Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 2, 1HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 2, 1'
>>> Ademarus Cibardi, Historiae, 2, 2. hide dictionary links

(PL 141 0023A) 1.

(0023B) A primo rege Francorum dicemus prosapiam domni precelsi regis Magni Karoli, quem Deus amavit et exaltavit et magnum principem et amabilem a cuncto populo Christiano per universum mundum fecit. Igitur in tempore Valentiniani imperatoris, qui septimus Augustus fuit a Constantino Magno divo Augusto, quem sanctus papa Silvester baptizavit, sub quo tempore sanctus Hieronimus claruit, Franci adhuc pagam primum reges habere coeperunt de semet ipsis. Primus itaque rex Francorum fuit nomine Faramundus, filius Marcomiris eiusdem gentis inlustris viri. Post Faramundum regnavit Clodio filius eius. Post Clodionem regnavit Meroveus filius eius. Post Meroveum regnavit Childericus filius eius. Quo tempore exortus est beatus Eparchius ex civitate Petrugorica, patre Felice Aureolo, comite eiusdem civitatis. (0023C) Post Childericum regnavit Clodoveus filius eius, qui primus de regibus Francorum credidit in Christum, et baptizatus est a sancto Remigio episcopo cum omni exercitu suo et universo populo Francorum. Post Clodoveum regnavit Childebertus filius eius cum tribus fratribus suis, Theoderico, Clodomire et Clotario. Quo tempore sanctus Eparchius in Egolisma virtutibus claruit, et, ipso Childeberto regnante, post septuagesimum annum aetatis suae in pace ad Dominum migravit. (0024A) Quo tempore Anastasius imperator Augustus imperii infulas tenebat. Quo tempore regnabat cum Childeberto Theodebertus nepos eius, filius Theoderici. Quo tempore claruerunt sanctus Gregorius papa primus, et Gregorius episcopus Turonensis, et sanctus Aredius abbas, et Nicecius episcopus Lugdunensis. (0024B) Post Childebertum regnavit Clotarius frater eius, qui sanctam Radegundem in matrimonio habuit. Post Clotarium regnavit Chilpericus filius eius cum tribus fratribus suis, Cariberto, Guntramno et Sigeberto, qui habuit Brunichildem in matrimonio. Post Chilpericum regnavit Clotarius filius eius. Clotharius iste genuit Dagobertum et filiam unam nomine Blitildem ; de qua Blitilde fuit generatio domni Caroli. Nam ista Blitildis, soror Dagoberti regis, habuit virum in coniugio nobilem inter Francos nomine Ansbertum, de quo genuit filium nomine Arnaldum. Arnaldus genuit Arnulfum, qui postea, derelicto seculo, factus est episcopus Metis civitatis. (0024C) Arnulfus, antequam esset clericus, habuit uxorem nomine Begam, filiam Pipini maioris domus, et genuit ex ea Ansegisilium. Ansegisilus genuit Pipinum Vetulum Brevem, qui fuit abavus domni Karoli regis. Pipinus Vetulus dux Francorum genuit Karolum Martellum. Karolus Martellus genuit Pipinum Pium, qui de illa linea generationis elevatus est primus a Francis in regem, evacuata omnino linea de genere Faramundi. (0025A) Pipinus Pius genuit domnum regem Augustum imperatorem Karolum Domnus Karolus genuit domnum Ludoicum imperatorem. Ludoicus genuit Carolum Calvum ex Iudit regina. Sed revertar ad ordinem regum. Post Clotarium regnavit Dagobertus filius eius, quo tempore sanctus Elegius episcopus claruit. Cui Dagoberto fuit Pipinus maior domus vir egregius, cuius Pipini filiam nomine [Begam] accepit in uxorem Arnulfus vir nobilissimus, pater Ansegisili. Post Dagobertum regnavit Clodoveus filius eius, qui habuit sanctam Baltildem in matrimonio. Quo tempore sancti Benedicti corpus translatum est de Benevento in Franciam, in villa Floriaco. Post Clodoveum regnavit Clotarius filius eius. (0025B) Post Clotarium regnavit Theodericus frater eius, cui Ebroinus fuit maior domus; et Leodegarius sanctus episcopus claruit, quem interemit ipse Ebroinus. Quo tempore Pipinus Vetulus fuit maior domus in Austrasiis cum regibus Childerico et Childeberto iuniore. Qui Pipinus consensit nobilibus Francis interficere Ebroinum. Et ipse Pipinus Brevis, propter Childericum regem Austrasiorum a Francis occisum, proelium fecit cum Theoderico rege Francorum, et devicit eum, et cum eo postea concordans, maior domus extitit in Francia, et bella multa contra Suevos et alias gentes fortiter fecit. Et ipse Pipinus Brevis de uxore sua Calpiade genuit Carolum Martellum. Post Theodericum vero regem regnavit Clodoveus, filius eius. Post Clodoveum regnavit Childebertus iunior, frater eius. Post Childebertum iuniorem regnavit Dagobertus iunior, filius eius. (0025C) Post Dagobertum defecit genus regale a prudentia, et regnavit post ipsum Dagobertum Danihel clericus insensatus frater eius, quem Franci mutato nomine vocaverunt Chilpericum. Chilpericus iste ineptus movit exercitum contra Carolum Martellum, qui tunc iuvenis erat in Austrasios maior domus et dux cum Clotario rege; et victus est in bello Chilpericus, et victor extitit Carolus Martellus. Tunc Eudo dux Aquitaniorum in auxilium Chilperici insensati movit exercitum contra Carolum Martellum, et victus est ab eo in proelio, coepitque Carolus Martellus inimicum suum Chilpericum regem insensatum; sed inmemor maliciae suae reddidit ei regnum suum. (0025D) Post Chilpericum regem insensatum regnavit solo nomine Theodericus insensatus consanguineus eius. Post Theodericum regnavit solo nomine Childericus insensatus frater eius, et defecit totum genus regale. Childerico insensato deposito de solio et facto clerico in monasterio, Franci cum consilio domni papae Zachariae et cum consilio nobilium Romanorum, Deo volente, uno consensu et una voluntate elevaverunt sibi in regem Pipinum Pium, filium Caroli Martelli. Hic Pipinus Pius fuit domni Caroli imperatoris Magni pater. (0026A) Itaque post Pipinum Pium regnavit domnus Carolus, filius eius, quem postea Romani elegerunt sibi advocatum sancti Petri contra reges Langobardorum. Deinde ipsum domnum Carolum elegerunt sibi in patricium Romanorum. Deinde elevaverunt in imperatorem et Augustum. Tenuitque domnus Carolus, Deo largiente, in potestate sua omnem terram de monte Gargano usque in Cordubam civitatem Hispaniae. Pipinus vero Pius, pater domni Caroli, postquam elevatus est in regem, regnavit septem annos, et obiit septingentesimo sexagesimo octavo anno ab incarnatione Domini. Et ipso anno omnes Franci magno gaudio exultantes elevaverunt sibi in regem domnum Carolum Magnum anno ab incarnatione Domini 768. Sic enim computantur anni ab origine mundi usque ad incarnationem Domini secundum septuaginta Interpretes. (0026B) Ab Adam usque ad diluvium fiunt anni duo milia ducenti 42. A diluvio usque ad Abraham anni nongenti 42. De Abraham usque ad Moysem anni quingenti quinque. (0026C) A Moyse usque ad Salomonem anni quadraginti 89. A Salomone usque ad restaurationem templi sub Dario rege Persarum anni quingenti 42. A restauratione templi usque ad adventum Domini secundum Septuaginta anni quingenti 48. Et ab initio mundi usque ad incarnationem Domini secundum septuaginta Interpretes sunt anni quinque milia 200. Secundum veritatem Hebraicam ita conputantur: Ab Adam usque ad Noc fuit prima aetas, et habuit annos mille et sexcentos et 56. Secunda aetas a Noe usque ad Abraham habuit annos ducentos 92. Tercia aetas de Abraham usque ad David habuit annos 942. Et simul iuncti anni trium aetatum fiunt duo milia octingenti undecim. Quarta aetas a David usque ad captivitatem in Babilone habuit annos quadringentos 63. Quinta aetas a restructione templi usque ad adventum Domini habuit annos quingentos 80. Et fiunt simul ab Adam usque ad Christum dominum anni tria milia nongenti 52. A nativitate Domini usque ad transitum sancti Martini sunt anni quadringenti 45. A transitu sancti Martini usque ad transitum Clodovei regis Francorum, qui primus fuit Christianus de regibus Francorum, sunt anni 112. A transitu sancti Martini usque ad transitum sancti Eparchii Egolismensis patroni sunt anni centum viginti. (0026D) Natus est enim sanctus Eparchius tempore Merovei Francorum regis pagani, qui fuit avus Clodovei regis Francorum primi Christiani, et in tempore Theodosii iunioris divi Augusti imperatoris. Vixit per tempora Theodosii, Marciani, Leonis, Zenonis, Anastasii, et Iustiniani imperatorum, et per tempora regum Francorum, Merovehi et Childerici et Clodovei, et tempore Chilbeberti regis Francorum. Obiit tempore Iustiniani imperatoris et Childeberti regis Francorum, octogesimo anno aetatis suae. A nativitate Christi usque ad primum regni annum Caroli sunt anni septingenti sexaginta octo.

HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 2, 1'
>>> Ademarus Cibardi, Historiae, 2, 2.
1114w 6.4109709262848 s