Ademarus_Cibardi_cps2, Epistola de apostolatu S. Martialis, p1HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, p1'
hide dictionary links

(PL 141 0088C) ADEMARI EPISTOLA DE APOSTOLATU MARTIALIS.

(0089)

Dominis gloriosissimis atque praecellentissimis pastoribus sanctae Ecclesiae, IORDANO Lemovicensi episcopo, atque ODOLRICO grammatico doctissimo abbati monasteriorum beati Martialis apostoli, necnon et reverentissimis patribus philosophicis studiis liberaliter instructis RAINALDO, sedis Lemovicae levitae, et ALBERICO et omnibus protomartyris beati Stephani ecclesiae canonicis: AIMERICO et PETRO perito architecto, ac GERALDO decano atque ADALARDO, necnon caeteris omnibus supradicti apostoli monachis: ENGELRICO et fratri eius TEOTARDO grammaticis, sedis Aniciensis beatae Mariae matris Domini ecclesiae canonicis: WERNONI grammatico, beati Petri apostoli Belliloacensis ecclesiae monacho: GERALDO sancti Augustini Lemovicensis monasterii abbati, sed et cunctae congregationi eius: ROTGERIO sanctae Valeriae Cambonensis coenobii praeposito: item GERALDO viro doctissimo Sollempniacensi abbati et omnibus monachis eius: ARNALDO Rothenensi episcopo; THEODERICO grammatico Metensi episcopo; CONEGUNDI Romanorum Augustae; CONONI Caesari Augusto imperatori: WILLELMO grammatico orthodoxo et potentissimo Aquitanorum duci; IOANNI Romano papae, ADEMARUS Egolismensis, presbyterorum ultimus, rectae fidei regulae per omnia observantiam, in fide, spe et charitate Domini nostri Iesu Christi unigeniti Filii Dei secundum sanam apostolorum doctrinam. (0089C)

Nolo vos mirari eos cum quibus nunquam locutus sum, adhuc de apostolo Martiale, tres tantum dico, papam videlicet ac Caesarem, atque Aquitaniae ducem, inter nomina vestra me intermiscuisse, cum si forte haec ad eos pervenerint, opto serenitatem eorum his veris assertionibus arridere. A vobis quidem non sine grandi exsultatione finito concilio Lemovicensi quarto die mensis Augusti abscessi, revertens ad Egolismam civitatem, ubi ab ipsa tenerrima pueritia hactenus, aetate quadragenarius, vitam in monasterio beati Eparchii transigo. (0089D) Exsultabam enim vos incongruam inolitam erroris causa ab anterioribus clericis Aquitaniae negligentiam, qua parvipendebatis sanctum apostolum Dei Martialem, non aliter quam unum de modernis confessoribus, aut iunioribus modernis episcopis, modo per Dei gratiam respuisse, et de eo quod antiquus et naturalis apostolus ipse beatus Martialis, sicut attestatur antiqua traditio Patrum nostrorum, et assertio vera Graecorum, veritatem potius recuperasse quam inchoasse. Vobis enim quatuor solummodo nunc specialissime loquor, pontifex Iordane, Odelrice abba, Rainalde atque Aimirice. (0090A) Itaque me cum abbate Amalfredo et cunctis fratribus, et cum episcopo Rohone in Domino de gloria veritatis beati Martialis apostoli gratulante, subito hostis antiquus per suos satellites amaritudine anxia obnubilavit praecordia mea, ut mallem mori quam vivere, et optarem pennas sicut columba habere, quibus mox volarem ad vos et requiescerem. Imitabamur vestrum imo antiquissimorum Patrum veterem, bonum et laudabilem morem in litaniis et in omnibus diurnis agendis de eodem sancto apostolo: et ecce serpens veternosus omnia haec, quae ad laudem Dei et profectum sanctae Ecclesiae bene fuerant ab authenticis viris inchoata ac potius recuperata, perturbavit; ac praeter me solum et Gauzbertum vestrum, omnes a veritate aversi sunt. (0090B) Nam ego pro veritate usque ad mortem libenter decertare festino, sciens utilius esse scandalum nasci quam veritatem deseri; et neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque angeli, neque principatus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua poterit me separare a charitate et veritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro et in Martiale eius apostolo.

Duo itaque ex nobis, veste tantum et nomine, non actibus neque moribus, monachi, quorum nomina intra coepta inserere sacrilegum duxi, in hoc Septembri mense sine benedictione a monasterio suo ad Lemovicense territorium quod dicitur Buxeria devenientes, ibi a serpente antiquo infelicissime corrumpi se permiserunt draconis veneno, a quodam scilicet Longobardo haeretico, monachico quidem schemate induto, verum non monacho, sed diabolo. Nec attenderunt a falso propheta, qui a Clusa Longobardensi venit ad Aquitaniam in vestimentis ovium, intrinsecus autem est lupus rapax. (0090C) Ipsum Dei archangelus Michael et angeli eius a facie Dei proiiciant, ut non valeat cum suo rege dracone in Ecclesia catholica, neque locus eius amplius inveniatur in coelo; ut magna vox sanctorum audiatur in coelo, quod est Ecclesia praesens, dicentium: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Domini nostri et potestas Christi eius, et gloria ac veritas apostolorum eius. Ideo laetentur coeli et qui in eis habitant. In concilio sane Lemovicensi lingua sapientium, qui vos estis, ornavit scientiam; ad Buxeriam vero os fatui vino, imo veneno madefacti serpentino ebullivit stultitiam. (0090D) Vos enim in charitate radicati et fundati, per charitatem patientes, benigni, non aemulantes, non agentes perperam, non inflati, non ambitiosi, non quaerentes quae vestra sunt, non irritati, non cogitantes malum, non gaudentes super iniquitatem, congaudentes autem veritati, manifestare curastis populo veritatem, quia Martialis ipse est naturalis apostolus, non, sicut canes oblatrantes dicunt, novus, sed antiquissimus atque per omnia a Christo post XII apostolos priores electus; et non solum apostolus, sed etiam Christi in carne discipulus, et beati Petri principis apostolorum condiscipulus. Maius est enim esse in carne discipulum Christi, quam apostolum post ascensionem Christi. (0091A) Multos enim nemo peritus ignorat fuisse pseudoapostolos et veritatis apostolos post ascensionem Christi, qui nequaquam fuerunt tamen in carne discipuli Christi: et licet quatuor evangelistae de eo taceant, quippe qui summatim facta Domini perstrinxerunt, tamen liber gestorum eius conscriptus a discipulo eius Aureliano, a catholica semper Ecclesia susceptus, sufficienter a principio memorat gratiam apostolatus eius. (0091B) Langobardus vero quidam, Hebionita potius quam coenobita, ipso suo nomine indignus, qui congruentius censeri debuisset maledictus per veritatem quam benedictus per falsitatem, in Buxeria ecclesia hospitatus, blasphemias non solum in apostolum Dei Martialem, verum etiam in ipsum Filium Dei nefandas in conventiculo monachorum Egolismensium, et Brantosmensium, et presbyterorum Lemovicensium, qui propter nativitatem Dei genitricis ac perpetuae virginis Mariae festivi advenerant, evomere non timuit. (0091C) Et veluti Arriomanitis et Fotinianis ac Manichiis et caeteris a Deo alienis haereticis mos est, ut sint loquaces multum et volubili linguarum rotatu perfaciles (hoc enim solum proprium est haereticorum), quatenus brutos auditores suos, quia simplici veritate nequeunt saltem mirabili et figurata garrulitate, dum in eis eloquentia non sapientia miratur, elidant in foveam erroris, dicaciter omnibus vestram auctoritatem male imputare coepit, vituperans eos, quicunque vestro iussu in beato Martiale apostolicas orationes receperant, quicunque eius nomen in litaniis in ordine apostolorum ante martyres recitabant: asserens omnes in vanum orare qui eum praedicabant apostolum, talesque orationes et litanias nihil nisi in peccatum valere detestabiliter oblatrabat; et huic rei consentientes anima et corpore iam damnatos esse more astuti serpentis insibilabat. Missas beati apostoli, quas pastor noster venerabilis Odolricus presbyteris largiri iusserat, pro luto esse et omnes igne debere comburi. « Beati, inquit, apostoli tui talis missa lutum est, in vanum est, et similiter est quasi super altare quis lutum terrae superponat; haereticos esse qui eas recitant. (0091D) Aquitaniam foedatam tali et tanta haeresi: episcopos Aquitaniae rusticos, qui iam antea quando hanc haeresim primitus audierunt surrexisse, non concilium mox congregaverant, totumque locum sancti Martialis non excommunicaverant et abominati non fuerant prohibentes in eo . . . sacrum ministerium et divinum officium: Odolricum abbatem parum intelligere litteras et parum doctum esse, sed coram rusticis fingentem se sapientem: monachos sancti apostoli idiotas, et nullam sapientiam litterarum in eodem monasterio; ipsum abbatem et eius monachos falsum apostolatum erexisse causa pecuniae qua abundant, et causa elationis ac superbiae; ipsos esse vitiosos, superbos, aestimantes se solos admirabiles et omnibus congregationibus monachorum superiores quasi reges; cum aliis loqui dedignantes, inhospitales, omnes spernentes; non esse ausos pro hac re concilium erigere, nullam auctoritatem posse monstrare, sed in abscondito ac si falsam monetam falsum, et, ut verbo eius utar, contrafactum apostolum facere Ego, inquit, sum valde peritus litteris, ego contradico eis, ego affirmo sanctum Martialem non esse apostolum ullo modo. Ego dico vitam eius totam falsam, ipsum affirmo nunquam fuisse in carne discipulum Christi, nullo modo fuisse ad coenam, nullum obsequium Domino praebuisse ad abluendos pedes; Dominum solum cum solis duodecim illam coenam fecisse; verba quae in coena locutus est, solis undecim dixisse filio perditionis exeunte; nec Mariam matrem Domini, neque alium aliquem ibi interfuisse. Ipse, inquit, Iesus posuit vestimenta sua, ipse praecinxit se linteo, ipse misit aquam in pelvim, nullumque ministrum habuit. Ego, inquit, praelium faciam quod sanctus Martialis non est apostolus, si aliquis mihi contradixerit. (0092B) Ego paulo ante fui Lemovicas, quando propter timorem episcopi, ne eos pro hac re excommunicaret et ut furtivo eorum apostolo assentiret, illi monachi deportaverunt ipsum contrafactum apostolum ad sedem. Ibi canonici sancti Stephani, quia sciebant me valde sapientem, secreto rogabant me ut destruerem hunc apostolatum, et in capitulo sancti Stephani tentaverunt mecum contendere illi stulti et illiterati monachi qui hoc furtim invenerunt; sed statim obmutuerunt verecundati et timore perterriti, et nullam auctoritatem potuerunt mihi pandere, nec in veteribus libris alicubi, vel in laetaniis veteribus eum apostolum praedicari. (0092C) Et dum quidam Ademarus, qui aliquid grammaticae artis videbatur scire, quique hanc haeresim primus, et plus causa adulationis, ut placeret abbati et monachis; corruptus quoque pecunia ab illis, sine ulla veterum auctoritate condiderat, suadens, brutis et stultis recte eum praedicari apostolum; disceptare vellet mecum, mox ad primum eloquium meum nesciens quid responderet, confusus turpiter abscondit se, fugiens sapientiam meam, nec amplius eum videre potui, quia sapientem me intelligens reveritus est a facie mea. » Et cum nostri dicerent ei: « Nos putabamus Ademarum sapienti nosse respondere, et ipse multas auctoritates solitus est nobis referre, qualiter beatus Martialis est naturaliter apostolus, et quia si praedicamus eum apostolum non obest nobis, sed prodest. Unde et ei obtemperantes propter exemplum et amoris societatem congregationis ipsius sancti Martialis, iam ante unum mensem in consuetudine accepimus eum commemorare apostolum. (0092D) » Ille intulit: « Nunquam ille stultus Ademarus erit ausus de hac re contra me mutire, alioquin factis, non verbis luctabor cum eo, aut sicut in lite pugnatorem meum faciam decertare cum pugnatore eius, et factis super altare sacramentis pugnator meus habebit victoriam. »

Piissimi pastores, audistis voces haeresiarchae nefandas et fallacissimas, inutilissimas et iniquissimas ac refertas blasphemiis; audite veritatem meam. (0093A) Vigilanter me aspicientem corpus egregii apostoli Dei Martialis, et stantem iuxta cathedram pontificalem, imminente iam hora qua intraturus erat episcopus ad agenda divina, eoque vestimentis iam pontificalibus ornato, ecce subito non sine feritate tristitiae, qua molesti erant pro illo hoste veritatis, Stephanus et Daniel monachi me clamant, et ad illum usque Antichristum (nam qui voluntati et facto Christi contrarius est, Antichristus est) perducunt. Cui ego prior: « Negas, inquio, Martialem esse apostolum. » Et ille qui cum fratribus adhuc ibidem litigabat voce clamosa, oculis sanguineis, vultu inflato, respondit: « Nos de sancto Martiale nihil loquebamur, sed de quibusdam quaestionibus Evangeliorum. » Et Stephanus ait illi: « Tu modo negabas sanctum Martialem interfuisse cum Domino inter undecim apostolos. » Ego graviter ad verbum commotus, aio: « Audi. Vere est apostolus beatus Martialis. » Et ille spiritum suum totum proferens ait mihi: « Dic quomodo. (0093B) » Et ego: « Si verum est ut ab ipsius Christi ore in carne potestatem ligandi et solvendi acceperit, non ab homine alio, ergo vere et totus et integer et plenus et perfectus et naturalis est procul dubio, et magnus et egregius et gloriosus apostolus. » At ille negare hoc nequaquam valens ait: « Certe hoc verum est. Sed dico quia illam potestatem nulli, nisi undecim apostolis Christus concessit. Martialis vero nunquam amplius praedicatus est apostolus, quousque hesterna die tu inventor huius rei fuisti. (0093C) » Cui ego: « Praeter scriptorem vitae eius qui in tempore apostolorum fuit, qui luculentissime et luce clarius apostolatum eius patefacit, post eum alii, etiam priores nostri, eum aperte praedicaverunt apostolum ubique, tam in responsoriis quam in hymnis et in quibusque dictatibus et in multis scripturis. » At ille ait: « Nec tu, nec iste, nec ego credamur, libri credantur. Veniant libri. » Et ego: « Episcopus, inquit, vult intrare ad missam, quam volo audire; insuper et nimia densitas multae turbae in hoc loco imminet nobis, et magnus tumultus populi infestus est disputantibus nobis. Attende nos usque in crastinum, et librorum tibi testimonia coram exhibebo, in quibus reperies eum antiquitus scriptum apostolum, tam in litaniis quam in aliis. Nam libri non possunt huc venire nisi fuerint delati, quod participium fateor. (0093D) » Ille aut non intelligens, aut voluntarie mentiens, retulit ad Buxeriam dixisse me illi omnes libros deletos, cum aliud sit delatus, aliud deletus; adeo quidem est ille contentiosus malevolus, tametsi in grammatica arte esset acutissimus, non Latinitatem mecum disceptans in eodem loco ridiculis barbarismis corrumperet. Nam ego Latialiter loquens, Latialiter ipsum compellebam loqui, et barbare quasdam dictiones proferentem dissimulans, patienter celabam circumstantibus. Et dicente illo: « Martialis est apostolicus vir, non apostolus; » ac me ei obsistente: « Martialis non est apostolicus vir, sed apostolus, nam unus est ipse de septuaginta duobus apostolis; » illoque inferente: « Ubi est auctoritas de illis? nam nescio praeter duodecim apostolos. (0094A) » Petrus monachus illico apertum nobis protulit Evangelium in medio, ubi legebatur: Designavit Dominus et alios septuaginta duos, subauditur apostolos, et ille mox confusus siluit. Et mox surgens fugere coepit in turba, velut canis reus; verum manu mea per vestimenta brachiorum comprehensus, legere compulsus est Marcum referentem: Convocatis Iesus duodecim coepit illos mittere binos. Et occasionem nactus propter duodecim, ait: « Nihil aliud quaero, haec est auctoritas mea, » et recessit. Quem secutus coepi ei leviter quaedam Hieronymi dicta super auctorabilem assertionem nostram referre inter turbam. (0094B) Ille respondit: « Tu bene loqueris et rationabiliter, et tecum scio loqui, sed cum monachis illis nescio ratiocinari, quia irrationabiliter loquuntur; et dico tibi per Deum, antequam tu advenires, nihil locuti eramus de sancto Martiale; sed tui monachi dicebant Paulum non esse apostolum, et ideo scandalizabar cum eis. » Tum ego: « Quamvis Paulus non sit unus de duodecim, verumtamen qui eum negat esse apostolum haereticus est. » Et ille: « Ita est. » Tali modo uterque discessimus, nec amplius valui eum videre, licet curiose investigarem, quousque sero facto obviavi eum dicta iam vespera. Talis fuit confusio mea. (0094C) Qui per divinum splendorem gaudio perfusus die eodem, utpote contemplatus a basilica sedis corpus apostoli ad Salvatoris basilicam relatum gloriose, et omnia prospere gesta, forte ad officium vespertinum in sepulcro ipsius apostoli cum pluribus clericis praesens, post psalmos apostolicos excelsa voce primus protuli haec verba modulaminis: Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie portantes pacem et illuminantes patrias, dare pacem gentibus et liberare populum Domini; ac subiunxi haec verba: Exsultet coelum laudibus, resultet terra gaudiis, apostolorum gloriam sacra canant solemnia, usque ad finem. Quas laudes omnes qui aderant clerici una mecum iocundis vocibus et altisonis personabant. Quibus expletis repente video memoratum cucullatum Antichristum de turba densa exire. Ego gavisus, utpote non credens lupum, sed agnum videre, apprehensa eius dextera eduxi eum ad cancellos, ubi spreto colloquio nobilium charissimorum parentum meorum, qui ad festivitatem de longinquo venerant, ac pro mea utilitate ibi me exspectabant, resedi cum viro, ut putabam, angelico. (0094D) Me delusum clamo, me imprudentem doleo, quod non praevidi in agno lupum, in pisce draconem, in anguilla anguem, in ove leaenam, in ariete leonem, in Langobardo Troglodytam, in monacho Manichaeum, in Christiano Antichristum, in homine diabolum; certe si praeviderem, nec ave ei dicerem. Qui enim dicit ei, ave, sicut duo memorati nostri fratres ab eo subversi, communicat operibus eius malignis. (0095A)

Itaque nobis loquentibus Aimiricus monachus obtulit ei veterrimum volumen de Vita sancti Martialis apostoli, ubi refert Martialem non gentilem sed Hebraeum fuisse, et ex clara tribu patriarchae Beniamin; Martialem non ad praedicationem apostolorum, sed ipsius Domini conversum; Martialem, relictis patre et matre, discipulatui Domini iugiter adhaesisse; Martialem Christi non Petri discipulum fuisse (nam apostoli usque post Pentecosten nullum habuerunt discipulum). Martialem eo quod contribulis ei erat, non alii apostolorum, sed Petro familiarius se sociasse; Martialem instinctu Petri obsecundantem Domino in omnibus; Martialem miraculo Lazari interfuisse; Martialem adolescentem in coena sancta Domino ministrasse; Martialem ianuis clausis Domino intrante, quando ibi Thomas non erat, cum aliis apostolis adfuisse, ibique ligandi ac solvendi potestatem non a Petro, sed ab ipso Domino cum caeteris apostolis, et cum eodem Petro, ac Spiritum sanctum accepisse; Martialem cum undecim in Galilaeam hortante Petro abiisse, ibique potestatem praedicandi Evangelium in omnes gentes non a Petro, sed ab ipso Domino cum reliquis apostolis et cum eodem Petro suscepisse; Martialem ascensioni Christi cum caeteris reliquis apostolis adfuisse, ibique benedictionem episcopalem, non a Petro sed ab ipso Domino cum aliis discipulis et cum Petro suscepisse; Martialem cum caeteris apostolis intrasse et exisse usque in Pentecosten, tumque cum aliis apostolis Spiritum sanctum de coelo suscepisse, et omnium linguarum scientiam percepisse, et cum aliis apostolis invincibilem resurrectionis Christi testem exstitisse; Martialem post perceptionem Spiritus sancti a Petro non dissociatum fuisse, sed una cum eo Antiochiam venisse; Martialem rogante Petro ut fratrem, non iubente ut discipulum incessanter tam absente quam praesente eodem Petro verbum Dei praedicasse in Graecia: quippe ut perfectum Christi discipulum et ab eo perfecte per se primum, deinde per infusionem Spiritus sancti eruditum et in linguarum sermocinatione ad quamcunque gentem pervenisse perfecte scitum; Martialem rogante Petro ut fratrem, non imperante ut discipulum, venisse cum eo Romam; Martialem non Petri arbitrio, sed Domini praecepto missum fuisse in Galliam, per affatum eiusdem beati apostolorum principis. (0095D) Haec dum perlegisset; nec valeret eum negare vere apostolum Dei, quippe qui tantorum gratia donorum cum undecim apostolis ab ipso Christo donatus sit, tandem erupit in hanc falsam vocem fronte rugata: « Solent dicere nonnulli Vitam eius veteranam, quando hic locus arsit, perisse incendio, in qua nihil horum legebatur, nisi duntaxat quod post ascensionem Domini ad Petri praedicationem sit conversus, sicut alii multi ex paganis, et ab eo eruditus, et post longum tempus ordinatus episcopus, et ad solam urbem Lemovicum missus, sicut Apollinaris ad Ravennam et Marcus in Alexandriam; quemdam vero monachum huius loci hanc Vitam mendacio suo finxisse adulatorio, ideo eam non credo. Tamen hic liber, quia vetustus est, maioris est auctoritatis quam si esset novus: nam veteres auctoritates, etiamsi falsae sint, plus creduntur a nobis quam novae, licet veraces. » Tum ego: « Quod dicis hanc Vitam mendacio a monacho nescio quo esse confictam, et incredibile et impossibile est et omnino vanum. (0096A) Nam adhuc, videlicet usque in praesentem annum quo loquimur, qui est millesimus vicesimus octavus ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, per indictionem XI, ab assumptione autem beati apostoli Martialis nongentesimus quinquagesimus quartus, non sunt nisi centum sexaginta anni, ex quo monasticus ordo in hoc loco transmutatus est de canonico; et haec Vita, eodem modo quo hic legitur, per omnes Galliarum et Hispaniarum atque Britanniae, necnon et Italiae est provincias: quae sine dubio per plures ecclesias habebatur ante incendium huius loci, quod longe post multum tempus accidit postquam monachi hic intraverunt. (0096B) Nam inter tot ac tantos catholicos viros, quibus semper Gallia sana perstitit, et maxime Ecclesia Lemovicensis, semper intacta ab omni haeresi perduravit, quis diabolus esset ausus et valuisset aliquo modo tantum mendacium scribere? Si mendacium, quod absit, scriptum esset, a nemine catholicorum receptum esset, et hodie super terram nullatenus audiretur. Haec ergo Vita veracissima est. Nam hanc Vitam et Patres nostri catholici in veritate receperunt, et ego sicut sancta quatuor Evangelia ita eam credo firmiter, et omni dilectione amplector et approbo. Et qui eam negat, inimicum veritatis pronuntio, et ut publicum haereticum respuo. Quod vero prosequeris, auctoritates veteres mendaces potius recipiendum quam novas veraces, grande praeiudicium est, cum veritas semper veritas est, et nunquam veritas respui, nec falsitas debet recipi. Nec adverti oportet quis dicat, sed quid dicat. (0096C) Nam puer unus dixit veritatem, et eruit de morte mulierem, quam seniores duo loquentes falsitatem ducebant ad necem. Tres pueri flammis dati locuti sunt veritatem novam, sed rex grandaevus affirmavit falsitatem antiquam. Si veritatem dicimus, quare nobis non creditur? vere ab amatoribus veritatis nobis creditur. Et quid mirum si amatores veritatis, tametsi nonnulli non intelligant, tamen credunt Martialem esse apostolum veritatis? nam si non credideritis, non intelligetis; et omnis qui est ex veritate, audit veritatis vocem. Et licet fortior sit rex et fortius vinum, tamen fortiores sunt mulieres quae dicuntur falsitates, et insuper haec omnia vincit veritas. Veritas gloriosa est et humilis, non superba. (0096D) Nos in hoc superbe non sapimus, sed Deo placita humilitate, proficere gliscimus et proterva despicientes, quibus cruda ostentatio eum. . . primum potius quam posteriorem apostolum in nonnullis locis habere voluerunt: nos omnia ex eo probantes, quod bonum est tenentes, et scientes non esse verum quod varium; iussu venerabilis Patris nostri Odolrici totius scientiae totiusque virtutis viri, quodcunque in hac quaestione est maturum, salubre, sanum et ratum, libera cupimus exercere charitate. (0097A) »

Haec et huiuscemodi nobis loquentibus et ipso affirmante, « si haec Vita vera est, Martialis absque omni dubietate vere apostolus est; Aimiricus item ad nos iterum intrat cum Breviario vetusto sepulcri et ostendit ei veterrima scriptura quoddam responsorium in eodem positum: Gloriosus est Martialis apostolus Galliae, qui ita plantavit Ecclesiam, ut cum ipse multa pertulerit, in pace tamen deficiens hanc in pace dimiserit. Ad haec ille: « Et hoc antiquum est non novum, et qui hunc dictatum composuit sapiens fuit. » Item ostendimus ei annosum hythmum sequentialem in eodem volumine veteribus litteris factum: Cives coelicolae ut collegam, omnis suum uti apostolum Aquitania. Et ille ait: « Hoc puto non est sine divina voluntate, quod a vobis apostolus praedicatur, quia pene omnis orbis terrarum iam hoc auditu famae comperit. » Nescio aliud. Quid plus auctoritatis ei panderem post istas tres, cum in ore duorum aut trium testium stet omne verbum? Nox erat, et discessimus. (0097B) Coenavi tecum, o dilectissime abba, et quia crastino diluculo ad Egolismam urbem volebam redire, licenter a te dimissus sum. Facto mane caninum Langobardum ipsum vidi, nec propter iter meum cum eo sermocinationem habui. Et si scissem quis ille est, exspectarem eum Lemovicas uno anno, quousque contritum esset caput eius serpentinum virga rationis meae. Nam se ille squameo draconino collo resupinus postea iactitavit, se connisum praeliari mecum pro beato apostolo Martiale et me ideo quantocius fugisse; episcopum Iordanum et eius canonicos omne quod inchoaverant respuisse, nec unquam amplius huic apostolatui consensuros esse quia audierant ipsum esse contradictorem. (0097C)

Cum ipso Hebionita venit quidam medicinae artis egregius, nomine Bernardus, ad Buxeriam monachus Ravennae, qui dum mecum apud Egolismam sermocinaretur et similiter contrariosa de sancto apostolo Martiale multa proferret, sicut audierat a Longobardo supradicto, et interrogaret dicens abbati meo Ravennati, « quod caput dicam quia Martialis est apostolus? » a me protinus audit. « Quia discipulus Domini fuit, sicut Petrus et ab ipso Domino in carne potestatem ligandi et solvendi accepit. Haec est summa apostolatus eius. » Ille autem respondit: « Benedictus prior de Clusa, grammaticus perfectus, abnegat eum discipulum fuisse Domini, sed Petrum dicit convertisse eum, et dedisse ei potestatem ligandi et solvendi, sicut episcopi dant aliis quos ordinant episcopos. (0097D) Astruit quoque Vitam istam eius, quae in his partibus habetur, non esse veterem priorem, sed novam commentatam a quodam monacho ante hos centum annos; et alio modo eam haberi in Longobardia, ubi dicit eum parem esse sancto Apollinari et sanctis Fronto, Saturnino, Dionysio, Austremonio, Hilario Pictavensi, Martino Turonensi. » Tum ego occasionem deridendi stultum nactus, risum proferens aio: « Si grammaticus esset perfectus, non ista proferret Longobardus. Si altera Vita est quae istam veram obscuret, procul dubio reproba et falsa est, et nullatenus a catholica Ecclesia recipienda, et a nobis ut venenum exsecranda est. (0098A) Verumtamen si Martialis discipulus Petri tantummodo esset, et ab eo potestatem ligandi et solvendi accepisset, ut ipse Longobardus mentitur, sic quoque non incongrue posset praedicari apostolus. Nam et Hieronymus, maxima columna Ecclesiae, et Beda Venerabilis presbyter Timotheum discipulum Pauli praedicant apostolum in suis Chronicis, quem Paulus ad fidem traxit et episcopum ordinavit, cui etiam duas epistolas scripsit. Onesimus quoque discipulus Pauli a pluribus Ecclesiis apostolus praedicatur, et ipse Paulus Epaphroditum, quem, Philippensibus misit, praedicat apostolum. Marcus etiam et Lucas evangelistae discipuli apostolorum a pluribus Ecclesiis apostoli praedicantur. Nam Marcum Petrus Alexandriae misit sine ordinatione episcopali. (0098B) Qui cum provinciam Aegypti primus convertisset, a vicinis episcopis, licet sibi pollicem manus amputaverit ut sacerdotio reprobus esset, tamen invitus consecratus est episcopus, qui secundo anno post Domini ascensionem ex tribu Levi praedicantibus apostolis conversus fuerat. Sic et Martialis si discipulus Christi in carne non esset, quod dicere impium est, eo quod tamen primus Aquitaniam convertit, recte potest praedicari apostolus. (0098C) Nam ab urbe Roma usque ad montes Pyrenaeos nullus alter sanctorum est qui totam unam provinciam converterit, vel qui ab antiquis in litaniis in ordine apostolorum scriptus fuerit usque hodie, nisi solummodo Martialis, Episcopus etiam Lemovicensis Geraldus ante hos quindecim annos a Roma regressus, attestatus est nobis fortuitu legisse se ibi volumen, ubi scriptum erat qualiter Martialis primus Ravennae praedicaverit Christum dum in Galliam veniret, et post eum Apollinarem post longum tempus ibi venisse apostolicum virum. Unde et in Vita eius sic scriptum est: « Igitur Martialis cum discipulis suis permenso tam magno terrarum spatio, praedicans ubique seminarium verbi Dei, ingressus Lemovicinum venit ad Tullum castellum. (0098D) » Inter apostolos vero et apostolicos viros Hieronymus hanc differentiam dicit quod apostoli sunt qui primi unamquamque provinciam praedicare coeperunt, unde et hodieque astruit apostolos posse fieri in Ecclesia, quorum signa et indicia apostolatus complentur; id est si hodieque vel usque in finem mundi aliqua provincia fuerit in qua nullus ante praedicator accesserit, qui primus ad eam aliquo modo accedens eam praedicare coeperit, et unam solummodo Ecclesiam in ea fundaverit, recte apostolus est; qui vero post eum venerint praedicatores et episcopi, illi sunt apostolici viri. Apostolicos viros enim dicit esse qui post apostolos ad dilatandam Christianitatem in regiones et provincias ab eis iam illuminatas, et in vita et post obitum eorum venerint, vel quos apostoli ordinabant, ut successores in loco eorum per civitates provinciae illius quam praedicaverant, existerent. Hinc Titum dicit apostolicum virum, quia Paulus cum in provincia Cretae, quam primus praedicaverat, reliquit vicarium sibi; ut constitueret per civitates presbyteros sive episcopos. (0099A) Hinc idem Hieronymus in epistola ad Paulinum presbyterum: « Episcopi, inquit, et presbyteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. » Item in epistola ad Pammachium de optimo genere interpretandi ait: « Lucas vir apostolicus et evangelista scribit Stephanum primum Christi martyrem in Iudaica concione narrantem, et caetera. » Item in eadem: « Marcus, inquit, discipulus Petri ita suum orditur Evangelium: Principium Evangelii Iesu Christi, » et caetera. Quos Ecclesiae consuetudo in ordine apostolorum in litaniis refert, et de eis psalmos et cantilenam apostolicam promit, ut iam dictum est, licet hodieque a pluribus Ecclesiis per incuriam hoc non observetur. (0099B) Qui error humanus est, intellectus vero et emendatio huius erroris prudentium est; nam eorum et similium commemoratione, quorum nomina per litanias in ordine apostolorum pronuntiantur, psalmi, versus, hymni, responsoria et antiphonae congruentius apostolorum quam confessorum vel martyrum proferuntur a prudentioribus ecclesiasticis viris. Sed et ipse papa Gregorius, qui longe post tempora apostolorum fuit, tametsi minime ipse ad Anglorum provinciam, ubi hactenus nullus accesserat praedicator, profectus sit, sed praedicatores miserit, tamen quia eius labore et iuvamine maximo fidem susceperunt, apud eosdem Anglos merito apostolus appellatur, quia quidquid post eum alii praedicatores laboraverunt, totum ei deputatur. (0099C) Si ergo Gregorius post quingentos annos a tempore primorum apostolorum apostolus meruit esse et praedicari, quia signa apostolatus habet, cur Martialis non multo magis est apostolus, qui una cum Petro ab Hierusalem incipiens testis Christo fuit in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae, et Galliam primus illuminans omnem Aquitaniam provinciam acquisivit Christo? cuius signaculum apostolatus in Domino eadem Aquitania est usque in finem mundi; absque dubio enim ipse in ea fundavit Ecclesias, et primus in eis per civitates constituit episcopos. Non enim primus Arvernis praefuit episcopus Austremonius, nec Turonicis Martinus, neque Pictavis Hilarius. Idem et de aliis civitatibus. (0099D) Nam Dionysius primum Pauli, deinde Clementis discipulus ab eo Galliam missus, primus Parisius praefuit episcopus, ubi nondum erat Ecclesia. Nam antiquas sedes, Turonicam in honore sancti Petri, Aurelianam in honore sancti Stephani, Martialis apostolus fundaverat; quae postea mutatae sunt, una in honore sancti Mauricii, altera in honore sanctae Crucis. Qui, quoniam post eum venit, non praedicatur apostolus, sed vir apostolicus. Licet autem Saturninus summus episcoporum Tolosae fuerit, quis prudentium dicit ipsum primum ibi fuisse episcopum; cum et in suis gestis iam ibi Ecclesia esse consecrata legatur, eumque temporibus Decii subiisse martyrium Beda referat? (0100A) Petragorius quoque manifestum sit fuisse Christianitatem ante Frontum, cum ipsa eius gesta doceant eum inde natum comam sibi totondisse, et in Aegyptum ad eremitam Apollonium profectum fuisse? Nec derogamus eis, sed qui subtiliter veritatem perscrutatur, invenire potest Martialem totam Aquitaniam Christo subdidisse sicut apostolum, non solum Lemovicinum sicut unius dioeceseos episcopum. Ideo sicut ex Deo coram Deo in Christo loquentes in veritate si dicamus eum Apostolum; qui vero post eum caeteros episcopi per Galliam fuerunt et usque in finem mundi futuri sunt, apostolicos viros, licet et omnes episcopi sancti et non sancti, vocentur et sint apostoli, sicut probabiliter possum ostendere. (0100B) Nam praeter hunc modum quo omnes episcopi sunt et vocari possunt apostoli, qua ratione Apollinaris est apostolus, cum iam Petrus Italiae regioni, cuius civitas est Ravenna, iam prior praedicari coepisset? »

Ad haec medicus respondit: « Ecce Martialis est apostolus, sed quis est apostolatus eius? » Tum ego: « Gallia proprie, quia ipse primus eam ingressus est. » Et ille: « Mentiris, inquit, nam Gallia de apostolatu Petri est. » Et ego: « Totus mundus, non sola Gallia, de apostolatu Petri est; nam proprie ipsi claves regni coelorum traditae sunt et pascua ovium Christi. Verum proprie apostolatus eius est Italia, quia eam praedicavit, et in ea occubuit et in ea iacet. Ita et proprie Gallia apostolatus est Martialis, quia eam primus illuminavit annuntians Dominum Iesum Christum, et in ea occubuit et in ea iacet. (0100C) Ita proprie Hispania est apostolatus Iacobi, licet non eam ipse praedicaverit, sed quia corpus eius per mare septem discipuli eius Gallaeciam advehentes, primi in Hispania Christi nomen annuntiaverunt, et ibi sepelierunt magistri corpus. Nam etsi Martialis proprium apostolatum non habeat, sicut procul dubio habet, eo quod tamen ab ipsius ore Christi in carne potestatem ligandi et solvendi accepit nequaquam profecto privaretur nomine apostoli. Responde etenim mihi, quis est apostolatus Pauli? Apostolatum Barnabae et Lucae et Onesimi et Silae et Timothei ostende mihi, quia et istos Ecclesia praedicat apostolos. » Qui cum taceret, aio: « Etsi illi apostolatum proprium non habent, tamen apostoli recte praedicantur, quia officium apostolorum adimpleverunt, id est gentibus evangelizaverunt. (0100D) Nec enim omnes episcopi proprias sedes habuerunt, nec omnes presbyteri proprias ecclesias, nec omnes abbates propria monasteria. Plerique etiam episcopi dereliquerunt episcopatus suos proprios, nec tamen ob hoc episcopi nomen amiserunt. Sic et nonnulli ex apostolis sine apostolatu proprio fuerunt, et tamen apostoli sunt. (0101A) Quia vero sine dubio Gallia proprie apostolatus est Martialis tam Dei quam ipsius, tantocius Aquitaniae quam etiam priscorum Patrum nostrorum catholicorum intemerabilia testimonia multa sunt; ita ex omni parte Martialis perfecte apostolus est, quia et a Christo accepit ligandi dissolvendique potestatem, et in Galliam non sua propria voluntate, non suo arbitrio, non sua praesumptione, sed praecipiente Domino et cogente Petro ingressus est evangelizare; insuper quod bene coepit, melius perseveravit, et apostolatum proprium, id est gratiam et annuntiationem fidei in gentibus Galliarum pro nomine Christi habet. Unde qui eum contendit non esse apostolum, necesse est contendat nullum esse apostolum nisi tantummodo duodecim, et ut radat nomen Pauli de litaniis de ordine apostolorum, nomina Barnabae, Cleophae, Marci et Lucae et Timothei, Onesimi et Silae et Iudae, et universalem invocationem qua dicitur: Omnes sancti apostoli et evangelistae et discipuli Domini, et sit haereticus Hebionita. Cui nos catholici nequaquam patiemur acquiescere, sed vestigia priorum Patrum sequentes, nomen Martialis in ordine apostolorum invocabimus. (0101B) » Ad haec medicus ait: « Benedictus dicit non esse hanc invocationem aliorum qui non sunt nominati, sed collectionem qui iam sunt nominati apostolorum. » Et ego respondi: « Diabolus male interpretatur Scripturas, et iste haereticus male exponit litanias. Sapientior est omnis Ecclesia catholica isto uno haeretico. Nam si collectio est praenominatorum, superflua est. Si invocatio est tam praenominatorum quam eorum omnium qui nominati non sunt, quod sine dubio verum est, necessaria est, sicut et invocatio universalis angelorum, patriarcharum et prophetarum, innocentium et martyrum, confessorum et virginum, et omnium sanctorum, qui nisi ita invocentur, nominatim per singulos invocari non possunt. (0101C) Nam praeter quatuor evangelistas, sunt alii evangelistae, ut Lucas ipse in Actibus apostolorum commemorat Philippum evangelistam, qui unus fuit ex septem diaconis, qui eunuchum Candacis reginae baptizavit, et qui a spiritu raptus inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitates. Non enim est ipse Philippus apostolus, ut quidam falluntur. Ipse est quoque Philippus, non apostolus sed evangelista, qui descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum, per quem Simon Magus credidit, cui etiam primo adhaerebat. Et Paulus apostolus de aliis apostolis et evangelistis quos post ascensionem suam Dominus elegit multos, ait: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, alios autem evangelistas, alios vero prophetas et doctores. (0101D) Nam Silas et Iudas apostoli ab aliis apostolis ordinati, prophetae dicuntur, et a prophetis et doctoribus Paulus ordinatus est apostolus. Porro de Vita Martialis apostoli, quam mentitur haereticus non esse antiquam, audi qualiter Donadeus monachus eiusdem apostoli, licet illitteratus, arguerit mendacii quemdam ante hos decem annos grammaticum alienum similiter fallentem. Ingeniose duxit hominem in basilicam vetustam Salvatoris, quae nimia vetustate tunc ruinam minitabat, et ante hos septem annos est diruta usque ad solum, et ait: Dic mihi si est vetusta haec basilica? Grammaticus stultus respondit: Etiam ante quingentos annos fuit vetusta. (0102A) Mox ibi ostendit ei picturas multa antiquitate vix parentes, et ait: Unde sunt istae picturae? Ille videns Martialem ministrantem Domino ad mandatum, et caeteras picturas sicut legitur in eius Vita, rubore confusus non sine omnium qui aderant derisu professus est mendacium suum. » Medicus vero ad haec: « In uno solo vetere libro vel in litaniis si potueris eum mihi ostendere scriptum apostolum, credam. » Quod cum in pluribus ostendere possem, gavisus dixi: « Veni ad monasterium, et vide. » Ille noluit, quia longe hospitium habebat, et crastino inde ad alia loca abiit. (0102B) Dixit etiam mihi: « Ego plus quam alii homines causa medicinae circumeo multa loca, et audio hoc reprobari ab omnibus, et a nullo laudari, et maxime propter Benedictum priorem qui contradictor est, qui affirmat omnibus propter hoc nasciturum esse ab hoc usque ad quinque annos magnum scandalum in loco sancti Martialis, et venturam ibi magnam persecutionem, quia orationes de ipso sicut illi proferunt, non sunt Deo acceptabiles. » Cui ego: « O linguam praecidendam et a canibus devorandam! » Iannes et Mambres restiterunt Moysi, et iste Longobardus resistit veritati; non valet comprehendere veritatem, non suscipit ipse veritatem, et eos qui suscipiunt prohibet, et adducit sibi celerem perditionem. Sui auditores a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur. Simon Magus de Petro et Paulo apostolorum principibus Neroni dicebat: Isti homines contra regnum tuum agunt. (0102C) Zaroes et Arfaxat de Simone et Taddeo apostolis dicebant: Venient ad vos inimici deorum et leges vestras subvertent. Aman Agapites regi Assuero dicebat: Est gens Iudaeorum in regno tuo quae proprias leges tenet, et inimica est tuis. Athenienses de Paulo dicebant: Novorum daemoniorum annunciator est iste. Pontifices et Pharisaei concilium contra Dominum tenuerunt, dicentes: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Iudaei Pilato dicebant: Seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Impedit nos Satanas, sed non erubescimus veritatem; reddat ei Dominus secundum opera eius, quia valde resistit verbis nostris; habet speciem pietatis, sed virtutem eius abnegat; habet zelum, sed non secundum scientiam. (0102D) Ego vero, si fulminibus igneis consumerer in hac hora, nequaquam testimonia sanctorum Patrum nostrorum transgrederer, sed exclan arem: Apostole Christi Martialis, salvum me fac. Si totum monasterium ipsius apostoli et tota civitas Lemovicensis omni modo hodie igne cremaretur, nec sic qui eum diligunt dimitterent puram veritatem ipsius, sed tunc ardentius et fiducialius clamarent: Apostoli tui Martialis, Domine, precibus adiuvemur, ut et a nostris reatibus absoluti, ab imminentibus periculis liberemur, per Christum Dominum nostrum. Porro sermonibus sapientium, licet paucorum, potius credendum est quam indoctae multitudinis vulgi opinionibus. (0103A) Nam multitudo popularis nescit aliam auctoritatem praeter istam, dicens: Quid fecerunt tot episcopi, tot abbates, tot sapientes transacti ante ducentos annos? Nunquam amplius audivimus Martialem esse apostolum. Cur hoc mutant isti sapientes? satis habet honorem. Et sic lingua venenata invidorum decidit in blasphemiam pungens talia. De illo gradu, ubi Deus eum posuit, tollunt eum, et faciunt eum ascendere ubi nunquam fuit; et ipsi Martiali hoc molestum est. (0103B)

O aculei serpentis, o aspides surdae, o lingua toxicata diaboli, quae solita es sanctos Dei et ipsum Deum dilacerare; quae non desinis pervertere vias Domini rectas; quae in paradiso dixisti: Nequaquam morte moriemini, et protoplastos interemisti; quae dixisti de Filio Dei: Hic est homo vorax ac potator vini, et Hic est Ioseph fabri filius; quae dixisti per Pharaonem: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius? (0103C) Nescio Dominum, et Israel non dimittam; quae dixisti Filio Dei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me; quae vis omnes cadere, nullum erigere; quae Iudam de apostolatu deiecisti; quae aperis os tuum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, et eos qui in coelo habitant; quae corpora martyrum submergere fecisti, dicens: Ne Christiani sibi martyres facerent; quae per Simonem Magum de Petro apostolorum principe, dicebas Neroni: Hic est homo imperitus, piscator mendacissimus, nec in moribus, nec in genere, nec in aliqua praeditus potestate; quae Spiritum sanctum minorem Filio, et Filium minorem Patre dudum praedicabas, nunc praedicas Martialem esse minorem apostolis; quin potius abnegas eum esse Christi apostolum. Sed, haeretice, canis invide, quicunque hoc dicis, recte in caput tuum mentiris: quia Christus Martialis magister fuit, Christus Martialem per se docuit, pro Christo Martialis multum laboravit, ut verus apostolus. Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Quod praedicamus Martialem esse apostolum, contrarium est diabolo, delectabile Christo. Astutia diaboli adhuc dicunt nonnulli rustici: Magis volumus Martialem esse confessorem primum quam apostolum ultimum. Et hac de causa ab insulsis haec prava consuetudo dudum immissa est, quae modo ab eruditis penitus abscissa est. (0103D) Docti enim credendi sunt potius quam vulgus, nec doctus assentiri debet opinionibus vulgi, sed vulgus assentiri oribus docti. Docti enim fulgebunt ut splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates. Quapropter hanc iustitiam non in vanum ducimus praedicare. Vestigia enim Christi secuti sunt priores apostoli; post apostolos, martyres; post martyres, confessores; post confessores, virgines; post virgines, viduae; post viduas, continentes. Quot vero episcopi orthodoxi, quot Patres catholici, quot litterati lumina Ecclesiae ante nos Vitam Martialis legebant et credebant, licet si intelligerent, desidia tacerent? (0104A) Quot eruditi ante nos in conspectu Dei cecinerunt: O quam gloriosus est miles fortissimus Martialis, qui apostolorum iunctus collegio, potestate ligandi atque solvendi accepta a Domino, non dissimili cum apostolis est honoris usus privilegio; et multa alia, in quibus apostolus praedicatur; nunc vero per unum Langobardum rusticum, putantem se esse grammaticum, derelinquet conventus eruditorum catholicorum veritatem antiquam Patrum nostrorum? Facilius possunt cervi camporum pasci in aethere quam sancta mater Ecclesia hanc suam purissimam veritatem derelinquere. (0104B) Hanc sanam consuetudinem, etsi insulsi olim respuerunt, non tamen amiserunt, sed inviti et ignorantes ex parte retinuerunt scintillam, et eruditi in litaniis reservaverunt: ex qua scintilla reluxit modo ut sol pulchra veritalis consuetudo, glorificante Deo tempora piissimi pastoris nostri Odolrici et episcopi Iordani. Quia ergo Martialem praedicamus in veritate apostolum, gaudet ipse, gaudet Deus, gaudent angeli et omnes sancti eius. Tristatur diabolus, tristantur haeretici et invidi, et cum invidia sua moriuntur, nisi a diabolo disiungantur. Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui venturus est iudicare vivos ac mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius; testificor et coram Spiritu sancto, qui apostolorum pectora invisibiliter penetravit, si mihi visibilis modo appareret in facie mea Martialis ipse, et me interrogaret dicens: Quem me dicunt homines esse? (0104C) ego sine aliqua haesitatione, confidentissime ac promptissime protinus ei responderem dicens: Alii apostolicum virum, alii unum de episcopis, alii unum de ignotis sanctis, aut unum ex confessoribus. Et si dignaretur me interrogare dicens: « Odolricus vero abbas meus, et monachi mei, et episcopus meus Iordanus, Quem me esse dicunt? » ego protinus responderem, « Apostolum Dei. » Ego autem Ademarus indignus servus tuus veraciter credo, confiteor et dico quia tu es vere magnus et egregius, et nobilissimus apostolus Dei; et qui te contradicit esse apostolum, ira Dei cadat super illum, et sit perditio in adventu Domini nostri Iesu Christi Filii Dei, qui te per se ipsum docuit. (0104D) Sed dubii, quia non audiunt nomen tuum scriptum in Evangeliis, te haesitant apostolum; verum ego credulus profiteor tacite praetermissum causa iunioris aetatis tuae; cum et in Veteri Instrumento non numerarentur Haebraei, nisi a viginti annis et supra. Fides, spes et charitas meum comitantur in ardua gressum, dum credo quaecunque Petrus a Christo secrete et cum duodecim audiebat, te quoque per eumdem Petrum tunc simili modo audisse, et ideo gentibus te fiducialius Christum praedicasse, et per te gaudeo in Deum similiter credere, omnesque haereses respuere, dum spero per te ad visionem summae Trinitatis me perventurum, et ipsa perenniter fruiturum, dum per te charius et ardentius diligo Dominum Iesum Christum. Quicunque a me vult auferre ut te corde non credam, et ore confitear Christi apostolum, auferre vult a me fidem, spem et charitatem, sine quibus nemo salvus esse poterit in aeternum. (0105A) Non acquiesco Longobardo, qui te abnegat interfuisse in coena Christi, qui mentitur ore suo venenato Dominum cum solis duodecim quasi latronem, non quasi regem liberalissimum coenasse. Sed assentio sanctis Patribus nostris, et scriptori Vitae tuae, et affirmo Dominum cum duodecim apostolis discubuisse, ministrosque habuisse, qui ei et duodecim apostolis ministrarent, et pocula propinarent, et quae necessaria erant deferrent. (0105B) Non assentio vaniglorio Longobardo, qui te abnegat ab ipso Christo potestatem ligandi et solvendi accepisse; sed solide profiteor te tanto munere apostolico cum aliis apostolis a Christo sublimatum; ideo peto, apostole sancte, solve vincula omnium peccatorum meorum, et nunquam disrumpendis dulcissimi amoris tui vinculis mentem meam ad te tenacissime constringe. Nunquam communicabo haeretico Hebionitae pseudomonacho, qui te abnegat in loco ubi Spiritus sanctus in igneis linguis super discipulos descendit, interfuisse: quin imo libera voce omnibus populis testificor non ibi solos duodecim, sed etiam multos alios discipulos ibi in Sion congregatos fuisse, et te inter eos repletum Spiritu sancto variis linguis magnalia Dei esse locutum, et cum aliis apostolis edoctum omnibus linguis invincibilem resurrectionis Christi testem exstitisse. Unde imploro per te ipsius Paracliti visitatione cor meum mundari ab omni errore, et sapientia, quae a Patre luminum est, sine fine coruscare. (0105C) Dispereat haereticus velociter a facie terrae, qui omnibus praedicare non cessat Christi ascensionem nullum alium praeter solos undecim apostolos vidisse, et ibi nequaquam te interfuisse. (0105D) Ego enim vivens cum Christo, ego, qui nunquam moriar, ego, qui mortem non gustabo in aeternum, utpote credens in Christum, super montem excelsum ascendens, et in fortitudine vocem meam exaltans, omni creaturae cum omni fiducia adnuntio, sicut veritas est in Iesu; quia sicut testis est Aurelianus episcopus, quem resuscitasti a gemina morte, scriptor Vitae tuae cum undecim discipulis in Galilaeam, in montem ubi constituerat eis Iesus hortante Petro abiisti, ibique ab ipso Christo potestatem praedicandi, docendi, baptizandi, una cum Petro et reliquis apostolis accepisti, et postea in monte Oliveti ascendente ad Patrem Domino praesens fuisti, ubi benedictionem pontificalem ab ipso Domino cum reliquis discipulis meruisti. Unde te, sancte apostole, non sine magno gemitu deposco, fac me oblivisci terrenorum, et quo Christus praecessit, incessanter suspirare ad coelos coelorum. Quod si Hebionita Longobardus ab infidelitate non discedit, discedat a societate orthodoxorum, rumpatur ab unitate catholicorum, abscindatur a contubernio omnium sanctorum, segregetur a consortio angelorum beatorum, quoniam nullatenus est de collegio sanctorum apostolorum. (0106A) Comminatus est nos propter tuam gloriam et veritatem accusandos a se ante papam Romanum, omnem Aquitaniam propter te excommunicandam; in laqueo suo humilietur invidus haereticus, exsurgat Dominus, et non praevaleat Longobardus. Tripudiet in te Petrus, quia tu es dilectus sibi coapostolus; papa Romanus Aquitaniae tuae communicet, non excommunicet. Te Petrus veneratur vere coapostolum; te papa Romanus non abneget vere apostolum. Te Petrus clamat charissimum fratrem; te papa non deneget dilectissimum Petri consortem. Pro te Petrus oravit fixis genibus; propter te gratias papa referat expansis manibus. Gratuletur in te omnis Roma, quoniam Petro solvit tributum omnis Aquitania tua. Verum si forte humana a divinis discorda verint iudicia, si forte creditum fuerit veritatis inimicis potius quam amicis, nunquid corruptibilis papa poterit transcendere Petrum, cuius instinctu Christi praeceptis obedisti? (0106B) Nunquid moriturus papa poterit te excommunicare, quem Christus ascendens ad Patrem propria manu dignatus est benedicere? Nunquid vermis efficiendus papa poterit excommunicare Dei Filium, qui tibi cum reliquis apostolis contulit ligandi solvendique pontificium? Nunquid humanus papa poterit excommunicare Spiritum sanctum, qui tibi cum reliquis discipulis contulit scientiam omnium linguarum? Nunquid fragilis papa poterit excommunicare Aquitaniam tuam, quam fecisti cohaeredem Christo in vitam aeternam? Nunquid pulvis et cinis papa poterit excommunicare Ecclesiam Dei, quam tu ab idolis emundasti, et ab omni haeresi semper illaesam servasti? (0106C) Nunquid futurum cadaver papa poterit ne te praedicent apostolum prohibere episcopos tuos, quos tu una cum omni Gallia praesentabis Christo in die iudicii, manipulos laborum tuorum, in horreo coelesti salvandos? » His et talibus, amen dico vobis, insatiabiliter Martialem apostolum Dei alloquerer, si eum contemplarer. Quod vero nonnulli bruti et pusillanimes aiunt, peccatum est, quia praedicamus eum apostolum, et Deo et illi est molestum; ego verus Christicola Ademarus ante praesentiam Salvatoris, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem, et eiusdem Genitricis intemeratae et perpetuae virginis Mariae, ac beati apostolorum principis Petri, testor et opto super me sit hoc peccatum hic et in futuro in aeternum. Vere si hoc peccatum super me haberem, beatus omnino fierem; non enim est hoc peccatum, sed pietas maxima. (0106D) Iterum adhuc pronuntio ante conspectum Dei, et omnium in coelo habitantium, si gloriae Dei vel ipsi