi, scilicet post Watonem, qui Wazo dicitur ab Anselmo canonico Leodiensi, cuius haec verba in lib. De episcopis Leodiensibus, cap. 84: « Hic (nimirum Waso) primum sub Notgero praesule capellanus existens, postea ab eodem scholarum donatur magistro. » Chronicon Leodiense apud Labbeum in Bibliothecae novae tomo I haec habet: Anno 1041 obiit Hithardus, succedit Walto; cuius obitus reponitur anno 1048. Ubi vides Watonem non alium esse a Wasone, uti legitur apud Anselmum, qui pro Hithardo Nithardum scribit. Ergo, ut superius praefatus sum, Adelmannus scholis Leodicensibus praefectus est, quod nemo hactenus, ni fallor, observavit.

Sub littera X agitur de Warino, qui videtur fuisse clericus Leodiensis, tum monachus in coenobio Gorziensi, demumque abbas in Metensi asceterio Sancti Arnulfi, ut patet ex ipsius Warini epistola. Praesul ille durus, qui Warino xerapelinos ornatus cum paucis iugeribus reposcenti denegasse hic memoratur, Durandus est Leodiensis episcopus, cuius nomen inter lineam ascriptum est in codice ms. Ergo hic Warinus a Durando Leodicensi episcopo pauca iugera sibi dari petierat cum aliqua in Leodicensi Ecclesia dignitate, aut qua alia, cuius insigne erat vestis xerampelina. Quae cum durus antistes Warino negavisset, ille iratus clam Metensem in urbem fugit, ubi cum abbatia S. Arnulfi multas opes nanctus est. Xerampelinos ornatus Gemblacensis codex ita interpretatur: « Xerapelinae vestes dicuntur veteres et praesiccae, pampineum habentes colorem; et ponuntur hoc loco pro quibuscunque antiquis vestibus. » Quae interpretatio docet nos hoc loco legendum xerampelinos ornatus. Quae vox Graeca ex duabus composita est. scilicet ξηρὸς, quae aridum siccumve, et ἄμπελος, quae vineam significat. Itaque xerampelini ornatus dicuntur vestes pampini sicci, colorem qui color siccae rosae dicitur imitantes, ut viri docti in Iuvenalem observarunt.


529w 2.3204970359802 s