Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 25HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 25'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 24. <<<     >>> 26.hide dictionary links

(PL 141 0042C) 25.

Interea defuncto Eblo duce ( an. 935), filiorum eius alter comes, alter episcopus factus est. (0043A) Eblus enim, annuente Ludovico rege, pontifex Lemovicae factus est. Willelmus vero cognomento Caput-stupae Arvernis, Vallatis, Lemovicae et Pictavis comes provectus, dux Aquitaniae extitit. Hic germano suo abbatiam sancti Hilarii ac sancti Maxencii cum nonnullis al is possessionibus in Pictavensi solo praebuit. Fuit idem Eblus bonus pastor ecclesiae, aedificavitque castellum Lemovicae sedis, castellum sancti Hilarii, et canonicos ibi disposuit, quia infestatione Normannorum idem locus a monachorum prisca habitatione desciverat. Restauravit monasterium sancti Maxentii, et castellum in circuitu perfecit. Restauravit et monasterium sancti Michaelis ad Eremum et multa alia laudabilia in opere Dei egit. Qui defunctus sepultus est in basilica supradicti monasterii sancti Angeli. (0043B) Fuerat autem successor Turpionis episcopi, avunculi Rotberti vicecomitis Albucensis. Fuitque idem Eblus a sancto Marciale tricesimus nonus episcopus, qui ad honus suum sufferendum ordinaverat sub se corepiscopum Benedictum. Qui postea captus a Helia Petragoricensi comite, oculis privatus est, et propterea Eblus nimio et intolerabili semper dolore afficiebatur usque ad diem mortis suae; ipsum enim post se voluerat relinquere successorem. Idem Helias, cum Geraldo vicecomite et filio eius Widone commisso praelio, victor extitit, et postea cum fratre suo Aldeberto in deceptionem captus est a Widone, et in castro Montiniaco in custodia coniectus. (0043C) Sed cum suasu Willelmi ducis oculis privandus esset propter supradictum corepiscopum, Deo propitio, de custodia evasit, et non multo post in via Romae peregrinus in Dei opere obiit. Aldebertus vero frater eius plurimo tempore in turre civitatis Lemovicae custoditus, tandem solutus est, accepta in coniugio sorore Widonis vicecomitis, ex qua filium genuit Bernardum.

260w 2.2175199985504 s