Adelmannus_Brixiensis_cps2, De viris illustribus sui temporis, p0HOME > 'multa' in 'Adelmannus_Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, p0'
Adelmannus Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, ADNOTATIO. <<<    hide dictionary links



(PL 143 1295B)


  Armonicae facultatis aspirante gratia,
Refero viros illustres, litterarum lumina,
Quos recenti recordatur mens dolore saucia.


 Bestiali feritate mors acerba saeviens
In scholares efferata tanquam leo rugiens,
Passim dedit strages dire plusquam aer pestilens.


 Carnotenae decus urbis memorande pontifex,
Te primum, Pater Fulberte, dum te conor dicere,
Fugit sermo, cor liquescit, recrudescunt lacrymae.


 Deploranda singillatim multa quidem memini,
Utpote convictor senis haerens saepe lateri,
Aure bibens oris fontem aureum melliflui.


 Eheu! quanta dignitate moralis industriae,
Quanta rerum gravitate, verborum dulcedine,
Explicabat altioris arcana scientiae! (1295C)


  Floruere te fovente Galliarum studia,
Tu divina, tu humana excolebas dogmata,
Nunquam passus obscurari virtutem desidia.


 Gurges altus ut minores solvitur in alveos,
Utque magnus ex se multos fundit ignis radios
Sic insignes propagasti per diversa plurimos.


 Hildierum, quem Pupillam nuncupare soliti,
Quod pusillus esset, imo perspicacis animi.
Caeterorum princeps atque communiceps praesuli. (1296B)


 Is magistrum referebat vultu, voce, moribus:
Hippocratis artem iungens Socratis sermonibus,
Nec minus Pythagoreis indulgebat fidibus.


 Charitate Sigo noster plenus atque gratia,
Multa praebens ore, manu advenis solatia,
Singularis organali regnabat in musica.


 Lambertus Parisiacum, Engelbertus Genabum,
Occupabant lectionum otio venalium,
Quaestum de pube Francorum captantes non modicum.


 Martini quoque concivem, sed non aeque sobrium,
Dignum duco memoratu Rainaldum Turonicum,
Promptum lingua, stylo largum, valentem grammaticum.


 Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia.
Ligerim flavum revisens ab Iordane et Solyma,
Occidisti propter Mosam sub Virduni moenia. (1296C)


  O et te dira peremit aemulorum factio,
Postquam missus es Europeam perflagranti studio,
Scholas multas expilasti, Waltere Burgundio.


 Proh! si nunquam revertisses ad fines Allobrogum,
Quanta nunc auctoritate decorares Latium!
Docens quidquid revexisti ab hortis Hesperidum.


 Quis te tandem, sacer heros, satis saepe fleverit?
Cuius hos et multos plures officina protulit,
Quorum quisque prae se tulit, quod te usus fuerit. (1297A)


 Raginbaldus Aggrippinas, vir potens ingenio,
Barbaras aures Latino temperans eloquio,
Notus arces ad Romanas ab usque oceano.


 Situs est in urbe nostra longus hospes Legia,
Legia magnarum quondam artium nutricula
Sub Wathone, subque ipso, cuius sunt haec rhythmica.


 Tres mihi, Camena, cives memora de pluribus,
Illum, procul quem exstinctum Transalpinis febribus,
Lugent artes, lugent urbes cum suis primatibus. (1298A)


 Vix amissum quereremur, Odulfo superstite,
Alestanum, quantus erat veteris [f. uter is] scientiae,
Sicut hi quos erudivit, satis pollent hodie.


 Xerapelinos ornatus cum paucis iugeribus
Praesul durus denegarat; at tu Mettim profugus,
Multas illic opes nactus, Warine, es et conditus


 Ypogaeis, et antiquae parentis in gremio
Dormientes, excitandi mane mundi ultimo,
Pace aeterna perfruantur te, Christe, propitio.


 Zelo grandi cor accensus pro charorum funere
Adelmannus haec deflebat in Nemeti littore,
Suos ipse idem illic observans quotidie.


HOME > 'multa' in 'Adelmannus_Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, p0'
415w 8.7452390193939 s