Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 37HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 37'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 36. <<<     >>> 38.hide dictionary links

(PL 141 0053D) 37.

(0054B) Hainricus vero imperator cum Langobardos sibi repperiret contrarios, misso Rodulfo rege Burgundiae, Papiam obsedit et incendio tradidit, et palatium in ea sibi aedificavit, et rebellantes sibi servire coegit ( an. 1004). Duces quoque Grecorum cum partes eius invaderent, ordinata expeditione oras Appuliae penetrans, tot dies expugnando civitates eorum ibi exegit, usquequo pestilentia exercitus eius laboraret sicque reverteretur ( an. 1022). Hic in terra Teodisca a novo civitatem aedificavit vocabulo Baenburg, quam Benedictus papa in honore Dei genitricis consecravit, et parroechias in circuitu ex paganorum vicis et oppidis, dum converterentur, attitulavit ad illam. Hic Cluniacensi coenobio contulit dona, sceptrum aureum, speram auream, vestimentum imperiale aureum, coronam auream, crucifixum aureum, pensantia simul libras 100, et alia multa; et cum Odilone abbate eiusdem loci crebrius colloquium familiare exercebat, et in aula palatii sui eum prae omnibus ducebat.

129w 0.45442605018616 s